<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:3-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:3-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut <lb/>
            probabiles quique emicarent. nihil omnino cum philosophis <lb/>
            : super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, <lb/>
            haereticorum. siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia <lb n="30"/>
            concussio ueritatis prouidebatur; Athenis enim expertus linguatam <lb/>
            ciuitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae

<note type="footnote"> 20] cf. Diog. Laert. IX 7 (fr. 61 Byw.). 24] cf. 1 Tim. 1, 4. 27] <lb/>
            cf. 1 Cor. 11, 19. 30] cf. Col. 2, 8. </note>

<note type="footnote"> 11 quippe ad quam <hi rend="italic">scripsi:</hi> quidem ad quam <hi rend="italic">B,</hi> ut ad quam <hi rend="italic">Gel,</hi> ad <lb/>
            quam quidem <hi rend="italic">Hartelim</hi> 14 praestantiae] scientiae <hi rend="italic">fort</hi>. 20 inuenies <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> inueniens <hi rend="italic">B,</hi> inuenisse <hi rend="italic">Gel</hi> 21 ingrediendo <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="303"/>
            caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. <lb/>
            perinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas. <lb/>
            hominum miscentes aquas uino. alii immortalem negant animam, <lb/>
            alii plus quam immortalem adfirmant, alii de substantia, <lb/>
            alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi <lb n="5"/>
            statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout <lb/>
            aut Platonis honor aut Zenonis uigor aut Aristotelis tenor aut <lb/>
            Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. <lb/>
            deliquit, opinor, diuina doctrina ex Iudaea potius <lb/>
            quam ex Graecia oriens. errauit et Christus piscatores citius <lb n="10"/>
            quam sophistam ad praeconium emittens. si qua igitur in hunc <lb/>
            modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem <lb/>
            ueritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda et percutientibus <lb/>
            argumentationes originales id est philosophicas et <lb/>
            opponentibus definitiones caelestes id est dominicas, ut et illa, <lb n="15"/>
            quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, <lb/>
            quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. una iam <lb/>
            congressione decisa aduersus Hermogenem, ut praefati sumus, <lb/>
            quia animam ex dei flatu, non ex materia uindicauimus, muniti <lb/>
            et illic diuinae determinationis inobscurabili regula — et <lb n="20"/>
            flauit, inquit, deus flatum uitae in faciem hominis, et <lb/>
            factus est homo in animam uiuam, utique ex dei flatu de <lb/>
            isto nihil amplius reuoluendum. habet suum titulum et <lb/>
            suum haereticum. ceteris hinc exordium inducam. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Post definitionem census quaestionem status patitur. consequens<lb n="25"/>
            enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei <lb/>
            deputemus. hoc Plato excludit innatam et infectam animam <lb/>
            uolens. et natam autem docemus et factam ex initii consti-. <lb/>
            tutione. nec statum errauimus utrumque dicentes, quia scilicet <lb/>
            aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus <lb n="30"/>
            competens. differentiae autem sua habendo loca et tempora

<note type="footnote"> 3] cf. Es. 1, 22. 20] Gen. 2, 7. 27] cf. Plat. Phaedr. p. 245 D. </note>

<note type="footnote"> 1 praemonitorium <hi rend="italic">Gel:</hi> praemonitorum <hi rend="italic">B</hi> 2 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            et] it <hi rend="italic">Hartelius</hi> 6 aliunde ducunt <hi rend="italic">Gel:</hi> alium deducunt <hi rend="italic">B</hi> 7 rigor <hi rend="italic">Iun</hi> <lb/>
            11 sophistas <hi rend="italic">Urs</hi> 18 ut <hi rend="italic">Gel:</hi> En, ut <hi rend="italic">B</hi> 19 uindicauimus <hi rend="italic">Iun:</hi> uindicamus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            25 DE INNATA. <hi rend="italic">B,</hi> DE SVBSTANTIA ANIMAE ET AN CORPORALIS <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 27 deputemus <hi rend="italic">Urs:</hi> deputaremus <hi rend="italic">B</hi> 29 statum <hi rend="italic">scripsi:</hi> statim <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="304"/>
            habent aliquando et passiuitatis commercia. capit itaque et <lb/>
            . facturam prouenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo <lb/>
            accipit esse generatur. nam et factor ipse parens facti potest <lb/>
            dici; sic et Plato utitur. igitur, quantum ad fidem nostram, <lb/>
            factae nataeue animae. depulsa est philosophi opinio auctoritate <lb n="5"/>
            prophetiae quoque. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>