<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera 
mundi, dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed
precario forsitan usus est, et ideo precario, non dominio, ut, cum
ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate
mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti, non ex potestate,
quam si habuisset omnino, ut deus, in materiam, quam
malam norat, ante eam in bonum convertisset, ut dominus et
bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus
quidem, dominus autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem
suam ostendit cedentem condicioni materiae, quam, si
dominus fuisset, emendasset. Sic enim Hermogeni respondendum
est, cum ex dominio defendit deum materia usum, et de re non
sua, scilicet non facta ab ipso. Iam ergo malum ab ipso, qui est
mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator.
Si vero materia non et ipsius, qua malum, dei non
erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius,
aut et iniuria, qua praevalens eius. His enim tribus modis aliena
sumuntur, iure, beneficio, impetu, id est dominio, precario, vi.
Dominio non suppetente eligat Hermogenes quid deo congruat,
precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset
deus nihil omnino faciendum quam precario aut vi faciendum,
et quidem de malo?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>