<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:35-36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:35-36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. <lb/>
            inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, <lb n="5"/>
            etsi Helena minus. quidni? cum propter omnimodam diuinae <lb/>
            et humanae disciplinae euersionem constituendam recorporari <lb/>
            animas asseuerauerit? nulli enim uitam istam rato fieri  <milestone n="147v" unit="altpage"/> nisi  <lb/>
            uniuersis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid <lb/>
            malum habeatur, sed opinione. itaque metempsychosin necessarie <lb n="10"/>
            imminere, si non in primo quoque uitae huius commeatu <lb/>
            omnibus inlicitis satisfiat. scilicet facinora tributa sunt uitae. <lb/>
            ceterum totiens animam reuocari habere quotiens minus quid intulerit, <lb/>
            reliquatricem delictorum, donee exsoluat nouissimum <lb/>
            quadrantem detrusa identidem in carcerem corporis. huc enim <lb n="15"/>
            temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus <lb/>
            relucentem et primo quidem simpliciter intellegendam. nam <lb/>
            et ethnicus homo aduersarius noster est incedens in eadem uia <lb/>
            uitae communis. ceterum oportebat nos de mundo exire, si <lb/>
            cum illis conuersari non liceret. huic ergo bonum animi praestes <lb n="20"/>
            iubet — diligite enim inimicos uestros inquit et orate <lb/>
            pro maledicentibus uos — ne aliquo commercio negotiorum <lb/>
            iniuria prouocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam <lb/>
            delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. tum si <lb/>
            in diabolum transfertur aduersarii mentio, ex obseruatione comitante <lb n="25"/>
            cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae <lb/>
            deputetur ex fidei conuentione; pactus es enim renuntiare ipsi <lb/>
            et pompae et angelis eius. conuenit inter uos de isto. haec <lb/>
            erit amicitia obseruatione sponsionis, ne quid eius postea

<note type="footnote"> 14] Matth. 5, 26. 20] cf. ibid. 5, 44. 21] Luc. 6, 27 et 12,58. <lb/>
            23] cf. Matth. 5, 25. </note>

<note type="footnote"> 1 cauellabundus <hi rend="italic">A</hi> 3 exaudentius <hi rend="italic">A</hi> 4 AD (ADVERSVS <hi rend="italic">Gel)</hi> <lb/>
            CARPOCRATIS OPINIONEM <hi rend="italic">AB, Gel</hi> 8 <hi rend="italic">interrogationis signum posui</hi> <lb/>
            10 necessarie <hi rend="italic">A</hi> 16 allegoriam <hi rend="italic">B</hi> 17 intellegendum <hi rend="italic">A</hi> 18 et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            incaedens <hi rend="italic">A</hi> uiam <hi rend="italic">A</hi> 20 boni <hi rend="italic">A</hi> 21 iubet <hi rend="italic">om. A</hi> enim <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">del. Gel</hi> 22 commertio <hi rend="italic">A</hi> 23 in <hi rend="italic">B,</hi> ad <hi rend="italic">A</hi> 24 exsoluitionem <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            27 renunciasse <hi rend="italic">A</hi> 29 obseruatione <hi rend="italic">AB,</hi> obseruatio <hi rend="italic">Bmg,</hi> de obseruatione <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="361"/>
            sumas ex his quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, <lb/>
            ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum <lb/>
            legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine <lb/>
            diaboli delatorem, et iudex te tradat angelo executionis, et ille <lb/>
            te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi <lb n="5"/>
            modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. quid his <lb/>
            sensibus aptius? quid his interpretationibus uerius? ceterum <lb/>

            apud Carpocraten si omnium <milestone n="148" unit="altpage"/>   facinorum debitrix anima est, <lb/>
            quis erit inimicus et aduersarius eius intellegendus? credo, <lb/>
            mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam<lb n="10"/>
            rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea depre-_ <lb/>
            hendatur bonae uitae. hoc est ex malis fructibus bonam arborem <lb/>
            intellegi, id est ex pessimis praeceptis doctrinam ueritatis <lb/>
            agnosci. spero huiusmodi haereticos Heliae quoque inuadere <lb/>
            exemplum, tamquam in Iohanne sic repraesentati, ut metempsychosi<lb n="15"/>
            patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam uenit, <lb/>
            et non cognouerunt eum, et alibi: et si uultis audire, <lb/>
            hic est Helias, qui uenturus est. numquid ergo et Iudaei <lb/>
            ex opinione Pythagorica consulebant Iohannen: tu es Helias? <lb/>
            et non ex praedicatione diuina: et ecce mittam uobis Helian <lb n="20"/>
            Thesbiten? sed enim metempsychosis illorum reuocatio est <lb/>
            animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae. <lb/>
            Helias autem non ex decessione uitae, sed ex translatione uenturus <lb/>
            est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, <lb/>
            sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio <lb n="25"/>
            uitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui <lb/>
            nominis et sui hominis. sed quomodo Helias Iohannes? habes <lb/>
            angeli uocem: et ipse, inquit, praecedet coram populo <lb/>
            in uirtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in

<note type="footnote"> 2] cf. Apoc. 12, 10. 4] cf. Matth. 5, 25 sq. 16] Matth. 17, 12. <lb/>
            17] ibid. 11, 14. 19] Ioh. 1, 21. 20] Mal. 4, 5. 28] Luc. 1, 17. </note>

<note type="footnote"> 1 ei eierasti <hi rend="italic">B</hi> eie reddidisti (eie <hi rend="italic">inductum) A</hi> 4 diaboli <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            exsecutionis <hi rend="italic">A</hi> 8 apud <hi rend="italic">B,</hi> ad <hi rend="italic">A</hi> 10 mens <hi rend="italic">A,</hi> meus <hi rend="italic">B</hi> aliud quid <lb/>
            nocentiae <hi rend="italic">fort</hi>. 15 sic <hi rend="italic">om. A</hi> 16 patrocinentur praenuntio <hi rend="italic">A</hi> 18 nunquid <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 19 phythagorica <hi rend="italic">A</hi> 20 predicatione <hi rend="italic">A</hi> Heliam <hi rend="italic">B</hi> 29 et <lb/>
            <hi rend="italic">sup. uers. A alterum</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="362"/>
            carne. hae enim substantiae sui cuiusque sunt hominis. spiritus <lb/>
            uero et uirtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et <lb/>
            transferri in alterum possunt ex dei uoluntate, ut factum est <lb/>
            retro de Mosei spiritu. 
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><p>In has quaestiones inde opinor excessimus, quo nunc <lb n="5"/>
            reuertendum est. constitueramus animam in ipso et ex ipso <lb/>
            seri homine et unum esse a primordio <milestone n="14sv" unit="altpage"/> semen, sicut et carnis  <lb/>
            in totum generis examen: propter aemulas scilicet opiniones <lb/>
            philosophorum et haereticorum et illum sermonem Platonis <lb/>
            ueternosum. nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus. <lb n="10"/>
            anima in utero seminata pariter cum carne pariter cum <lb/>
            ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra <lb/>
            substantia teneatur. si enim in seminibus utriusque substantiae <lb/>
            aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut <lb/>
            caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem <lb n="15"/>
            alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem <lb/>
            seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet <lb/>
            sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, <lb/>
            ante corpora constituens animas uiriles ac muliebres, sicut ab <lb/>
            Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit <lb n="20"/>
            accipere sexum. et qui animam post partum carni superducunt <lb/>
            utique ante formatae, marem aut feminam de carne sexum <lb/>
            praeiudicant animae. utriusque autem substantiae indiscreta <lb/>
            semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis <lb/>
            euentum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae. <lb n="25"/>
            certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus <lb/>
            temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius,

<note type="footnote"> 3] cf. Num. 12, 2 sq., </note>

<note type="footnote"> 4 Mosis <hi rend="italic">Rig</hi> 5 DE SEXV ANIMAE ET CARNIS (CARNIS ET <lb/>
            ANIMAE <hi rend="italic">A)</hi> PARITER ORIENTE <hi rend="italic">AB,</hi> DE SEXV ANIMAE ET <lb/>
            CARNIS QVOD SIMVL IN VTERO FORMENTVR <hi rend="italic">Gel</hi> 13 in <hi rend="italic">add. Gel</hi> <lb/>
            14 in aliquam <hi rend="italic">AB;</hi> in <hi rend="italic">del. Gel</hi> intercapidinem <hi rend="italic">A sic etiam postea</hi> <lb/>
            15 aut <hi rend="italic">B,</hi> ut <hi rend="italic">A</hi> 18 quomodo <hi rend="italic">fort</hi>. 19 mulieres <hi rend="italic">A</hi> ab <hi rend="italic">Rig:</hi> ad <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> a <hi rend="italic">B</hi> 20 Philomena <hi rend="italic">B</hi> 21 carnis ducunt <hi rend="italic">A</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> formatae <lb/>
            <hi rend="italic">uirgulam posui</hi> feminam <hi rend="italic">A</hi> 23 indiscreta <hi rend="italic">Bmg,</hi> discreta <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            24 unitas effusio <hi rend="italic">A</hi> 26 certe <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="363"/>
            posterior enim Eua. ita quamdiu caro informis est, qualis ex <lb/>
            Adae latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et <lb/>
            illam tunc Adae portionem animatam agnoscam. ceterum et <lb/>
            ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae <lb/>
            ex Adam tradux fuisset in femina. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>