<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2:3-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2:3-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed prius decidam intercedentem ex diuerso responsionem <lb/>
            ad eam paenitentiae speciem, quam cum maxime definimus <lb n="20"/>
            uenia carere. si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret uenia, <lb/>
            iam nec in totum agenda tibi est. nihil enim agendum est <lb/>
            frustra. porro frustra agetur paenitentia, si caret uenia. omnis <lb/>
            autem paenitentia agenda est. ergo omnis ueniam consequatur, <lb/>
             ne frustra agatur, quia non erit, si frustra agatur. <lb n="25"/>
            porro frustra agitur, si uenia carebit. merito itaque opponunt, <lb/>
            quod huius quoque paenitentiae fructum, id est ueniam, <lb/>
            in sua potestate usurpauerunt. quantum enim ad illos, a <lb/>
            quibus pacem humanam consequitur, frustra agitur. quantum

<note type="footnote"> 7] 1 Ioh. 5,16. </note>

<note type="footnote"> 3 dispungit <hi rend="italic">BC,</hi> expungit <hi rend="italic">Gel</hi> 9 ei qui non <hi rend="italic">Lat</hi> 11 postulationis <lb/>
            ratio <hi rend="italic">Urs:</hi> postulationis <hi rend="italic">B,</hi> postulationis uis <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> postulationis ius <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 16 et <hi rend="italic">del. Lat</hi> 20 cum maxime definimus uenia carere <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> maxime definiui uenia caret <hi rend="italic">B</hi> 23 omni <hi rend="italic">Rig</hi> 24 ueniam <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            uenia <hi rend="italic">B</hi> consequitur <hi rend="italic">Lat</hi> 25 erit agenda <hi rend="italic">Gel</hi> 26 agetur <hi rend="italic">Urs</hi> itaque <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> utique ita <hi rend="italic">Urs</hi> 27 quoniam <hi rend="italic">Gel</hi> 29 frustra agitur <hi rend="italic">add. Ciacconius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="225"/>
            autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere, <lb/>
            et utique mortalia, non frustra agetur. ad dominum <lb/>
            • enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur <lb/>
            ueniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo <lb/>
            humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mauult erubescere<lb n="5"/>
            quam communicare. adsistit enim pro foribus eius <lb/>
            et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum <lb/>
            sibi quoque aduocat et redit plus utique negotiata, compas-\' <lb/>
            sionem scilicet quam communicationem. et si pacem hic non <lb/>
            metit, apud dominum seminat. nec amittit, sed praeparat <lb n="10"/>
            fructum. non uacabit ab emolumento, si non uacauerit ab officio. <lb/>
            ita nec paenitentia huiusmodi uana nec disciplina eiusmodi <lb/>
            dura est. deum ambae honorant. illa nihil sibi blandiendo <lb/>
            facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius <lb/>
            adiuuabit. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad <lb/>
            ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae ueniam <lb/>
            ab hominibus consequi possint. inprimis quod moechiam <lb/>
            et fornicationem nominamus, usus expostulat. habet et fides <lb/>
            quorundam nominum familiaritatem. ita in omni opusculo <lb n="20"/>
            usum custodimus. ceterum si adulterium et si stuprum dixero, <lb/>
            unum erit contaminatae carnis elogium. nec enim interest <lb/>
            nuptam alienam an uiduam quis incurset, dum non suam feminam; <lb/>
            sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia <lb/>
            trucidetur. omne homicidium et extra siluam latrocinium<lb n="25"/>
            est. ita et ubicunque uel in quacunque semetipsum <lb/>
            adulterat et stuprat, qui aliter quam nuptiis utitur. ideo penes <lb/>
            nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam <lb/>
            professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur. <lb/>
            nec inde consertae nuptiae obtentu matrimonii crimen <lb n="30"/>
            eludant. reliquas autem libidinum furias impias et in

<note type="footnote">8 plus utique <hi rend="italic">Urs:</hi> plusque <hi rend="italic">B,</hi> precibusque <hi rend="italic">Lat,</hi> plus plusque <hi rend="italic">Scal,</hi> <lb/>
            plus quid <hi rend="italic">lun,</hi> plus usque <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 17 ea <hi rend="italic">C,</hi> hae <hi rend="italic">B,</hi> haec <hi rend="italic">Urs</hi> 18 hominibus <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> omnibus <hi rend="italic">B</hi> 23 alienam <hi rend="italic">del. Cia.cconius</hi> feminam <hi rend="italic">del. <lb/>
            Ciacconius</hi> 24 curribus <hi rend="italic">Ciacconius,</hi> toris <hi rend="italic">Hartelius</hi> 25 et <hi rend="italic">add. Oehlerus</hi> <lb/>
            intra <hi rend="italic">Pam</hi> 26 quamcunque <hi rend="italic">Gel</hi> 30 ne <hi rend="italic">Lat</hi> nuptiae <hi rend="italic">addidi</hi> 31 et <lb/>
            <hi rend="italic">in C, in B</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 15 </note> <lb/>
             
<pb n="226"/>
            corpora et in sexus ultra iura naturae non modo limine, uerum <lb/>
            omni ecclesiae tecto submouemus, quia non sunt delicta, sed <lb/>
            monstra. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>