<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:53-54</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:53-54</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="53" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="160v" unit="altpage"/><add>Sed quo de</add>nde anima nuda et explosa deuertet? sine <lb n="5"/>
            dubio prosequemur ex ordine. prius tamen quod est loci huius <lb/>
            explebimus, ne, quia uarios exitus mortis ediximus, expectet <lb/>
            quis a nobis rationes singulorum medicis potius relinquendas, <lb/>
            propriis arbitris omnium letalium rerum siue causarum et <lb/>
            ipsarum corporalium condicionum. plane ad immortalitatem <lb n="10"/>
            animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid <lb/>
            de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim <lb/>
            anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, <lb/>
            dum absumi uidetur, et coniecturam praestat interitus de excessus <lb/>
            temperatura. tota autem in corpore et ex corpore est <lb n="15"/>
            ratio. nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum <lb/>
            aut regionum aut uiarum uitalium euersio est: materiarum, <lb/>
            ut fellis ut sanguinis; regionum, ut cordis ut iecoris; uiarum, <lb/>
            ut uenarum ut arteriarum. dum igitur haec ex propria quaeque <lb/>
            iniuriae causa uastantur in corpore ad usque ultimam euersionem<lb n="20"/>
            et rescissionem uitalium id est naturalium finium situum <lb/>
            officiorum, necessario et anima dilabentibus paulatim instrumentis <lb/>
            et domiciliis et spatiis suis paulatim et ipsa migrare <lb/>
            compulsa deducitur in diminutionis effigiem non alio modo, <lb/>
            quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum <lb n="25"/>
            uires equorum defatigatio denegauit, quantum de dispositione <lb/>
            destituti hominis, non de passionis ueritate. perinde auriga <lb/>
            corporis spiritus animalis deficientis uectaculi nomine, non suo <lb/>
            deficit, opere decedens, non uigore, actu elanguens, non statu, <lb/>
            constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere

<note type="footnote">2 naufraugia <hi rend="italic">B</hi> 3 cum <hi rend="italic">A,</hi> dum <hi rend="italic">B</hi> 5 DE ANIMARYM EXCESSV <lb/>
            <hi rend="italic">AB, Gel: post haec uerba f. 16CT in A finitwr</hi> quo deinde <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <lb/>
            inde <hi rend="italic">B</hi> diuertit <hi rend="italic">A</hi> 9 propris <hi rend="italic">A</hi> arbitriis <hi rend="italic">B</hi> 11 mentionem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            12 eiusmodi <hi rend="italic">B</hi> quo paulatim ac minutatim anima <hi rend="italic">B,</hi> quoque protegendam <lb/>
            animam <hi rend="italic">A</hi> 17 aut regionum-materiarum <hi rend="italic">om. A</hi> 19 quaeque <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> quaque <hi rend="italic">AB</hi> 21 recessionem <hi rend="italic">Gel</hi> 23 spaciis <hi rend="italic">A</hi> 28 deficiens <lb/>
            uectaculis <hi rend="italic">A</hi> 29 operę <hi rend="italic">A</hi> languens <hi rend="italic">Gel</hi> 30 comparere <hi rend="italic">ABmg,</hi> <lb/>
            comparare <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 25 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="386"/>
            cessat, non quia esse. sic et rapida quaeque mors, ut ceruicum <lb/>
            messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae uis semel <lb/>
            omnia uitalia elidens, ut apoplexis,  <milestone n="161" unit="altpage"/> interior ruina, nullam  <lb/>
            animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat. <lb/>
            at ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; <lb n="5"/>
            non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum <lb/>
            extrahitur, postremitatem suam partem uideri facit. non omnis <lb/>
            autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia <lb/>
            exigua est, statim et ipsa peritura est. sequitur seriem suus <lb/>
            finis et mediocritas trahitur ad summa et reliquiae uniuersitati <lb n="10"/>
            cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. atque ita <lb/>
            ausim dicere, totius ultimum totum est, quia, licet minus atque <lb/>
            posterius sit, ipsius est. hinc denique euenit saepe animam in <lb/>
            ipso diuortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria <lb/>
            loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta <lb n="15"/>
            per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae <lb/>
            uidet, quae audit, quae incipit nosse. si enim corpus istud <lb/>
            Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, <lb/>
            cum in Christo est, sed interim animam consaepto suo obstruit <lb/>
            et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, uelut per <lb n="20"/>
            corneum specular, obsoletior lux rerum est. procul dubio cum <lb/>
            ui mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione <lb/>
            colatur; certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram <lb/>
            et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione <lb/>
            substantiae recognoscit et in diuinitatem ipsa libertate resipiscit <lb n="25"/>
            ut de somnio emergens ab imaginibus ad ueritates. tunc <lb/>
            et enuntiat et uidet, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam <lb/>
            deuorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, euocatoris <lb/>
            animarum, Mercurii poetarum.

<note type="footnote"> 18] cf. Plat. Phaed. p. 62 B et 1 Cor. 6,19. </note>

<note type="footnote"> 2 ac <hi rend="italic">om. Pam</hi> ut] aut <hi rend="italic">Urs</hi> ruina A 3 Uitalia <hi rend="italic">om. Gel</hi> 5 prout <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg,</hi> proubi <hi rend="italic">AB</hi> anima <hi rend="italic">AB,</hi> mors <hi rend="italic">Bmg</hi> 6 conciditur hac facie <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            conceditur hac facies <hi rend="italic">ABmg,</hi> condicitur hac\'facie <hi rend="italic">B</hi> 7 partim <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            8 abscissa <hi rend="italic">B</hi> 9 ipsa <hi rend="italic">om. Pam</hi> 10 ad] a <hi rend="italic">A</hi> 11 relinquuntur <hi rend="italic">A</hi> 18 uenit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 solliciore <hi rend="italic">A corr</hi>. 16 per <hi rend="italic">om. A</hi> 19 consepto <hi rend="italic">AB</hi> 20 per <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            22 expręssione <hi rend="italic">A</hi> 24 expedicione <hi rend="italic">A</hi> 26 ut de somno. ut de somnio <hi rend="italic">Å,</hi> <lb/>
            ut de somno <hi rend="italic">B</hi> 27 et <hi rend="italic">posterius]</hi> quae <hi rend="italic">Gel</hi> exaltat <hi rend="italic">B</hi> 28 deuorsorii <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> diuersorii <hi rend="italic">Gel,</hi> deuersorii <hi rend="italic">Pam</hi> uocatoris <hi rend="italic">A</hi> </note>
</p><pb n="387"/></div><div n="54" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quo igitur deducetur anima, iam hinc reddimus. omnes  <lb/>
            ferme philosophi, <milestone n="161v" unit="altpage"/>   <add>qui im</add>mortalitatem animae, qualiterqualiter <lb/>
            uolunt, tamen uindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut <lb/>
            Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque <lb/>
            in conflagrationem uniuersitatis, ut Stoici, suas solas id est sapientium<lb n="5"/>
            animas in supernis mansionibus collocant. Plato <lb/>
            quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed <lb/>
            eorum qui philosophiam scilicet exornauerint amore puerorum. <lb/>
            adeo etiam inter philosophos magnum habet priuilegium impuritas. <lb/>
            itaque apud illum in aetherem sublimantur animae <lb n="10"/>
            sapientes, apud Arium in aerem, apud Stoicos sub lunam. <lb/>
            quos quidem miror, quod imprudentes animas circa terram <lb/>
            prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri <lb/>
            affirment. ubi erit scholae regio in tanta distantia diuersoriorum? <lb/>
            qua ratione discipulae ad magistras conuentabunt <lb n="15"/>
            tanto discrimine inuicem absentes? quis autem illis postumae <lb/>
            eruditionis usus ac fructus iamiam conflagratione perituris ? reliquas <lb/>
            animas ad inferos deiciunt. hos Plato uelut gremium terrae <lb/>
            describit in Phaedone, quo omnes labes mundialium sordium confluendo <lb/>
            et ibi desidendo exhalent et quasi caeno immunditiarum <lb n="20"/>
            suarum grossiorem haustum et priuatum illic aerem stipent. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>