<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2:9-10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2:9-10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur,<lb n="25"/>
            sed ex materiis parabolas interpretamur, nec ualde laboramus <lb/>
            omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque <lb/>
            caueamus. quare centum oues? et quid utique decem drachmae? <lb/>
            et quae illae scopae? necesse erat, ut qui unius peccatoris <lb/>
            salutem gratissimam deo uolebat exprimere, aliquam numeri

<note type="footnote"> 3 quaerant <hi rend="italic">Harrisius:</hi> quaerunt <hi rend="italic">B</hi> 9 conueniet <hi rend="italic">Gel:</hi> non ueniet <hi rend="italic">B</hi>, <lb/>
            10 aliqua <hi rend="italic">Semlerus</hi> et si <hi rend="italic">milgo</hi> 11 fauent <hi rend="italic">Oehlerus</hi> et <hi rend="italic">B,</hi> sed <hi rend="italic">Gel, <lb/>
             deleui</hi> 13 et <hi rend="italic">scripsi:</hi> si <hi rend="italic">B,</hi> sit <hi rend="italic">Gel</hi> 14 facilitas <hi rend="italic">Iwn:</hi> felicitas <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 exprimentes <hi rend="italic">Gel:</hi> exprimentur <hi rend="italic">B</hi> 19 Andromacham <hi rend="italic">Gel:</hi> andromachiam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 trahunt <hi rend="italic">Lat,</hi> tradunt <hi rend="italic">Scal,</hi> trahentes <hi rend="italic">fort</hi>. excludunt] <lb/>
            ex se <hi rend="italic">(uel</hi> exemplisj ludunt <hi rend="italic">fort.,</hi> excudunt <hi rend="italic">Hartelius</hi> 21 quoniam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> quonam <hi rend="italic">B</hi> 22 uacauit <hi rend="italic">Urs</hi> 24 parabolae exempla <hi rend="italic">fort</hi>. 29 erat <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> erant <hi rend="italic">B</hi> ut <hi rend="italic">add. Oehlerus</hi> 30 deo <hi rend="italic">Gel:</hi> a deo <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="236"/>
            quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret, <lb/>
            necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo <lb/>
            tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. <lb/>
            huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et <lb/>
            coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a ueritate. <lb n="5"/>
            sunt autem, quae et simpliciter posita sunt ad struendam <lb/>
            et disponendam et tegendam parabolam, ut illuc perducantur, <lb/>
            cui exemplum procuratur. et duo utique filii illuc <lb/>
            spectabunt, quo et drachma et ouis. quibus enim cohaerent, <lb/>
            eandem habent causam eandemque utique mussitationem Pharisaeorum <lb n="10"/>
            erga commercium domini et ethnicorum. aut si <lb/>
            quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam <lb/>
            iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: <lb/>
            non erit uectigal pendens ex filiis Israel. <lb/>
            nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, <lb n="15"/>
            nisi extraneum, uendentium ipsius caeli et terrae et maris <lb/>
            transitus. peccatores autem cum adiungit publicanis, non <lb/>
            statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. sed unum <lb/>
            genus ethnicorum alios ex officio peccatores id est publicanos, <lb/>
            alios ex natura id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. <lb n="20"/>
            ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans uictum, <lb/>
            sed cum ethnicis, quorum mensam Iudaica disciplina depellit. <lb/>
            nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. <lb/>
            non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina <lb/>
            congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. totum autem <lb n="25"/>
            statum salutis in tenore disciplinae constitutum subuerti uidemus <lb/>
            ea interpretatione, quae ex diuerso adfectatur. nam si <lb/>
            Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique <lb/>
            baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe <lb/>
            euagatus a patre prodigit ethnice uiuens, si exutus bonis mentis <lb n="30"/>
            etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) seruitium suum <lb/>
            tradidit et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus

<note type="footnote"> 14] Deut. 23, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 describeret <hi rend="italic">Gel:</hi> describere <hi rend="italic">B</hi> 7 perducant <hi rend="italic">fort</hi>. 9 spectabunt quo <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> expectabunt quod <hi rend="italic">B</hi> 10 eandemque] eandem <hi rend="italic">fort</hi>. 11 et <hi rend="italic">add. <lb/>
             Oehlerus</hi> 22 mensa <hi rend="italic">Gel</hi> 24 in agina <hi rend="italic">B,</hi> imagini <hi rend="italic">Urs</hi> 31 alii quam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> aliquamdiu <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            curandis praepositus resipuit ad patrem reuerti, iam non <lb/>
            moechi et fornicatores, sed idololatrae et blasphemi et negatores <lb/>
            et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, <lb/>
            et elisa est uerissime hoc imaginis modo tota substantia sacramenti. <lb/>
            quis enim timebit prodigere, quod habebit postea recuperare?<lb n="5"/>
            quis curabit perpetuo conseruare, quod non perpetuo <lb/>
            poterit amittere? securitas delicti etiam libido est eius. recuperabit <lb/>
            igitur et apostata uestem priorem, indumentum spiritus <lb/>
            sancti, et anulum denuo, signaculum lauacri, et rursus <lb/>
            illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro, de quo indigne<lb n="10"/>
            uestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum <lb/>
            spoliati. plus est igitur, si nec expedit in Christianum <lb/>
            conuenire ordinem filii prodigi. quod si nec in Iudaeum integre <lb/>
            filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter <lb/>
            interpretatio gubernabitur. uenerat dominus utique, ut quod <lb n="15"/>
            perierat saluum faceret, medicus languentibus magis quam <lb/>
            sanis necessarius. hoc et in parabolis figurabat et in sententiis <lb/>
            praedicabat. quis perit hominum, quis labat de ualetudine, <lb/>
            nisi qui deum nescit? quis saluus ac sanus, nisi qui deum <lb/>
            nouit? has duas species de genere fraternas haec quoque signabit<lb n="20"/>
            parabola. uide an habeat ethnicus substantiam in deo <lb/>
            patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per <lb/>
            quam et apostolus notat in sapientia dei non cognouisse mundum <lb/>
            per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat. <lb/>
            hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores <lb n="25"/>
            et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame ueritatis compulsus <lb/>
            tradidit se principi huius aeui. ille eum praefecit porcis <lb/>
            (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos

<note type="footnote"> 16] cf. Matth. 18,11. 9,12. Luc. 19,10. 5, 31. 23] 1 Cor. 1, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 resipuit <hi rend="italic">C,</hi> resipit <hi rend="italic">B</hi> non moechi et fornicarii (Tornicatores <hi rend="italic">ego)</hi> <lb/>
            sed <hi rend="italic">Gel:</hi> nunc moechis et fornicatoriis et <hi rend="italic">B</hi> 3 hac parabola <hi rend="italic">Gel:</hi> hanc <lb/>
            parabolam <hi rend="italic">B</hi> 4 imaginis <hi rend="italic">scripsi:</hi> magis <hi rend="italic">B</hi> 9 anulum <hi rend="italic">fort. delendum</hi> <lb/>
            11 a tortoribus <hi rend="italic">C,</hi> auribus <hi rend="italic">B,</hi> moribus <hi rend="italic">Urs</hi> 13 conuenire <hi rend="italic">Gel:</hi> et inuenire <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            18 labat <hi rend="italic">Gel:</hi> leuat <hi rend="italic">B</hi> 19 deum <hi rend="italic">bis C,</hi> dominum <hi rend="italic">bis B</hi> 25 domini <lb/>
            foribus <hi rend="italic">Hartelius</hi> iactus <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> factus <hi rend="italic">B</hi> 26 fame <hi rend="italic">Gel:</hi> fama <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            28 ut <hi rend="italic">Gel:</hi> in <hi rend="italic">B</hi> pasceret <hi rend="italic">Gel:</hi> pascere <hi rend="italic">B</hi> ille <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> illi <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="238"/>
            esset uitalis escae simulque alios uideret in opere diuino abundantes <lb/>
            pane caelesti. recordatur patris dei, satisfacto redit, <lb/>
            uestem pristinam recipit, statum scilicet eum, quem Adam <lb/>
            transgressus amiserat. anulum quoque accepit tunc primum, <lb/>
            quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde <lb n="5"/>
            opimitate dominici corporis uescitur, eucharistia scilicet. hic <lb/>
            erit prodigus filius, qui numquam retro frugi, qui statim prodigus, <lb/>
            quod non statim Christianus. hunc et Pharisaei de <lb/>
            saeculo ad patris complexus reuertentem in publicanis et peccatoribus <lb/>
            maerebant.. et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus <lb n="10"/>
            est liuor, non quia innocentes et deo obsequentes <lb/>
            Iudaei, sed quia inuidentes nationibus salutem, plane quos <lb/>
            semper apud patrem esse oportuerat. et utique Iudaeus ad <lb/>
            primam statim uocationem Christiani gemit, non ad secundam <lb/>
            restitutionem. illa enim etiam ethnicis relucet, haec uero <lb n="15"/>
            quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. puto me <lb/>
            et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum <lb/>
            adcommodatiores interpretationes reddidisse. ceterum <lb/>
            si in hoc gestit diuersa pars ouem et drachmam et filii luxuriam <lb/>
            Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem <lb n="20"/>
            paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia <lb/>
            concedi oportebit aut paria quoque eorum moechiam et <lb/>
            fornicationem inconcessibilia seruari. sed plus est, quod nihil <lb/>
            aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. denique si <lb/>
            aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius <lb n="25"/>
            dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta <lb/>
            restituere filium poterit et drachmam inter omnia licet <lb/>
            in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ouem per <lb/>
            aspera quaeque et abrupta fugitiuam humeris ipsius domini in <lb/>
            gregem referet. sed malumus in scripturis minus, si forte, <lb n="30"/>
            sapere quam contra. proinde sensum domini custodire debemus <lb/>
            atque praeceptum. non est leuior transgressio in interpretatione <lb/>
            quam in conuersatione.

<note type="footnote"> 1 escae <hi rend="italic">Oiacconius:</hi> esca <hi rend="italic">B</hi> uideret <hi rend="italic">Gel:</hi> uidet <hi rend="italic">B</hi> 4 accipit <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            primum <hi rend="italic">Gel:</hi> pristinum <hi rend="italic">B</hi> 10 maerebant <hi rend="italic">Gel:</hi> merebant <hi rend="italic">B,</hi> numerabant <lb/>
            <hi rend="italic">uel</hi> mirabantur <hi rend="italic">fort</hi>. 30 referet <hi rend="italic">Gel:</hi> refert <hi rend="italic">B</hi> si <hi rend="italic">add. Gel</hi> </note>
</p><pb n="239"/></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas <lb/>
            istas et semel dispecta uel recepta necessitate non aliter interpretandi <lb/>
            quam materia propositi est, contendunt iam nec competere <lb/>
            ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia <lb/>
            ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola <lb n="5"/>
            natura ream deo faciat. porro nec remedia sapere quibus <lb/>
            pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem <lb/>
            ubi conscientia et uoluntate delinquitur, ubi et culpa <lb/>
            sapiat et gratia, illum lugere, illum uolutari, qui sciat et quid <lb/>
            amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit<lb n="10"/>
            utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. num <lb/>
            ergo et Ionas idcirco ethnicis Niniuitis non putabat paenitentiam <lb/>
            necessariam, cum cauillaretur in praedicationis officio, <lb/>
            an potius misericordiam dei prouidens etiam in extraneos profusam <lb/>
            quasi destructuram praeconium uerebatur? atque adeo <lb n="15"/>
            propter ciuitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc <lb/>
            ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? nisi quod <lb/>
            exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes <lb/>
            redempturae. bene quod et Iohannes domini uias <lb/>
            sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis <lb n="20"/>
            Abraham paenitentiae erat praeco. ipse dominus Sidoniis et <lb/>
            Tyriis praesumpsit paenitentiam, si uirtutum documenta uidissent. <lb/>
            atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere <lb/>
            contendam quam uoluntariis. magis enim merebitur <lb/>
            fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus <lb n="25"/>
            est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. nimirum <lb/>
            dominus ingratis benignus magis quam ignaris et citius reprobatis <lb/>
            misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur <lb/>
            contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius <lb/>
            extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes <lb n="30"/>
            sic adoptauerit, dum Iudaei de patientia ludunt. sed hoc <lb/>
            uolunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam <lb/>
            malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. quod si

<note type="footnote"> 1 in ethnicum <hi rend="italic">Gel:</hi> ethnicorum <hi rend="italic">B</hi> ethnicos non disserendi <hi rend="italic">fort</hi>. 6 ream <lb/>
            deo <hi rend="italic">Gel:</hi> rem a deo <hi rend="italic">B</hi> 9 qui <hi rend="italic">Gel:</hi> quae <hi rend="italic">B</hi> 11 eam] gratiam <hi rend="italic">fort</hi>. num <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> nunc <hi rend="italic">B,</hi> non <hi rend="italic">Pam</hi> 18 paenitentes <hi rend="italic">C, om. B</hi> 22 Tyriis <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            Tyris <hi rend="italic">B</hi> 27 ingratis <hi rend="italic">B,</hi> gnaris <hi rend="italic">Lat</hi> 32 iustus <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="240"/>
            ita est, peccando promeremur. age tu funambule pudicitiae <lb/>
            et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum <lb/>
            filum disciplinae eiusmodi ueri auia pendente uestigio ingrederis, <lb/>
            carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum <lb/>
            metu temperans. quid itaque in gradu totus es? perge sane, <lb n="5"/>
            si potueris, si uolueris, dum tam securus et quasi in solido <lb/>
            es. nam si qua te carnis uacillatio, animi auocatio, oculi euagatio <lb/>
            de tenore decusserit, deus bonus est. suis, non ethnicis, . <lb/>
            sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de <lb/>
            moecho Christianus. haec tu mihi benignissime dei interpres. <lb n="10"/>
            sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos <lb/>
            amat, diuino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio <lb/>
            ecclesiarum, etiam uestrarum, inter apocrypha et falsa <lb/>
            iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua <lb/>
            et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor, quem <lb n="15"/>
            in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, <lb/>
            merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post <lb/>
            calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas quam ouem <lb/>
            paenitentiae secundae. at ego eius pastoris scripturam haurio, <lb/>
            quae non potest frangi. hanc mihi statim Iohannes offert <lb n="20"/>
            cum paenitentiae lauacro et officio dicentem: facite dignos <lb/>
            paenitentiae fructus, et ne dixeritis, patrem habemus <lb/>
            Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de <lb/>
            patrum resumerent gratia): potest enim deus de lapidibus <lb/>
            istis filios suscitare Abrahae. sic et nos sequitur, ut <lb n="25"/>
            eos, qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae <lb/>
            fructum. quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis <lb/>
            effectus? sed et si uenia potius est paenitentiae fructus, <lb/>
            hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. ita <lb/>
            cessatio delicti radix est ueniae, ut uenia sit paenitentiae fructus.

<note type="footnote"> 21] Matth. 3, 8 sqq.-</note>

<note type="footnote"> 3 filum <hi rend="italic">Gel:</hi> filium <hi rend="italic">B</hi> disciplinae <hi rend="italic">scripsi:</hi> disciplina <hi rend="italic">B</hi> auia pendente <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> a uere uia pendentem <hi rend="italic">B</hi> 5 perge sane <hi rend="italic">Gel:</hi> pergesne <hi rend="italic">B</hi> 6 tam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> tamen <hi rend="italic">B</hi> 9 excipiet; eris <hi rend="italic">Gel:</hi> excepi caeteris <hi rend="italic">B</hi> 11 si <hi rend="italic">add. <lb/>
             Gel</hi> 17 asilum (= olcrrpov) <hi rend="italic">Rig</hi> 18 libus <hi rend="italic">Urs</hi> 19 scripturam <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            scripturas <hi rend="italic">B</hi> 20 qui <hi rend="italic">Gel</hi> hunc <hi rend="italic">Urs</hi> 21 dicens <hi rend="italic">Harnackius</hi> 25 nos <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> mox <hi rend="italic">Rig,</hi> oues <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb n="30"/>
            
</p><pb n="241"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>