<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:21-22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2:21-22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat2"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante <lb/>
            tot ingenia, ergo non multiformis quia uniformis per tot <lb/>
            ingenia, nec triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, <lb/>
            quae nec ipsa in Adam recognoscitur. quid enim spiritale in <lb n="25"/>
            illo? si quia prophetauit magnum illud sacramentum in

<note type="footnote">1] Tit. 1,12. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">alterum</hi> de <hi rend="italic">om. A</hi> 2 exilitas expedit <hi rend="italic">om. A</hi> 4 citra <hi rend="italic">A,</hi> circa <hi rend="italic">B</hi> et <lb/>
            ualentiam <hi rend="italic">om. A</hi> 5 <hi rend="italic">alterum</hi> acunt <hi rend="italic">A</hi> 6 et experientiae <hi rend="italic">B,</hi> experimentiae <lb/>
            <hi rend="italic">A,</hi> experientia <hi rend="italic">Gel</hi> ignauia <hi rend="italic">B</hi> 7 aliquae <hi rend="italic">Mercerus:</hi> alia quae <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            9 dominus deus <hi rend="italic">B</hi> 10 <hi rend="italic">primum</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> et prouidentia et fatum <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            fortunae et <hi rend="italic">B,</hi> fortunae 4, fortuna et <hi rend="italic">Gel</hi> 11 distingunt <hi rend="italic">A sic fere ubique</hi> <lb/>
            12 uouimus <hi rend="italic">ex</hi> nouimus <hi rend="italic">A,</hi> nouimus <hi rend="italic">B,</hi> uouimus <hi rend="italic">Bmg</hi> 16 ideo <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            17 ut et <hi rend="italic">Rig:</hi> id est <hi rend="italic">AB,</hi> item <hi rend="italic">Oehlerus</hi> moralis <hi rend="italic">Bmg,</hi> mortalis <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            18 quanta <hi rend="italic">AB,</hi> quum quanta <hi rend="italic">UrR,</hi> quae quanta <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> quia quanta <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            20 manasses; uariaas <hi rend="italic">A</hi> 23 quia uniformis <hi rend="italic">B, om. A,</hi> quia multiformis <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 24 iam nec <hi rend="italic">B</hi> triformis <hi rend="italic">B,</hi> quadriformis <hi rend="italic">ABmg,</hi> qua triformis <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> caedatur <hi rend="italic">AB,</hi> credatur <hi rend="italic">Bmg</hi> 26 profetauit <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="334"/>

            Christum et ecclesiam: hoc os ex ossibus meis et caro ex <lb/>
            carne mea uocabitur mulier; propterea relinquet homo <lb/>
            patrem et matrem et agglutinabitur mulieri suae et <lb/>
            erunt duo in carnem unam, hoc postea obuenit, cum in <lb/>
            illum deus amentiam immisit, spiritalem uim, qua constat prophetia. <lb n="5"/>
            si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, <lb/>
            nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis <lb/>
            operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et <lb/>
            materiae fidem iam exclusimus. quodsi nec spiritale nec quod <lb/>
            dicitur materiale proprium in illo fuit, et si ex materia, fuisset <lb n="10"/>
            mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale <lb/>
            quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme <lb/>
            defendimus. de hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat <lb/>
            credi, quod naturale dicatur. idem enim conuertibilem <lb/>
            negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus <lb n="15"/>
            figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala <lb/>
            bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uuas. ergo <lb/>
            si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit <lb/>
            deus nec genimina uiperarum facere paenitentiae fructus. et <lb/>
            errauit apostolus scribens: eratis et uos aliquando tenebrae, <lb n="20"/>
            et: fuimus et nos aliquando natura filii irae et in his <lb/>
            uos quoque fuistis, sed abluti estis. sed numquam discordabunt <lb/>
            sententiae sanctae.  <milestone n="134" unit="altpage"/> non dabit enim arbor mala  <lb/>
            bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non <lb/>
            colatur. et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae <lb n="25"/>
            formentur. et genimina uiperarum fructum paenitentiae facient, <lb/>
            si uenena malignitatis expuerint. haec erit uis diuinae gratiae, <lb/>
            potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi <lb/>
            liberam arbitrii potestatem, quod <foreign xml:lang="grc">αὐτεξούσιον</foreign> dicitur; quae cum

<note type="footnote"> 1] Gen. 2, 23 sqq. 16] cf. Luc. 6, 43 sq. 18] cf. Matth. 3, 7 sq. <lb/>
            20] Eph. 5, 8. 2, 3. 21] 1 Cor. 6, 11. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 carne <hi rend="italic">A</hi> unam <hi rend="italic">om. A</hi> 5 <hi rend="italic">profetia A</hi> 8 materiale quia et <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            10 et <hi rend="italic">AB,</hi> nam <hi rend="italic">Urs</hi> 12 statu <hi rend="italic">Gel:</hi> status <hi rend="italic">AB</hi> uniforme <hi rend="italic">Gel:</hi> uniformem <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 13 debeat credi quod naturale <hi rend="italic">om. A</hi> 15 naturalem <hi rend="italic">Bmg</hi> <lb/>
            19 gemina <hi rend="italic">A corr. 25 fili <hi rend="italic">A</hi></hi> 26 fient formentur <hi rend="italic">A corr</hi>. gemina <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            29 arbitrarii <hi rend="italic">A</hi> autexusion <hi rend="italic">(m. rec. in mg</hi>. auToe$ojatovj <hi rend="italic">A</hi> quae cumque <lb/>
            <hi rend="italic">A corr</hi>. </note> 
<pb n="335"/>
      
            sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo uertitur, natura <lb/>
            conuertitur. inesse autem nobis <foreign xml:lang="grc">τὸ αὐτεξούσιον</foreign> naturaliter iam <lb/>
            et Marcioni ostendimus et Hermogeni. quid nunc, si naturae <lb/>
            condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum <lb/>
            et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum <lb n="5"/>
            factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci <lb/>
            enim poterit et refici. innatum autem et infectum immobile <lb/>
            stabit. quod cum soli deo conpetat, ut soli innato et <lb/>
            infecto et idcirco immortali et inconuertibili, absolutum est <lb/>
            ceterorum omnium natorum atque factorum conuertibilem et <lb n="10"/>
            demutabilem esse naturam, ut et, si trinitas animae adscribenda <lb/>
            esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae <lb/>
            deputaretur. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes <lb/>
            cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius <lb n="15"/>
            quam materiae propinqua cognoscitur. hic solummodo nominabuntur, <lb/>
            ne praeterita uideantur. dedimus enim illi et libertatem <lb/>
            arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum <lb/>
            et diuinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obuenit <lb/>
            ex prophetia. itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, <lb n="20"/>
            ut ordinem eius expungam. <milestone n="134v" unit="altpage"/> definimus animam dei flatu <lb/>
            natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, <lb/>
            de suo sapientem, uarie procedentem, liberam arbitrii, <lb/>
            accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, <lb/>
            diuinatricem, ex una redundantem. sequitur nunc <lb n="25"/>
            ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et <lb/>
            quando et qua ratione sumatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>