<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2:11-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2:11-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa025.opp-lat2"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Exinde quod ad euangelium pertinet, parabolarum quidem <lb/>
            discussa iam quaestio est. si uero et factis aliquid tale pro <lb/>
            peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam <lb/>
            corporis sui contactum permittit lauanti lacrimis pedes eius et <lb/>
            crinibus detergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, <lb n="5"/>
            ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, <lb/>
            etiam quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex <lb/>
            hoc aduersariis confertur, et si iam Christianis ueniam delictorum <lb/>
            praestitisset. nunc enim dicimus, soli domino hoc licet, hodie potestas <lb/>
            indulgentiae eius operetur. ad illa tamen tempora, quibus <lb n="10"/>
            in terris egit, hoc definimus nihil aduersum nos praeiudicare, <lb/>
            si peccatoribus etiam Iudaeis uenia conferebatur. Christiana <lb/>
            enim disciplina a nouatione testamenti et, ut praemisimus, a <lb/>
            redemptione carnis id est domini passione censetur. nemo perfectus <lb/>
            ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum<lb n="15"/>
            caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum <lb/>
            de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per <lb/>
            apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum <lb/>
            iam nec in apostolis possident, age nunc uel de apostolico instrumento<lb n="20"/>
            doceant maculas carnis post baptisma respersae <lb/>
            paenitentia dilui posse. non in apostolis quoque ueteris legis <lb/>
            forma soluta circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne <lb/>
            forte leuior existimetur in nouitate disciplinarum quam in uetustate. <lb/>
            cum primum intonuit euangelium et uetera concussit, <lb n="25"/>
            ut de legis retinendae necessitate disceptaretur, primam hanc <lb/>
            regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos <lb/>
            qui iam ex nationibus allegi coeperant. uisum est, inquiunt, <lb/>
            spiritui sancto et nobis nullum amplius uobis adicere

<note type="footnote">3] cf. Luc. 7, 37 sq. 6] cf. Ioh. 4, 17 sq. 28] Act. 15, 28 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 discussa <hi rend="italic">Gel:</hi> discussio <hi rend="italic">B</hi> 4 permittit <hi rend="italic">Gel:</hi> permittat <hi rend="italic">B</hi> 5 unguento <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> ungenti <hi rend="italic">B</hi> 8 etsi (et si <hi rend="italic">ego)</hi> iam <hi rend="italic">Gel:</hi> et suam <hi rend="italic">B,</hi> ut suam <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius,</hi> tamquam <hi rend="italic">Wissowa</hi> 10 at <hi rend="italic">Gel</hi> 15 fidei <hi rend="italic">fort</hi>. 19 receperunt <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> reciperent <hi rend="italic">B</hi> nec <hi rend="italic">Gel:</hi> nunc <hi rend="italic">B</hi> propriis <hi rend="italic">Gel:</hi> proprius <hi rend="italic">B,</hi> propius <lb/>
            <hi rend="italic">Iun</hi> 21 respersae paenitentia. <hi rend="italic">Gel:</hi> respersa paenitentiae <hi rend="italic">B</hi> 23 forma <lb/>
            soluta <hi rend="italic">scripsi:</hi> formam solutam <hi rend="italic">B,</hi> formam salutamus <hi rend="italic">Gel</hi> 24 leuior <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> lenior <hi rend="italic">B</hi> 26 necessitate <hi rend="italic">Mercerus:</hi> nec statu <hi rend="italic">B,</hi> necne statu <hi rend="italic">Rig,</hi> <lb/>
            nunc statu <hi rend="italic">Hartelius</hi> 28 allegi <hi rend="italic">Gel:</hi> a lege <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> XI. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> 
<pb n="242"/>

            pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, <lb/>
            a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. a <lb/>
            quibus obseruando uos recte agetis uetante spiritu <lb/>
            sancto. sufficit et hic seruatum esse moechiae et fornicationi <lb/>
            locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. interdictum <lb n="5"/>
            enim sanguinis multo magis humani intellegemus. <lb/>
            porro qualia uideri uolunt apostoli crimina, quae sola in obseruatione <lb/>
            de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda <lb/>
            praescribunt? non quod alia permittant, sed quod <lb/>
            haec sola praeponant utique non remissibilia, qui ethnicorum <lb n="10"/>
            causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. cur ergo ceruicem <lb/>
            nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia ista <lb/>
            disciplinae semper imponant? cur totum gulae indulgent, nisi <lb/>
            ut perpetuo ad necessariora constringant? soluerunt a pluribus, <lb/>
            ut nocentioribus obseruandis obligaremur. compensatione res <lb n="15"/>
            acta est. lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. compensatio <lb/>
            autem reuocabilis non est, nisi denique reuocabitur <lb/>
            iteratione moechiae utique et sanguinis et idololatriae. tota <lb/>
            enim iam lex sumetur, si ueniae condicio soluetur. sed non <lb/>
            leuiter nobiscum pactus spiritus sanctus, etiam ultro pactus, <lb n="20"/>
            quo magis honorandus. sponsionem eius nemo dissoluet nisi <lb/>
            ingratus. iam nec recipiet quae dimisit nec dimittet quae retinuit. <lb/>
            nouissimi testamenti semper indemutabilis status est, <lb/>
            et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. <lb/>
            satis denegauit ueniam eorum, quorum custodiam elegit, <lb n="25"/>
            uindicabit quae non perinde concessit. hinc est, quod neque <lb/>
            idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. de qua <lb/>
            finitione sua apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut <lb/>
            si credere quidam possunt, debebunt probare.

<note type="footnote"> 3 obseruando uos recte agetis uetante spiritu sancto <hi rend="italic">scripsi:</hi> obseruando <lb/>
            recte agitis uectante uos spiritu sancto <hi rend="italic">B</hi> agetis uetante uos spiritu <hi rend="italic">Urs,</hi> <lb/>
            agetis. uectate uos. spiritui <hi rend="italic">Salmasius</hi> 10 proponant <hi rend="italic">Urs</hi> 13 totum <lb/>
            gulae <hi rend="italic">Harnackius:</hi> totum gula <hi rend="italic">B,</hi> tot uincula <hi rend="italic">Gel</hi> 14 necessariora <hi rend="italic">C,</hi> <lb/>
            necessaria <hi rend="italic">B</hi> 17 nisi denique <hi rend="italic">Rig:</hi> iisdemque <hi rend="italic">B,</hi> siquidem <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            20 nobiscum pactus est (est <hi rend="italic">omisi) Urs:</hi> nobis compactus <hi rend="italic">B</hi> 22 dimittet <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> dimisit <hi rend="italic">B</hi> 23 status <hi rend="italic">Gel:</hi> factus <hi rend="italic">B</hi> 24 recitatio decreti <lb/>
            <hi rend="italic">Gel: om. lacuna 15 fere litterarum relicta B</hi> 26 uindicauit (uindicabit <lb/>
            <hi rend="italic">ego)</hi> quae non <hi rend="italic">Gel:</hi> uindicauitque non <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="243"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>