<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:51-52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:51-52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="51" subtype="chapter" type="textpart"><p>Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. <lb/>
            sed quidam ad immortalitatem animae, quam quidem <lb n="10"/>
            non a deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant, <lb/>
            ut uelint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere <lb/>
            corporibus. ad hoc enim et Plato, etsi quas uult <lb/>
            animas ad caelum statim expedit, in Politia tamen cuiusdam  <milestone n="159" unit="altpage"/> <lb/>
            insepulti cadauer opponit longo tempore sine ulla labe prae  <lb n="15"/>
            animae scilicet indiuiduitate seruatum. ad hoc et Democritus <lb/>
            crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis <lb/>
            denotat. porro et aeris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. <lb/>
            quid enim, si aridior aer et solum salsius? quid, si et ipsius <lb/>
            corporis substantia exsucior? quid, si et genus mortis ante iam <lb n="20"/>
            corruptrices materias erogarat? ungues autem cum exordia <lb/>
            neruorum sint, merito neruis resolutione porrectis prouectiores <lb/>
            et cotidie deficiente carne expelli uidentur. comae quoque alimenta <lb/>
            de cerebro, quod aliquamdiu durare praestat secreta <lb/>
            munitio. denique in uiuentibus etiam pro cerebri ubertate uel <lb n="25"/>
            affluit capillago uel deserit. habes medicos. sed nec modicum <lb/>
            quid animae subsidere in corpore est decessurum quandoque <lb/>
            et ipsum, cum totam corporis scaenam tempus aboleuerit. et <lb/>
            hoc enim in opinione quorundam est. propterea nec ignibus

<note type="footnote"> 2] cf. Apoc. 11, 3 et Ioh. 21, 23. 7] cf. Ioh. 20, 24 sq. 13] cf. <lb/>
            Plat. Phaed. p. 69. Polit. X p. 614 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 ioannes <hi rend="italic">AB</hi> 7 assistant <hi rend="italic">A</hi> 8 crediderit <hi rend="italic">scripsi:</hi> credidit <hi rend="italic">AB,</hi> <lb/>
            credat <hi rend="italic">Pam</hi> 9 NIHIL ANIMAE IN CORPORE SYBREMANERE <hi rend="italic">AB;</hi> <lb/>
            POST MORTEM <hi rend="italic">add. Gel</hi> 10 quidem <hi rend="italic">Urs</hi> quidem <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> quidam <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 14 celum <hi rend="italic">A</hi> politiam <hi rend="italic">A</hi> 20 exsuccior <hi rend="italic">B,</hi> exsuctior <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 corruptelae <hi rend="italic">ABmg</hi> erogat <hi rend="italic">ABmg</hi> 23 et <hi rend="italic">A,</hi> sed <hi rend="italic">B,</hi> ex <hi rend="italic">fort</hi>. quotidie <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 24 prestat <hi rend="italic">A</hi> 25 crebri <hi rend="italic">A</hi> 26 affluit <hi rend="italic">Gel:</hi> afluit <hi rend="italic">A,</hi> affuit <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="383"/>
            funerandum aiunt parcentes superfluo animae. alia est autem <lb/>
            ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis <lb/>
            etiam corporis nomine auersatrix, quod et ipsum homo <lb/>
            non utique mereatur poenali exitu impendi. ceterum anima <lb/>
            indiuisibilis ut immortalis etiam mortem indiuisibilem exigit <lb n="5"/>
            credi, non quasi immortali, sed quasi indiuisibili animae indiuisibiliter <lb/>
            accidentem. diuidetur autem et mors, si et anima, <lb/>
            superfluo scilicet animae quandoque morituro. ita portio mortis <lb/>
            cum animae portione remanebit. nec ignoro aliquod esse ue-_ <lb/>
            stigium opinionis istius. de meo didici. scio feminam quandam <lb n="10"/>
            uernaculam ecclesiae forma et aetate integra functam post <lb/>
            unicum et breue matrimonium cum in pace dormisset et morante  <lb/>
            adhuc <milestone n="159v" unit="altpage"/>  <add>se</add>se pultura interim oratione presbyteri componeretur, <lb/>
            ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas <lb/>
            in habitum supplicem conformasse rursumque condita pace <lb n="15"/>
            situi suo reddidisse. est et illa relatio apud nostros, in coemeterio <lb/>
            corpus corpori iuxta collocando spatium recessu communicasse. <lb/>
            si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique deus <lb/>
            potestatis suae signa proponit suis in solacium, extraneis in <lb/>
            testimonium. magis enim credam in testimonium ex deo <lb n="20"/>
            factum quam ex ullis animae reliquiis, quae si inessent, alia <lb/>
            quoque membra mouissent, et si manus tantum, sed non in <lb/>
            causam orationis. corpus etiam illud non modo fratri cessisset, <lb/>
            uerum et alias mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. certe <lb/>
            undeunde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam <lb n="25"/>
            facere non possunt. mors, si non semel tota est, non est. <lb/>
            si quid animae remanserit, uita est. non magis uitae miscebitur <lb/>
            mors quam diei et nox. 
</p></div><div n="52" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, <lb/>
            seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit

<note type="footnote"> 3 homo] id est homo <hi rend="italic">uel</hi> scilicet homo <hi rend="italic">fort.,</hi> humo, <hi rend="italic">Hartelius</hi> 5 inuisibilis <lb/>
            <hi rend="italic">ABmg</hi> inuisihilem <hi rend="italic">ABmg</hi> 6 indiuisibili <hi rend="italic">Gel:</hi> inuisibili <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            indiuisibiliter <hi rend="italic">Bmg,</hi> inuisibiliter <hi rend="italic">AB</hi> 7 et <hi rend="italic">prius om. A</hi> 8 morituro <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> moriturae <hi rend="italic">AB</hi> 11 uernacula <hi rend="italic">Harnackius</hi> 14 habitum <hi rend="italic">B,</hi> aditum <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 16 illa <hi rend="italic">AB,</hi> alia <hi rend="italic">Gel</hi> 17 corpori fratris <hi rend="italic">fort</hi>. colocando <hi rend="italic">A</hi> recessu <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> accessu <hi rend="italic">AB,</hi> accessui <hi rend="italic">Hartelius</hi> 18 aliquid tradit <hi rend="italic">A</hi> utique <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 in testimonium <hi rend="italic">om. A</hi> 25 undeunde <hi rend="italic">Urs:</hi> unde <hi rend="italic">AB</hi> 28 et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            29 separationem <hi rend="italic">Gel:</hi> separatio <hi rend="italic">AB</hi> 30 factorum <hi rend="italic">fort</hi>. </note> 
<pb n="384"/>

            humanus affectus, in ordinariam et extraordinariam formam, <lb/>
            ordinariam quidem naturae deputans placidae cuiusque mortis, <lb/>
            extraordinariam uero praeter naturam iudicans uiolenti cuiusque <lb/>
            finis. qui autem primordia hominis nouimus, audenter determinamus <lb/>
            mortem non ex natura secutam hominem, sed ex <lb n="5"/>
            culpa ne ipsa quidem naturali; facile autem usurpari naturae <lb/>
            nomen in ea quae uidentur a natiuitate ex accidentia adhaesisse. <lb/>
            nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc <lb/>
            demum mors  <milestone n="160" unit="altpage"/> naturae adscriberetur. porro non in mortem institutum  <lb/>
            eum p<add>probat</add> ipsa lex condicionali comminatione suspendens <lb n="10"/>
            et arbitrio hominis addicens mortis euentum. denique <lb/>
            si non deliquisset, nequaquam obisset. ita non erit natura <lb/>
            quod ex exorbitationis potestate accidit per uoluntatem, non ex <lb/>
            instituti auctoritate per necessitatem. proinde etsi uarii exitus <lb/>
            mortis, ut est multimoda condicio causarum, nullum ita dicimus <lb n="15"/>
            lenem ut non ui agatur. ipsa illa ratio operatrix mortis, <lb/>
            simplex licet, uis est. quidni? quae tantam animae et carnis <lb/>
            societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum-. <lb/>
            tiarum diuellit ac dirimit. nam etsi prae gaudio quis spiritum <lb/>
            exhalet, ut Chilon Spartanus, dum uictorem Olympiae filium <lb n="20"/>
            amplectitur, etsi prae gloria, ut Clidemus Atheniensis, dum ob <lb/>
            historiarum praestantiam auro coronatur, etsi per somnium, ut <lb/>
            Plato, etsi per risum, ut P. Crassus, multo uiolentior mors quae <lb/>
            per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae <lb/>
            tunc mori affert, cum iucundius uiuere est in exultatione in <lb n="25"/>
            honore in requiete in uoluptate. uis est et inlata nauigiis, <lb/>
            cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis <lb/>
            quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante

<note type="footnote">6 culpam <hi rend="italic">A corr</hi>. 12 obiisset <hi rend="italic">B</hi> erat <hi rend="italic">Gel</hi> 13 exorbitationis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> oblationis <hi rend="italic">AB,</hi> abolitionis <hi rend="italic">Hartelius</hi> 15 diximus <hi rend="italic">AB</hi> 17 quidni <lb/>
            <hi rend="italic">Heraldus:</hi> quid enim <hi rend="italic">AB</hi> 21 <hi rend="italic">clydemus AB</hi> ob historiarum praestantiam <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ab historicis diu praestantium <hi rend="italic">AB,</hi> ab histrionibus ob praestantiam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel,</hi> ob historici stili praestantiam <hi rend="italic">Ochlerus</hi> 25 iocundius <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            uere <hi rend="italic">B</hi> 26 requie <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">om. B,</hi> ut <hi rend="italic">Hartelius</hi> inlata <hi rend="italic">scripsi:</hi> illa <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            nauigiis <hi rend="italic">Gel:</hi> nauigii <hi rend="italic">AB</hi> 27 Caphareis <hi rend="italic">Gel:</hi> chapereis <hi rend="italic">B,</hi> chaperei <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            nullis depugnata turbinibus <hi rend="italic">om. A</hi> 28 cursu, laetante <hi rend="italic">Gel:</hi> [cursulae <lb/>
            tantae] <hi rend="italic">B, om. A</hi> </note> <lb/>
            t 
<pb n="385"/>

            comitatu, intestino repente perculsu cum tota securitate desidunt. <lb/>
            non secus naufragia sunt uitae, etiam tranquillae mortis euentus. <lb/>
            nihilo refert integram abire corporis nauem an dissipatam, cum <lb/>
            animae nauigatio euertatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>