<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:37-38</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:37-38</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><p>Omnem autem hominis in utero serendi struendi fingendi  <lb/>
            paraturam <milestone n="149" unit="altpage"/> aliqua utique potestas diuinae uoluntatis ministra <lb/>
            modulatur quamcumque illa rationem agitare sortita. haec aestimando <lb/>
            etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi <lb/>
            in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus <lb n="10"/>
            et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat <lb/>
            in lucem. nos officia diuina angelos credimus. ex eo igitur <lb/>
            fetus in utero homo, a quo forma completa est. nam et Mosei <lb/>
            lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est <lb/>
            causa, cum iam illi uitae et mortis status deputatur, cum et <lb n="15"/>
            fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre uiuendo cum matre <lb/>
            plurimum communicat sortem. dicam aliquid et de temporibus <lb/>
            animae nascentis, ut ordinem decurram. legitima natiuitas ferme <lb/>
            decimi mensis ingressus est. qui numeros ratiocinantur, et decurialem <lb/>
            numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique<lb n="20"/>
            perfectorem natiuitatis humanae. ego ad deum potius argumentabor <lb/>
            hunc modum temporis, ut decem menses decalogo <lb/>
            magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur <lb/>
            quanto disciplinae numero renascimur. sed et cum septimo <lb/>
            mense natiuitas plena est facilius quam octauo, honorem sabbati<lb n="25"/>
            agnoscam, ut quoto die dedicata est dei condicio, toto mense <lb/>
            interdum producatur dei imago. concessum est properare

<note type="footnote"> 13] cf. Ex. 21, 22. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">quamdiu scripsi:</hi> diu <hi rend="italic">AB,</hi> dum <hi rend="italic">Hartelius</hi> 3 Adae <hi rend="italic">om. A</hi> animatam <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> animam <hi rend="italic">AB</hi> 5 faemina <hi rend="italic">A</hi> 6 DE AETATE ANIMAE <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> DE AETATE CARNIS ET ANIMAE <hi rend="italic">Gel</hi> figendi <hi rend="italic">A</hi> 7 <hi rend="italic">diuine A</hi> <lb/>
            8 illa <hi rend="italic">Urs:</hi> illam <hi rend="italic">AB</hi> hoc <hi rend="italic">A</hi> estimando <hi rend="italic">A</hi> 9 alendis-fetibus <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 10 sollitioribus <hi rend="italic">A</hi> 13 mosei <hi rend="italic">A,</hi> Moysi <hi rend="italic">B,</hi> Moysis <hi rend="italic">Big</hi> 14 hominis <lb/>
            - 15 illi <hi rend="italic">om. A</hi> 15 <hi rend="italic">alterum</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 18 ut <hi rend="italic">om. A</hi> ordine <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 de decalogo <hi rend="italic">Hartelius</hi> 23 nascimur <hi rend="italic">A</hi> 26 quoto <hi rend="italic">Gel;</hi> quo <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. B</hi> toto <hi rend="italic">B,</hi> eo <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="364"/>
            natiuitati et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia <lb/>
            resurrectionis et requietis et regni. ideo ogdoas nos non creat; <lb/>
            tunc enim nuptiae non erunt. societatem carnis atque animae <lb/>
            iamdudum commendauimus a concretione seminum ipsorum <lb/>
            usque ad figmenti perfectionem. perinde nunc et a natiuitate <lb n="5"/>
            defendimus, inprimis quod simul crescunt, sed diuersa ratione  <milestone n="149v" unit="altpage"/> <lb/>
            pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu,  <lb/>
            anima sensu. ceterum animam substantia crescere negandum <lb/>
            est, ne etiam decrescere substantia dicatur atque ita et <lb/>
            defectura credatur; sed uis eius, in qua naturalia peculia consita <lb n="10"/>
            retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata <lb/>
            est, paulatim cum carne producitur. constitue certum pondus <lb/>
            auri uel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus <lb/>
            est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam <lb/>
            moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum <lb n="15"/>
            in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem <lb/>
            ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, <lb/>
            non * dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; <lb/>
            licet enim habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor <lb/>
            ipse prouehitur auri uel argenti, qui fuerat quidem et in massa, <lb n="20"/>
            sed obscurior, non tamen nullus. tunc et alii atque alii habitus <lb/>
            accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui <lb/>
            aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. ita et animae crementa <lb/>
            reputanda, non substantiua, sed prouectiua. 
</p></div><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia <lb n="25"/>
            animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum <lb/>
            et intellectum ex ingenito animae censu, sed paulatim per

<note type="footnote"> 2] cf. Matth. 22, 30. </note>

<note type="footnote"> 1 tam <hi rend="italic">Rig</hi> idonee <hi rend="italic">Gel:</hi> ideo ne <hi rend="italic">AB</hi> ebdomadem <hi rend="italic">A</hi> 3 sotietatem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            4 congregatione <hi rend="italic">ABmg</hi> 5 perinde <hi rend="italic">A,</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> et natiuitatem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            6 diuisa <hi rend="italic">A</hi> 9 crescere <hi rend="italic">A</hi> adque <hi rend="italic">A</hi> 10 qua naturalia <hi rend="italic">B,</hi> quantunaturalia <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> qua intus naturalia <hi rend="italic">Hartelius</hi> pecunia <hi rend="italic">A corr</hi>. 11 retinetur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 16 dilationem <hi rend="italic">B</hi> 17 certe non ad periectionem <hi rend="italic">A</hi> 18 <hi rend="italic">lacunam<lb/>
             signauit Wissowa;</hi> per incrementum <hi rend="italic">aut tale quid excidisse uidetur</hi> <lb/>
            19 et splendor <hi rend="italic">B,</hi> explendor <hi rend="italic">A</hi> 21 nullius <hi rend="italic">Bmg</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 23 agit <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            24 prouectiua <hi rend="italic">Iun:</hi> prouocatiua <hi rend="italic">AB</hi> 25 DE CIBIS QVOMODO AD <lb/>
            ANIMAM PERTINEANT (PERTINERE VIDEANTVR <hi rend="italic">B, Gel) AB, Gel</hi> <lb/>
            26 sub substantiae <hi rend="italic">A</hi> sensum <hi rend="italic">ex</hi> sum <hi rend="italic">A</hi> 27 ex <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">A,</hi> et ex <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="365"/>
            aetatis spatia procedere et uarie per accidentia euadere pro <lb/>
            artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus, <lb/>
            quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, <lb/>
            pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus <milestone n="150" unit="altpage"/>  <lb/>
            conuenire pariterque et illam suggestu sensuum et istam processu<lb n="5"/>
            membrorum exsurgere a quarto decimo fere anno, non <lb/>
            quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia iura ciuilia <lb/>
            abhinc agendis rebus adtemperant, sed quoniam et haec <lb/>
            de primordio ratio est. si enim Adam et Eua ex agnitione <lb/>
            boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus,<lb n="10"/>
            agnitionem boni et mali profitemur. ab his autem annis <lb/>
            et suffusior et uestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris <lb/>
            utitur et communicat placitum et intellegit quae sint ** <lb/>
            et fines suos ad instar ficulneae * contagionis prurigine accingit <lb/>
            et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida<lb n="15"/>
            etiam in ceteras culpas et delinquendi non naturales **, cum <lb/>
            iam non ex instituto naturae, sed ex uitio. ceterum proprie <lb/>
            naturalis concupiscentia unica est alimentorum solummodo, <lb/>
            quam deus et in primordio contulit: ex omni ligno, inquit, <lb/>
            edetis, et secundae post diluuium geniturae supermensus est:<lb n="20"/>
            ecce dedi uobis omnia in escam tamquam holera faeni, <lb/>
            prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam. <lb/>
            auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima <lb/>
            desiderare uideatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intellegi <lb/>
            cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis <lb n="25"/>
            euigescat, postremo subtractis intercidat. porro non solum <lb/>
            proponendum est, quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter <lb/>
            se, sed et cur et quando et quonam usque; tum quod aliud

<note type="footnote"> 19] Gen. 2,16. 21] ibid. 9, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 uarie <hi rend="italic">A</hi> accidentie <hi rend="italic">A corr</hi>. 8 qm <hi rend="italic">A,</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 9 a primordio <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            euua <hi rend="italic">A</hi> 10 ex quo id <hi rend="italic">B,</hi> et quoad <hi rend="italic">A</hi> 13 <hi rend="italic">lactmam significaui:</hi> instrumenta <lb/>
            <hi rend="italic">uel simile quid intercidit</hi> 14 fines] sinus <hi rend="italic">Hartelius nulla lacuna <lb/>
            accepta lacwnam signaui:</hi> zonae <hi rend="italic">uel simile quid intercidit</hi> prurigine <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg,</hi> purigine <hi rend="italic">AB</hi> 16 et-naturales <hi rend="italic">om. Rig</hi> delinquenti <hi rend="italic">Iun lacunam <lb/>
            significaui:</hi> rationes <hi rend="italic">uel</hi> uias <hi rend="italic">uel</hi> modos <hi rend="italic">uel aliud eiusfllodi uerbum <lb/>
            desideratur</hi> 17 institutio <hi rend="italic">A</hi> 21 olera <hi rend="italic">A</hi> 22 prospectans <hi rend="italic">Urs:</hi> prospectam <lb/>
            <hi rend="italic">AB,</hi> prospectum <hi rend="italic">Gel</hi> 23 argumentafons <hi rend="italic">A</hi> 25 cybis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            t </note> <lb/>
             
<pb n="366"/>
            natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, <lb/>
            aliud in causam. desiderabit igitur cibos anima sibi quidem <lb/>
            ex causa necessitatis, carni uero ex natura proprietatis. certe <lb/>
            enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima.  <milestone n="150v" unit="altpage"/> desiderabit  <lb/>
            itaque inquilinus ex causa et necessitate huius nominis <lb n="5"/>
            profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non ut <lb/>
            ipse substruendus nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus, <lb/>
            sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri <lb/>
            possit quam domo fulta. alioquin licebit animae dilapsa domo <lb/>
            ex destitutione priorum subsidiorum incolumi abire, habenti <lb n="10"/>
            sua firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem <lb/>
            rationalitatem sensualitatem intellectualitatem arbitrii <lb/>
            libertatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>