<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:43</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:43</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><p> De motu et illud notaverim. Nam secundum ollae similitudinem
sic erat, inquis, materiae motus antequam disponeretur,
concretus, inquietus, inadprehensibilis prae nimietate certaminis.
Dehinc subicis, Stetit autem in dei compositionem, et inadprehensibilem
habuit inconditum motum, prae tarditate inconditi motus.
Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura
materiae quotiens cadas accipe. Supra dicis, Si autem esset
materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec
deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim
laborasset. Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura
malam, nec naturam eius a deo potuisse converti, horum immemor
postea inferens, At ubi accepit compositionem a deo et ornata
est, cessavit a natura. Si in bonum reformata est, utique de
malo reformata est, et si per compositionem dei cessavit a natura
<pb xml:id="v.2.p.377"/>

mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem,
et desinere potuit a natura post reformationem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>