<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:41-42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:41-42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><p>Malum igitur animae, praeter quod ex obuentu spiritus <lb/>
            nequam superstruitur, ex originis uitio antecedit, naturale quodammodo. <lb n="15"/>
            nam, ut diximus, naturae corruptio alia natura <lb/>
            est, habens suum dominum et patrem, ipsum scilicet corruptionis <lb/>
            auctorem, ut tamen insit et bonum animae illud principale, <lb/>
            illud diuinum atque germanum et proprie naturale. <lb/>
            quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur. <lb n="20"/>
            potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, <lb/>
            quia a deo est. itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum <lb/>
            manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, <lb/>
            ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius <lb/>
            aut in totum uacat occultata luce aut, qua datur, radiat inuenta <lb n="25"/>
            libertate. sic pessimi et optimi quidam et nihilominus <lb/>
            unum omnes animae genus. sic et in pessimis aliquid boni <lb/>
            et in optimis nonnihil pessimi. solus enim deus sine peccato <lb/>
            et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. <lb/>
            sic et diuinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore

<note type="footnote"> 6] Matth. 5, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 is in (Is <hi rend="italic">inductwn) A</hi> 4 idolatriae <hi rend="italic">A</hi> 6 mulierem <hi rend="italic">add. Pam</hi> <lb/>
            10 appugnas <hi rend="italic">A</hi> 11 in <hi rend="italic">om. A</hi> 12 presidem <hi rend="italic">A</hi> 17 dominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            deum <hi rend="italic">AB</hi> 19 illud <hi rend="italic">ex</hi> illum <hi rend="italic">A</hi> propriae <hi rend="italic">A</hi> 21 non est deus <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            22 aliquod <hi rend="italic">A</hi> 24 ita <hi rend="italic">Gel:</hi> uia. ita <hi rend="italic">AB,</hi> (ob)uia, ita <hi rend="italic">Hartelius</hi> 25 occultata <lb/>
            luce <hi rend="italic">Rig:</hi> occulta salute <hi rend="italic">AB</hi> 30 presagia <hi rend="italic">ex</hi> pressagia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            proprio <hi rend="italic">Bmg</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="369"/>
            et conscientia dei in testimonium prodit \'deus bonus\' et \'deus <lb/>
            uidet\' et \'deo commendo\'. propterea nulla anima sine crimine,  <lb/>
            quia nulla sine boni semine. <milestone n="152" unit="altpage"/> proinde, cum ad finem peruenit, <lb/>
            reformata per secundam natiuitatem ex aqua et superna uirtute <lb/>
            detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam <lb n="5"/>
            conspicit. excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina <lb/>
            natiuitate a spiritu profano. sequitur animam nubentem spiritui <lb/>
            caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula, <lb/>
            sed spiritus.s o beatum conubium, si non admiserit adulterium! 
</p></div><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><p>De morte iam superest, ut illic materia ponatur, ubi <lb n="10"/>
            ipsa anima consummatur. quamquam Epicurus uulgari satis <lb/>
            opinione negarit mortem ad nos pertinere. quod enim dissoluitur, <lb/>
            inquit, sensu caret et quod sensu caret, nihil <lb/>
            ad nos. dissoluitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed <lb/>
            homo qui eam patitur. at ille ei dedit passionem, cuius est <lb n="15"/>
            actio. quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis <lb/>
            et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta uis ad hominem <lb/>
            non pertinere dicatur. multo coactius Seneca, post <lb/>
            mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. hoc si ita <lb/>
            est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur;<lb n="20"/>
            eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa <lb/>
            finitur. mors nihil ad nos, ergo et uita nihil ad nos. si enim <lb/>
            quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra <lb/>
            nos. si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus <lb/>
            quicquam ad nos. sed mortem quoque interimat qui et animam.<lb n="25"/>
            a nobis ut de postuma uita et de alia prouincia animae, <lb/>
            ita de morte tractabitur, ad quam uel ipsi pertinemus, si ad <lb/>
            nos illa non pertinet. denique . nec speculum eius somnus <lb/>
            aliena materia est.

<note type="footnote"> 12] Epic. sent. nr. n p. 71 Usen. 18] Sen. Troad. 395. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">alterum</hi> et <hi rend="italic">A,</hi> est <hi rend="italic">B</hi> 6 a <hi rend="italic">om. A</hi> 8 et iam non <hi rend="italic">om. A</hi> 10 DE <lb/>
            MORTE. De <hi rend="italic">AB, Gel</hi> materiam <hi rend="italic">Oehlerus</hi> ponatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> ponat <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            11 consummatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> consummat <hi rend="italic">AJB</hi> quanquam <hi rend="italic">A</hi> 13 et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            16 quid si <hi rend="italic">A</hi> corporis et peremptricem <hi rend="italic">bis A</hi> 20 sic <hi rend="italic">A</hi> 21 omnib; <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            23 quo <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <hi rend="italic">AB</hi> quod <hi rend="italic">A corr</hi>. 25 quia <hi rend="italic">B</hi> 26 a <hi rend="italic">AB,</hi> in <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            de postuma uita et <hi rend="italic">Rig:</hi> depositum a uita et <hi rend="italic">AB,</hi> depositum habitat et <lb/>
            ut <hi rend="italic">Gel</hi> 27 ista <hi rend="italic">quidam</hi> 28 non pertinet <hi rend="italic">om. A</hi> denique nec <hi rend="italic">om. A</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 24 </note>
</p><pb n="370"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>