<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:39-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:39-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quae omnia natiuitus animae conlata idem, qui in primordio <lb/>
            inuidit, nunc quoque obumbrat atque deprauat, quominus <lb n="15"/>
            aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur. <lb/>
            cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam ab ipsa <lb/>
            etiam ianua natiuitatis animas aucupabundus uel qua inuitatus <lb/>
            tota illa puerperii superstitione? ita omnes idololatria obstetrice <lb/>
            nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis <lb n="20"/>
            redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur, <lb/>
            dum in partu Lucinae et Dianae heiulatur, dum per totam <lb/>
            hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata <lb/>
            Scribunda aduocantur, dum prima etiam constitutio infantis <lb/>
            super terram Statinae deae sacrum est. quis non exinde aut <lb n="25"/>
            totum filii caput reatui uouet aut aliquem excipit crinem aut <lb/>
            totum nouacula prosecat aut sacrificio obligat aut sacro obsignat, <lb/>
            pro gentica, pro auita, pro publica aut priuata deuotione? <lb/>
            sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus

<note type="footnote">1 est natura desiderare <hi rend="italic">Bmg</hi> 2 sibi] si <hi rend="italic">A corr</hi>. 6 inquilinatui <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 loricandus <hi rend="italic">Lat:</hi> gloriandus <hi rend="italic">AB</hi> 10 priorum <hi rend="italic">ABmg,</hi> propriorum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 NVLLAM FERE (TENE <hi rend="italic">Gel)</hi> ANIMAM SINE DAEMONIO (DE- <lb/>
            MONIO <hi rend="italic">A)</hi> ESSE Cui <hi rend="italic">AB, Gel</hi> nequam, qua <hi rend="italic">fort</hi>. 18 innua <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            uel] ultro <hi rend="italic">fort</hi>. quia <hi rend="italic">Hartelius (ef. 380, 21)</hi> 20 ipsi <hi rend="italic">Gel:</hi> ipsa <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            22 eiulatur <hi rend="italic">B,</hi> eiulantur <hi rend="italic">Bmg</hi> 23 hebdomadem <hi rend="italic">A</hi> 25 Statinae deae <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> statim aedeae <hi rend="italic">AB</hi> 26 filii <hi rend="italic">Gel:</hi> feli <hi rend="italic">AB</hi> eatui <hi rend="italic">A,</hi> ea tui <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            aliquid excipit; Crimen <hi rend="italic">A</hi> 27 totum <hi rend="italic">scripsi:</hi> tota <hi rend="italic">AB</hi> 28 plublica <hi rend="italic">A COtT</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="367"/>
            daemonicus inuenit. sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum  <lb/>
            nomen est. <milestone n="151" unit="altpage"/> adeo nulla ferme natiuitas munda est, utique ethnicorum. <lb/>
            hinc enim et ap<add>ostolus</add> ex sanctificato alterutro <lb/>
            sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogatiua quam <lb/>
            ex institutionis disciplina. ceterum, inquit, immundi nascerentur,<lb n="5"/>
            quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam <lb/>
            salutis intellegi uolens fidelium filios, ut huius spei pignore <lb/>
            matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. alioquin <lb/>
            meminerat dominicae definitionis: nisi quis nascetur ex <lb/>
            aqua et spiritu, non inibit in regnum dei, id est non <lb n="10"/>
            erit sanctus. 
</p></div><div n="40" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ita omnis anima eo usque in Adam censetur, donec in <lb/>
            Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur; <lb/>
            peccatrix autem, quia immunda, nec recipiens ignominiam ex <lb/>
            carnis societate. nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere<lb n="15"/>
            prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis aduersus <lb/>
            spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo <lb/>
            nomine caro infamis. neque enim de proprio sapit quid aut <lb/>
            sentit ad suadendam uel imperandam peccatelam. quidni? <lb/>
            quae ministerium est, et ministerium non quale seruus uel <lb n="20"/>
            minor amicus, animalia nomina, sed quale calix uel quid aliud <lb/>
            eiusmodi, corpus, non anima. nam et calix ministerium sitientis <lb/>
            est; nisi tamen qui sitit calicem sibi accommodarit, <lb/>
            nihil calix ministrabit. adeo nulla proprietas hominis in choico <lb/>
            nec ita caro homo tamquam alia uis animae et alia persona, <lb n="25"/>
            sed res est alterius plane substantiae et alterius condicionis, .

<note type="footnote"> 3] cf. 1 Cor. 7, 14. 9] Ioh. 3, 5. 12] cf. Rom. 5, 14. 21. </note>

<note type="footnote"> 4 praerogatiua <hi rend="italic">B,</hi> pocreatiua <hi rend="italic">ABmg</hi> 6 sanctitati <hi rend="italic">Rig</hi> ac <hi rend="italic">B,</hi> hac <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 saluti <hi rend="italic">Rig</hi> pignora <hi rend="italic">B</hi> 8 patrocinarentur <hi rend="italic">Gel</hi> 9 nascatur <hi rend="italic">B</hi> 10 ini-bit <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> introibit <hi rend="italic">B,</hi> ibit <hi rend="italic">Big</hi> 12 QVOMODO CARO PECCATRIX DICA- <lb/>
            TYR <hi rend="italic">AB</hi> 14 nec <hi rend="italic">addidi</hi> respuens <hi rend="italic">Bmg, Oehlerus</hi> ignominiam suam <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg, Oehlerus</hi> ex carnis <hi rend="italic">AB,</hi> et in carnem <hi rend="italic">Bmg, Oehlerus</hi> 15 societate <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> exsocietate <hi rend="italic">A, Oehlerus,</hi> et societatem <hi rend="italic">Bmg</hi> 17 notantur [infamia] <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 21 animalia nomina <hi rend="italic">A,</hi> animalia nomine <hi rend="italic">B,</hi> animalis nomine <lb/>
            <hi rend="italic">Gel,</hi> animati et homines <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 23 est <hi rend="italic">om. A</hi> tamen <hi rend="italic">om. A</hi> 24 ideo <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. choicho <hi rend="italic">A</hi> 26 alterius conditionis plane <hi rend="italic">B;</hi> conditionis <hi rend="italic">del. Gel</hi> <lb/>
            plane-alterius <hi rend="italic">om. A</hi> </note> 
<pb n="368"/>

            addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum in officia <lb/>
            uitae. caro igitur increpatur in scripturis, quia nihil anima <lb/>
            sine carne in operatione libidinis gulae uinulentiae saeuitiae <lb/>
            idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed effectibus. <lb/>
            denique sensus delictorum etiam sine effectibus  <milestone n="151v" unit="altpage"/> imputari solent  <lb n="5"/>
            animae. qui uiderit mulierem ad concupiscentiam, <lb/>
            iam adulterauit in corde. ceterum quid caro sine anima <lb/>
            perinde in operatione probitatis iustitiae tolerantiae pudicitiae? <lb/>
            porro quale est, ut, cui nec bona documenta propria subscribas, <lb/>
            ei crimina adpingas? sed ea per quam delinquitur conuenitur <lb n="10"/>
            ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii accusationem. <lb/>
            grauior inuidia est in praesidem, cum officia pulsantur. <lb/>
            plus caeditur, qui iubet, quando, nec qui obsequitur, excusatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>