<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2:5-6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2:5-6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum <lb/>
            opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei <lb n="5"/>
            praesto est. siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem <lb/>
            ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam <lb/>
            sabbati uenerationem, post imperatam in parentes <lb/>
            secundam a deo religionem nullum aliud in talibus titulis firmandis <lb/>
            muniendisque substruxit praeceptum quam non moechaberis. <lb n="10"/>
            post spiritalem enim castitatem sanctitatemque <lb/>
            corporalis sequebatur integritas. et hanc itaque muniuit hostem <lb/>
            statim eius prohibendo moechiam. quale delictum iam intellege, <lb/>
            cuius cohibitionem post idololatriam ordinauit. nihil secundum <lb/>
            longinquat a primo. nihil tam proximum primo quam <lb n="15"/>
            secundum. quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est. <lb/>
            itaque moechia adfinis idololatriae. nam et idololatria moechiae <lb/>
            nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte <lb/>
            coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit <lb/>
            illi, sicut et dispositione. eo amplius praemittens non moechaberis, <lb n="20"/>
            adiungit non occides. honorauit itaque moechiam, <lb/>
            quam homicidio anteponit, in prima utique fronte <lb/>
            sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium <lb/>
            utique delictorum proscriptione signatam. de loco modum, de <lb/>
             ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. est et <lb n="25"/>
            mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. <lb/>
            pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae, <lb/>
            hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii <lb/>
            insequentis. inter duos apices facinorum eminentissimos <lb/>
            sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi uacantem <lb n="30"/>
            locum pari criminis auctoritate compleuit. quis eam talibus <lb/>
            lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a

<note type="footnote"> 10] Ex. 20,14., </note>

<note type="footnote"> 10 muniendisque <hi rend="italic">Lat:</hi> monendisque <hi rend="italic">B</hi> 12 hanc <hi rend="italic">Gel:</hi> hunc <hi rend="italic">B</hi> muniuit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> minuit <hi rend="italic">B</hi> 18 sorte <hi rend="italic">Gel:</hi> forte <hi rend="italic">B</hi> 21 honorauit itaque <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            onerauit utique <hi rend="italic">B,</hi> onerauit itaque <hi rend="italic">Gel</hi> 22 utique <hi rend="italic">Iun:</hi> itaque <hi rend="italic">B,</hi> ubique <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 24 signata <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="227"/>
            cohaerentium corpore diuellet, de uicinorum criminum nexu, de <lb/>
            propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad <lb/>
            paenitentiae fructum? nonne hinc idololatria, inde homicidium <lb/>
            detinebunt et, si qua uox fuerit, reclamabunt, noster hic cuneus <lb/>
            est, nostra compago? ab idololatria initiamur, illa distinguente<lb n="5"/>
            coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporauit <lb/>
            nos scriptura diuina, litterae ipsae glutina nostra <lb/>
            sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. ego quidem idololatria <lb/>
            saepissime moechiae occasionem subministro. sciunt luci <lb/>
            mei et mei montes, et uiuae aquae ipsaque in urbibus templa <lb n="10"/>
            quantum euertendae pudicitiae procurem. ego quoque homicidium <lb/>
            nonnumquam moechiae elaboro. ut tragoedias omittam, <lb/>
            sciunt hodie uenenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar, <lb/>
            quot riualitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot <lb/>
            conscios auferam. sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus<lb n="15"/>
            trucidentur. etiam apud Christianos non est moechia <lb/>
            sine nobis. ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res <lb/>
            est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur,. <lb/>
            occiditur. igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae <lb/>
            subsidia conuenient. aut detinemus eam, aut sequimur. haec <lb n="20"/>
            ipsae res loquuntur. si res uoce deficiunt, adsistit idololatres, <lb/>
            adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. pariter , <lb/>
            de paenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt,<milestone unit="docbreak"/> <lb/>
            eodem fletu ingemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem <lb/>
            genibus exorant, eandem inuocant matrem. quid agis, mollissima<lb n="25"/>
            et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse <lb/>
            debebis, beati enim pacifici, aut, si non omnibus, nostra <lb/>
            esse. idololatren quidem et homicidam semel damnas, moechum <lb/>
            uero de medio excipis? idololatrae successorem,

<note type="footnote"> 27] Matth. 5, 6. </note>

<note type="footnote"> 4 uox <hi rend="italic">B,</hi> uis <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 5 initiamur <hi rend="italic">scripsi:</hi> inuitamur <hi rend="italic">B,</hi> metamur <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 6 adunamur <hi rend="italic">Lat:</hi> adulamur <hi rend="italic">B</hi> 11 procurem <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> procuremus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 moechiae elaboro <hi rend="italic">Rig:</hi> moechia elaboro <hi rend="italic">B,</hi> moechiae laboro <lb/>
            <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 13 uenenarii <hi rend="italic">Gel:</hi> uenerarii <hi rend="italic">B</hi> 13 <hi rend="italic">sq</hi>. quot <hi rend="italic">quinquiens <lb/>
             Rig:</hi> quod <hi rend="italic">qumquiens B</hi> 19 illi <hi rend="italic">fort</hi>. 21 ipsae res <hi rend="italic">Urs:</hi> ipsi rei <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 sedent <hi rend="italic">Gel:</hi> sedere <hi rend="italic">B,</hi> sedentes <hi rend="italic">Urs</hi> 24 flatu <hi rend="italic">Gel</hi> ingemiscunt <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            gemiscuut <hi rend="italic">B</hi> 28 idololatrem <hi rend="italic">B</hi>. </note>

<note type="footnote"> 15* </note> <lb/>
             
<pb n="228"/>
            homicidae antecessorem, utriusque collegam? personae acceptatio <lb/>
            est: miserabiliores paenitentias reliquisti. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum <lb/>
            praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi <lb/>
            quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam <lb n="5"/>
            dimicabit nostra congressio. praescribam tamen tibi formam <lb/>
            necesse est, ne ad uetera manum emittas, ne in terga respicias. <lb/>
            uetera enim transierunt secundum Esaiam, et nouata <lb/>
            est iam nouatio secundum Hieremiam, et obliti posteriorum <lb/>
            in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae <lb n="10"/>
            usque ad Iohannem secundum dominum. nam et si cum maxime <lb/>
            a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo <lb/>
            statu legis, quem Christus non dissoluit, sed impleuit. onera <lb/>
            enim legis usque ad Iohannem, non remedia. operum iuga <lb/>
            reiecta sunt, non disciplinarum. libertas in Christo non fecit <lb n="15"/>
            innocentiae iniuriam. manet lex tota pietatis sanctitatis humanitatis <lb/>
            ueritatis castitatis iustitiae misericordiae beneuolentiae <lb/>
            -pudicitiae. in qua lege beatus uir qui meditabitur die <lb/>
            ac nocte. de qua idem Dauid rursus: lex domini inuituperabilis, <lb/>
            conuertens animas; iura domini directa, <lb n="20"/>
            oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens, <lb/>
            inluminans oculos. sic et apostolus: itaque lex quidem <lb/>
            sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique: <lb/>
            non moechaberis. sed et supra: legem ergo euacuamus <lb/>
            per fidem? absit, sed legem sistimus, scilicet <lb n="25"/>
            in his quae et nunc nouo testamento interdicta etiam cumulatiore <lb/>
            praecepto prohibentur. pro \'non moechaberis\', \'qui <lb/>
            uiderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde <lb/>
            suo\', et pro \'non occides\' \'qui dixerit fratri suo Racha, <lb/>
            reus erit gehennae\'. quaere, an salua sit lex non moechandi, <lb n="30"/>
            cui accessit nec concupiscendi. ceterum si qua uobis exempla in

<note type="footnote">8] cf. Es. 43, 18 sq. 9] cf. Hier. 4, 4. 10] Phil. 3, 18. 11] cf. <lb/>
            Matth. 9, 13. 18] Ps. 1, 2. 19] ibid. 19, 8 sqq. 22] Rom. 7, 12 et 7. <lb/>
            24] Rom. 3, 31. 27] Matth. 5, 27 et 22. </note>

<note type="footnote"> 4 praeceptorumque <hi rend="italic">C,</hi> praeceptorum <hi rend="italic">B</hi> 5 pandas <hi rend="italic">Lat</hi> 20 animas <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            animam <hi rend="italic">B</hi> 21 corda <hi rend="italic">Gel:</hi> corde <hi rend="italic">B</hi> 27 prohibentur <hi rend="italic">Gel:</hi> prohibemur <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="229"/>
            sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. <lb/>
            frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum <lb/>
            id est concupiscentias et uoluntates non minus quam <lb/>
            facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae uenia, <lb/>
            quia et aliquando concessa est. cui emolumento hodie pleniore <lb n="5"/>
            disciplina coercetur, nisi ut maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? <lb/>
            dabis ergo et idololatrae et omni apostatae ueniam, <lb/>
            quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens inuenimus <lb/>
            retro restitutum. communicabis et homicidae, quia et Nabothae <lb/>
            sanguinem Achab deprecatione deleuit et Dauid Uriae caedem <lb n="10"/>
            cum causa eius moechia confessione purgauit. iam et incesta <lb/>
            donabis propter Loth et fornicationes cum incesto propter <lb/>
            Iudam et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non <lb/>
            tantum frequentatas, uerum et semel plures, propter patres <lb/>
            nostros. utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam<lb n="15"/>
            circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo <lb/>
            uenia moechiae uindicatur. habemus quidem et nos eiusdem <lb/>
            uetustatis exempla pro sententia nostra non modo non indulti, <lb/>
            uerum etiam repraesentati iudicii fornicationis. et utique sufficit- <lb/>
            Scit tantum numerum xxiv milium populi fornicantis in filias <lb n="20"/>
            Madian una plaga ruisse. sed malo in gloriam Christi a Christo <lb/>
            deducere disciplinam. habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, <lb/>
            si uolunt psychici, etiam potestatem. luserit ante <lb/>
            Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita <lb/>
            est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio <lb n="25"/>
            sanctitatis. adhuc in Adam deputabatur cum suo uitio, facile <lb/>
            quod speciosum uiderat concupiscens et ad inferiora respiciens <lb/>
            et de ficulneis foliis pruriginem retinens. inhaerebat

<note type="footnote"> 1 sinu <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> sinum <hi rend="italic">B</hi> 3 concupiscentias <hi rend="italic">Gel:</hi> concupiscentia <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 concedetur - 5 hodie <hi rend="italic">om. B, add. Gel</hi> moechiae <hi rend="italic">Pam:</hi> moechia <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            5 aliquando <hi rend="italic">Urs:</hi> aliqua <hi rend="italic">Gel</hi> cur <hi rend="italic">Urs</hi> plenior <hi rend="italic">Scal</hi> 6 a maiore <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerm</hi> 7 idololatrae <hi rend="italic">Gel:</hi> idololatriae <hi rend="italic">B</hi> omni apostatae <hi rend="italic">Gel:</hi> omnia <lb/>
            apostata <hi rend="italic">B</hi> ueniam <hi rend="italic">add. Gel</hi> 8 quotiens reum <hi rend="italic">Lat</hi> 10 in deprecatione <lb/>
            <hi rend="italic">B;</hi> in <hi rend="italic">del. Gel</hi> 11 tum causam <hi rend="italic">Urs</hi> moechia <hi rend="italic">Gel:</hi> moechiae <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            moechiam <hi rend="italic">Urs</hi> 14 frequentatas <hi rend="italic">Gel:</hi> frequentas <hi rend="italic">B</hi> 21 Madian una] Moab <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 22 habuerint <hi rend="italic">Gel:</hi> habuerunt <hi rend="italic">B</hi> 23 ante Christum <hi rend="italic">Gel:</hi> antichristum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 25 dono <hi rend="italic">Gel:</hi> domino <hi rend="italic">B</hi> 28 inhaerebat <hi rend="italic">Gel:</hi> in herba <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="230"/>
            usquequaque libidinis uirus et f lactae sortes non habentes, idoneae <lb/>
            quod nec ipsae adhuc aquae lauerant. at ubi sermo dei de- <lb/>
            . scendit in carnem ne nuptiis quidem resignatam et sermo <lb/>
            caro factus est ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum <lb/>
            non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce <lb n="5"/>
            aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, <lb/>
            sed ad caelum pertineret, quae non lasciuiae frondibus, <lb/>
            sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas <lb/>
            aquis traderet, exinde caro quaecumque in Christo reliquas <lb/>
            sordes pristinas soluit, alia iam res est, noua emergit, iam non <lb n="10"/>
            ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua <lb/>
            pura et spiritu mundo. quid itaque illam de pristino excusas? <lb/>
            non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei <lb/>
            uocabatur, cum ueniam moechiae consequebatur. itaque si <lb/>
            exinde, quo statum uertit, et in Christum tincta induit Christum <lb n="15"/>
            et magno redempta est, sanguine scilicet domini, [et <lb/>
            magnum] tenes aliquod exemplum siue praeceptum siue formam <lb/>
            siue sententiam indultae siue indulgendae fornicationis <lb/>
            atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem, <lb/>
            ex quo deputetur aetas quaestionis. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>