<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:25-26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:25-26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="137" unit="altpage"/> Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti  <lb/>
            reddam, quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et <lb/>
            qua ratione sumantur. de qua specie nihil refert, a philosopho <lb/>
            an ab haeretico an a uulgo quaestio occurrat. nulla interest <lb/>
            professoribus ueritatis de aduersariis eius, maxime tam audacibus <lb n="15"/>
            quam sunt primo isti, qui praesumunt non in utero <lb/>
            concipi animam nec cum carnis figulatione compingi atque <lb/>
            produci, sed effuso iam partu nondum uiuo infanti extrinsecus <lb/>
            inprimi. ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum <lb/>
            motuque naturali uegetatum compinguescere in solam <lb n="20"/>
            substantiam carnis; eam editam et de uteri fornace fumantem <lb/>
            et calore solutam ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, <lb/>
            ita aeris rigore percussam et uim animalem rapere <lb/>
            et uocalem sonum reddere. hoc Stoici cum Aenesidemo et <lb/>
            ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias <lb n="25"/>
            et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci,

<note type="footnote"> 1] cf. Plat. Phaed. p. 72 sq. 25] cf. Plat. Phaed. p. 76 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 reminiscentiae <hi rend="italic">om. A</hi> 3 nec ii <hi rend="italic">Lat</hi> 4 gentium] sagientium <hi rend="italic">Hartelius <lb/>
            </hi> 5 <hi rend="italic">alterum</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> et <hi rend="italic">postremum om. B</hi> 7 et <hi rend="italic">prius sup. uers. A</hi> <lb/>
            8 conscie <hi rend="italic">A</hi> 9 <hi rend="italic">post</hi> delatae <hi rend="italic">addiderim</hi> et oblitae occansiones <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 ANIMAM ET CARNEM SIMVL CONCIPI <hi rend="italic">AB,</hi> DE CONCEPTY <lb/>
            ANIMAE ADVERSVS EOS QVI POST PAilTVM CORPORI EAM IN- <lb/>
            DVCVNT <hi rend="italic">Gel</hi> ut <hi rend="italic">Pam</hi> 12 redundet <hi rend="italic">A corr</hi>. et ex qua <hi rend="italic">B</hi> 13 specie <lb/>
            anihil <hi rend="italic">A</hi> 18 sed <hi rend="italic">Lat:</hi> sed et <hi rend="italic">AB</hi> 20 compisguescere <hi rend="italic">A</hi> solidam <lb/>
            <hi rend="italic">Pricaeus</hi> 22 idem <hi rend="italic">fort</hi>. frigidae <hi rend="italic">Gel:</hi> frigide <hi rend="italic">AB</hi> 25 interdu <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            perinde <hi rend="italic">ABmg,</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> 26 adspiratione <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="341"/>

            sicut exspiratione nouissima educi. uidebimus an ex sententia <lb/>
            sua finxerit. ne ex medicis quidem defuit Hicesius et naturae et <lb/>
            artis suae praeuaricator. puduit, opinor, illos hoc statuere, <lb/>
            quod feminae agnoscerent. at quanto ruboratior exitus, a feminis <lb/>
            reuinci quam probari? in ista namque specie nemo <lb n="5"/>
            tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius sensus. <lb/>
            respondete matres uosque praegnantes uosque puerperae, steriles <lb/>
            et masculi taceant, uestrae naturae ueritas quaeritur, uestrae passionis <lb/>
            fides conuenitur, an aliquam in fetu sentiatis uiuacitatem  <lb/>
            alienam de uestro, <milestone n="137v" unit="altpage"/> de quo palpitent ilia, micent latera, tota <lb n="10"/>
            uentris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi <lb/>
            motus gaudia uestra sint et certa securitas, quod ita infantem et <lb/>
            uiuere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius <lb/>
            pertimescatis, an et audiat iam in uobis, cum ad nouum sonum <lb/>
            excutitur, an et ciborum uanitates illi desideretis, illi etiam <lb n="15"/>
            fastidiatis, an et ualetudinibus inuicem communicetis, ille quidem <lb/>
            usque ex contusionibus uestris, quibus et ipse intus per <lb/>
            eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. si liuor <lb/>
            ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si <lb/>
            ualetudo animae accessio est, sine anima non erit ualetudo: si <lb n="20"/>
            alimonia inedia crementa decrementa pauor motus tractatio <lb/>
            est animae, his qui fungitur uiuet. denique desinit uiuere qui <lb/>
            desinit fungi. denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et <lb/>
            uiui? qui autem et mortui, nisi qui prius uiui? atquin et in <lb/>
            ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum <lb n="25"/>
            in exitu obliquatus denegat partum matricida, ni moriturus.

<note type="footnote"> . 1 exspiratioue <hi rend="italic">B,</hi> aspiratione <hi rend="italic">ABmg</hi> nouissima educi <hi rend="italic">Urs:</hi> nouissime <lb/>
            (nouissime <hi rend="italic">B)</hi> duci <hi rend="italic">AB</hi> ex sententia sua <hi rend="italic">Hartelius:</hi> ex sententias <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            sententiam <hi rend="italic">B,</hi> ex sententia <hi rend="italic">Rig</hi> 2 fixerit <hi rend="italic">A</hi> Hicesius <hi rend="italic">Gel:</hi> hic eius <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            hic Esius <hi rend="italic">B</hi> 3 hoc <hi rend="italic">B,</hi> id <hi rend="italic">A</hi> 4 at <hi rend="italic">B, et ABmg ruboratior Lat:</hi> roboratior <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 6 ipsus <hi rend="italic">Scal</hi> sensus <hi rend="italic">addidi</hi> 7 uosque pregnantes <lb/>
            uosque <hi rend="italic">A</hi> 10 uestra de qua <hi rend="italic">fort.,</hi> uestro <hi rend="italic">(uel</hi> uestro ?) de quo <hi rend="italic">Kellnerus</hi> <lb/>
            11 han <hi rend="italic">A corr</hi>. 13 inquias <hi rend="italic">A</hi> 14 et in uobis <hi rend="italic">Gel</hi> 15 uarietates <hi rend="italic">Ivm</hi> <lb/>
            17 ex <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> et <hi rend="italic">AB, del. Gel,</hi> eo; de <hi rend="italic">Urs</hi> 18 liuorum <hi rend="italic">A</hi> 19 sanguis <lb/>
            - 20 non erit <hi rend="italic">om. A</hi> 20 animae <hi rend="italic">Urs:</hi> omnis <hi rend="italic">B</hi> 21 inaedia <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 anime <hi rend="italic">A</hi> is <hi rend="italic">B,</hi> iis <hi rend="italic">Urs</hi> desiit <hi rend="italic">A</hi> 23 nisi <hi rend="italic">B,</hi> si <hi rend="italic">A</hi> 24 in <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            26 inexit <hi rend="italic">A</hi> obliquatus <hi rend="italic">B,</hi> obligatus <hi rend="italic">ABmg</hi> ni <hi rend="italic">Gel:</hi> qui <hi rend="italic">A,</hi> [qui] <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            itaque est inter arma medicorum et organon, ex quo prius <lb/>
            patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, <lb/>
            quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete <lb/>
            unco, quo totum facinus extrahitur uiolento puerperio. est <lb/>
            etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: <lb n="5"/>
            <foreign xml:lang="grc">ἐμβρυοσφάκτην</foreign> appellant de infanticidii officio, utique <lb/>
            uiuentis infantis peremptorium. hoc et Hippocrates habuit et <lb/>
            Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus <lb/>
            et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum <lb/>
            atque ita miserti infelicissimae huiusmodi  <milestone n="138" unit="altpage"/> infantiae, ut prius  <lb n="10"/>
            occidatur, ne uiua lanietur. de qua sceleris necessitate nec <lb/>
            dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex <lb/>
            aeris frigidi pulsu, quia et ipsum uocabulum animae penes <lb/>
            Graecos de refrigeratione. respondeas: num ergo barbarae Romanaeque <lb/>
            gentes aliter animantur, quia animam aliud quid <lb n="15"/>
            quam <foreign xml:lang="grc">ψυχὴν</foreign>. cognominauerunt? quantae uero nationes sub feruentissimo <lb/>
            axe censentur colorem quoque excoctae? unde illis <lb/>
            anima, quibus aeris rigor nullus? taceo cubiculares aestus et <lb/>
            omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas <lb/>
            afflari uel maxime periculum est. in ipsis paene balneis fetus <lb n="20"/>
            elabitur, et statim uagitus auditur. ceterum si aeris rigor <lb/>
            thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes <lb/>
            et Argaeos nemo debuit nasci. atquin et populi frequentiores <lb/>
            apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, <lb/>
            omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. et animi <lb n="25"/>
            enim de rigoribus scitiores prouenirent, si animae de frigusculis <lb/>
            euenirent; cum substantia enim et uis. his ita praestructis

<note rend="script" type="footnote">1 est <hi rend="italic">A,</hi> et <hi rend="italic">B</hi> organon <hi rend="italic">Urs:</hi> organa <hi rend="italic">B,</hi> cum organia; <hi rend="italic">A</hi> ex] est <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 2 anulo cultro <hi rend="italic">A,</hi> anulo cultrato <hi rend="italic">Gel</hi> 4 <hi rend="underline">facinus <hi rend="italic">AB,</hi> pecus Gel,</hi> <lb/>
            pignus <hi rend="italic">fort</hi>. attrahitur <hi rend="italic">B</hi> 6 2{i.ppuoa&lt;p&lt;xxtr]v <hi rend="italic">Urs:</hi> EMBPTOPCEHTHN. <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            2fij3puop&lt;j £ xTr]v <hi rend="italic">Bmg, ijj.PpuoracxTTjv B,</hi> IfiPpuopactTjv <hi rend="italic">Gel,</hi> ijxPpuovsx-njv <hi rend="italic">Lat, <lb/>
            <add>Ppuoppirf-n</add>v alii 10 miserati B infelicissime B 11 uiua lanietur B,</hi> <lb/>
            uiuat <hi rend="italic">A</hi> 12 hic Esius <hi rend="italic">B</hi> 13 et <hi rend="italic">Gel:</hi> it <hi rend="italic">A,</hi> ut <hi rend="italic">B</hi> paenes <hi rend="italic">A</hi> 14 refrigeratione. <lb/>
            respondeat (respondeas: <hi rend="italic">ego)</hi> num <hi rend="italic">Urs: refrigeratione. respon-</hi> <lb/>
            dens. num <hi rend="italic">AB</hi> 15 qui <hi rend="italic">A</hi> quic quam <hi rend="italic">ex</hi> quic quid <hi rend="italic">A</hi> 16 •TYXHN- <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            17 quaeque <hi rend="italic">Hartelius</hi> 18 animam <hi rend="italic">B</hi> 22 Scythias <hi rend="italic">Rig:</hi> Scythas <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            cythias <hi rend="italic">A</hi> 23 algeos <hi rend="italic">A</hi> 25 Sarmatis <hi rend="italic">Gel:</hi> armatis <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
            S 
<pb n="343"/>

            possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero uiui <lb/>
            aerem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. quodsi qui, ut <lb/>
            Plato, perinde non putat duas animas in unum conuenire sicut <lb/>
            nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas <lb/>
            ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, uerum et alia multa <lb n="5"/>
            cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate <lb/>
            ipso, uerum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et <lb/>
            legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum <lb/>
            anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam  <lb/>
            ex diuersitate naturae. at idem in sexto Legum <milestone n="13sv" unit="altpage"/> monens cauere<lb n="10"/>
            ne uitiatio seminis ex aliqua uilitate concubitus labem <lb/>
            corpori et animae supparet, nescio de pristina magis an de <lb/>
            ista sententia sibi exciderit. ostendit enim animam de semine <lb/>
            induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. <lb/>
            unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis <lb n="15"/>
            respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex <lb/>
            animae semine educimur? cur autem et ueteres astrologi genituram <lb/>
            hominis ab initio conceptus dirigebant, si non exinde <lb/>
            et anima est? ad quam aeque pertinet, siquid est, flatus. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad dei <lb n="20"/>
            terminos. in nostras iam lineas gradum colligam, ut quod <lb/>
            philosophis medicisque respondi, Christiano probem. de tuo, <lb/>
            frater, fundamento fidem aedifica. aspice uiuentes uteros sanctissimarum <lb/>
            feminarum nec modo spirantes iam illic infantes, <lb/>
            uerum etiam prophetantes. ecce uiscera Rebeccae inquietantur, <lb n="25"/>
            et longe adhuc partus et aeris nullus impulsus. ecce duplex <lb/>
            fetus in locis matris tumultuatur, et nusquam adhuc populi <lb/>
            duo. portentosa forsitan petulantia infantiae ante certantis <lb/>
            quam uiuentis, ante animosae quam animatae, si tantummodo

<note type="footnote"> 7] cf. Marc. 16, 9 et 5, 1 sqq. 101 cf. Plat. Leg. VI p. 775 sq. <lb/>
            25] cf. Gen. 25, 22 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 putatat <hi rend="italic">A corr</hi>. ti cum <hi rend="italic">Gel:</hi> ut cum <hi rend="italic">B,</hi> ut <hi rend="italic">tuni A</hi> 9 couseretur <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> conferetur <hi rend="italic">AB</hi> 11 uiciatio <hi rend="italic">A</hi> 12 pristinis <hi rend="italic">A</hi> 15 te <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            16 cleantis <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 17 <hi rend="italic">semine A</hi> 18 digerebant <hi rend="italic">Bmg</hi> 19 et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            at <hi rend="italic">A corr</hi>. quidquid <hi rend="italic">Bmg</hi> status <hi rend="italic">Urs</hi> 22 responde <hi rend="italic">A corr</hi>. 23 aedificem <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg</hi> 24 feminarum <hi rend="italic">A</hi> 29 animosae quam animatae <hi rend="italic">Gel:</hi> animos <lb/>
            aequa animate <hi rend="italic">ex</hi> animos aequaniinitate <hi rend="italic">A,</hi> animos aeque animate <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            matrem subsultando turbasset. at cum partus aperitur et <lb/>
            numerus inspicitur et auguratus recognoscitur, puto, iam non <lb/>
            animae solummodo probantur infantum, sed et pugnae. detinebatur <lb/>
            qui praeuenerat nasci a praeuento necdum plenius <lb/>
            edito, tantum manu nato. et si ipse animam de prima aspiratione <lb n="5"/>
            potabat Platonico more aut de aeris rigore carpebat <lb/>
            - Stoica forma, quid ille qui expectabatur, qui adhuc intus detinebatur <lb/>
            et foris iam detinebat? nondum, opinor, <milestone unit="docbreak"/> spirans <lb/>
            plantam fratris inuaserat, etiamnunc calens matre se priorem <lb/>
            prodisse cupiebat. o infantem et aemulum et ualidum et olim <lb n="10"/>
            contentiosum, credo, quia uiuum. aspice etiam singulares conceptus <lb/>
            et quidem monstrosiores, sterilis et uirginis, quae uel <lb/>
            hoc ipso imperfectos edere potuissent pro euersione naturae, <lb/>
            altera ut semini stupida, altera intacta. decebat, si forte, sine <lb/>
            anima nasci, qui fuerant non rite concepti, sed et illi uiuunt <lb n="15"/>
            in suo quisque utero. exultat Elizabeth, Iohannes intus impulerat; <lb/>
            glorificat dominum Maria, Christus intus instinxerat. <lb/>
            agnoscunt matres suos inuicem fetus, agnitae mutuo ab ipsis <lb/>
            utique uiuentibus, qui non tantum animae erant, uerum et spiritus. <lb/>
            sic et ad Hieremiam legis dei uocem: priusquam te <lb n="20"/>
            in utero fingerem, noui te. si fingit deus in utero, et <lb/>
            afflat ex primordii forma: et finxit deus hominem et flauit <lb/>
            in eum flatum uitae. nec nosset autem hominem deus in <lb/>
            utero nisi totum: et priusquam exires de uulua, sanctificaui <lb/>
            te. et mortuum adhuc corpus? utique nequaquam. <lb n="25"/>
            deus enim uiuorum, non mortuorum. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>