<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:47-48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:47-48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="47" subtype="chapter" type="textpart"><p>Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, <lb n="5"/>
            etsi interdum uera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, <lb/>
            affectantia atque captantia, quanto magis uana et frustratoria <lb/>
            et turbida et ludibriosa et immunda. nec mirum, si eorum <lb/>
            sunt imagines, quorum et res. deo autem pollicito scilicet et <lb/>
            gratiam spiritus sancti in omnem carnem et sicut prophetaturos, <lb n="10"/>
            ita et somniaturos seruos suos et ancillas suas, ea deputabuntur, <lb/>
            quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta sancta <lb/>
            prophetica reuelatoria aedificatoria uocatoria, quorum liberalitas <lb/>
            soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles <lb/>
            suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor <lb n="15"/>
            diuinitus somniat et maior paene uis hominum ex uisionibus <lb/>
            deum discunt. sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, <lb/>
            ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, <lb/>
            ut uel dormientibus obrepat qua potest, si uigilantibus non <lb/>
            potest.  <milestone n="157" unit="altpage"/> tertia species erunt somnia, quae sibimet ipsa anima  <lb n="20"/>
            uidetur inducer e<add>e</add> ex intentione circumstantiarum. porro quia <lb/>
            non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), <lb/>
            quomodo ipsa erit sibi causa alicuius uisionis? num ergo <lb/>
            haec species naturali formae relinquenda est seruans animae <lb/>
            etiam in ecstasi res suas perpeti? ea autem, quae neque a <lb n="25"/>
            deo neque a daemonio neque ab anima uidebuntur accidere, <lb/>
            et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter <lb/>
            enarrationem facultatis ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur. <lb/>
            <note type="footnote"> 9] cf. Ioel 3,1. 14] cf. Matth. 5, 45. 15] cf. Dan. 2, 1 sq. </note>

<note type="footnote"> 6 de <hi rend="italic">del. [un</hi> 8 et <hi rend="italic">alterum del. Rig</hi> 9 deo <hi rend="italic">scripsi:</hi> a deo <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">induetum A</hi> 13 uocatoria <hi rend="italic">om. A</hi> 17 et in <hi rend="italic">om. A</hi> 18 in] et <lb/>
            in <hi rend="italic">A</hi> absistit <hi rend="italic">A</hi> 21 quia <hi rend="italic">scripsi:</hi> quam <hi rend="italic">AB,</hi> qua <hi rend="italic">Urs,</hi> quoniam <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            22 picharmus <hi rend="italic">A</hi> 24 speties <hi rend="italic">A</hi> forma <hi rend="italic">A</hi> 26 alnima <hi rend="italic">A corr</hi>. 27 interpretationem <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 28 narrationem <hi rend="italic">A</hi> propvig <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="379"/>
            
</p></div><div n="48" subtype="chapter" type="textpart"><p>Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus <lb/>
            quasi iam emergente animarum uigore prodacto sopore. <lb/>
            ex temporibus autem anni uerno magis quieta, quod aestas <lb/>
            dissoluat animas et hiemps quodammodo obduret et autumnus <lb/>
            temptator alias ualetudinum sucis pomorum uinosissimis diluat. <lb n="5"/>
            item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero <lb/>
            latere decumbat neque conresupinatis internis quasi refusis loculis <lb/>
            statio sensuum fluitet aut compressu iecoris angina sit <lb/>
            mentis. sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter <lb/>
            probari putem, etsi Plato est, qui ea aestimauit; et fortasse <lb n="10"/>
            an casu procedant. alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi <lb/>
            poterunt. nam quod et de cibis distinguendis uel derogandis <lb/>
            nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis <lb/>
            praescribit, examinandum est. superstitio, ut cum apud oracula <lb/>
            incubaturis ieiunium indicitur uel castimonia inducitur, praesumptio,<lb n="15"/>
            ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam <lb/>
            respuunt onerosum et inflatui pabulum. atquin trina illa cum  <lb/>
            Daniele fraternitas <milestone n="157v" unit="altpage"/>   legumine solo contenti, ne regiis ferculis <lb/>
            contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue <lb/>
            gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum.<lb n="20"/>
            ieiunus autem nescio an ego solus plurimum ita <lb/>
            somniem, ut me somniasse non sentiam. nihil ergo sobrietas, inquis, <lb/>
            ad hanc partem? immo tanto magis ad hanc, quantum <lb/>
            et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. <lb/>
            sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus<lb n="25"/>
            ad lenocinium scilicet diuinitatis, quia familiarem dei

<note type="footnote"> 10] cf. Plat. Tim. p. 71. 18] cf. Dan. 2,16 sq.. </note>

<note type="footnote"> 1 collatiora <hi rend="italic">A corr</hi>. 2 producto <hi rend="italic">Semlerus</hi> 3 autem <hi rend="italic">om. A</hi> aestas <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 4 hyems <hi rend="italic">B</hi> 5 sucis <hi rend="italic">Gel:</hi> sucus <hi rend="italic">A,</hi> succus <hi rend="italic">B</hi> 6 neque. neq: <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 refusis <hi rend="italic">B,</hi> repulsis <hi rend="italic">ABmg</hi> loculis <hi rend="italic">Gel:</hi> localis <hi rend="italic">AB</hi> 8 fluitet aut <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> fluit et aut <hi rend="italic">AB</hi> compressu <hi rend="italic">Gel:</hi> compressa <hi rend="italic">AB</hi> angina <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            sagina <hi rend="italic">ABmg</hi> 12 decorandis <hi rend="italic">A,</hi> decurandis <hi rend="italic">Rig</hi> 15 uel <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut <hi rend="italic">B, <lb/>
            om. A</hi> castimonia inducitur <hi rend="italic">om. A</hi> castimonia <hi rend="italic">scripsi:</hi> castimoniam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            inducitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> inducit <hi rend="italic">B,</hi> inducat <hi rend="italic">Gel</hi> 16 spetiem <hi rend="italic">A</hi> 17 et in- ■ <lb/>
            flatum <hi rend="italic">Gel,</hi> ex inflatu <hi rend="italic">fort</hi>. 20 a <hi rend="italic">sup. uers. A</hi> imperandorum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 ieiuniis <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="380"/>
            norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione <lb/>
            caruit uictu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non <lb/>
            ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi <lb/>
            non in ecstasi acturae. ita non ad ecstasin summouendam sobrietas <lb/>
            proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in <lb n="5"/>
            deo fiat. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>