GetPassage urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.10.1-1.10.5 urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1:1.10.1-1.10.5

nullas adhuc a te litteras habebamus, ne famam quidem quae declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam adducere exercitum; quod ut faceres idque maturares magno opere desiderabat res publica. ingravescit enim in dies intestinum malum, nec extemis hostibus magis quam domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed facilius frangebantur. erectior senatus erat non sententiis solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus. erat in senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros huius generis tum maxime in socerum, cui consuli non animus ab initio, non fides ad extremum defuit.

bellum ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non nulla in Hirtio. huius belli fortuna ut in secundis flu/xa, ut in adversi/s bona. erat victrix res publica caesis Antoni copiis, ipso expulso. Bruti deinde ita multa peccata ut quodam modo victoria excideret e manibus. perterritos, inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam maioribus in malis experiremur. sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum;

sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus. quod simul atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius cupiditati suffragari videbantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi. nec vero ulla in re memini aut senatum meliorem aut magistratus; numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret. sed in hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas. inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia. tantum quisque se in re publica posse postulat quantum habet virium; non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium valet, non iudicium non existimatio civium, non posteritatis verecundia.

haec ego multo ante prospiciens fugiebam ex Italia tum, cum me vestrorum edictorum fama revocavit; incitavisti vero tu me, Brute, Veliae. quamquam enim dolebiwn in eam me urbem ire quam tu fugeres qui eam liberavisses, quod mihi quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore, perrexi tamen Romamque perveni nulloque praesidio quatefeci Antonium contraque eius arma nefanda praesidia quae oblata sunt Caesaris consilio et auctoritate firmavi. qui si steterit fide mihique paruerit, satis videmur habituri praesidi; sin autem impiorum consilia plus valuerint quam nostra aut imbecillitas aetatis non potuerit gravitatem rerum sustinere, spes omnis est in te. quam ob rem advola obsecro, atque eam rem publicam, quam virtute atque animi magnitudine magis quam eventis rerum liberavisti, exitu libera. omnis omnium concursus ad te futurus est. hortare idem per litteras Cassium.

spes libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est. firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus. hoc adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum extimescam. habes totum rei publicae statum, qui quidem tum erat, cum has litteras dabam. velim deinceps meliora sint. sin aliter fuerit, (quod di omen avertant!) rei publicae vicem dolebo quae immortalis esse debebat; mihi quidem quantulum reliqui est?