<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="42"><p> Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint
relucerent. At ego colligam singula et conferam. Inconditum adseveras
motum materiae eamque adicis sectari informitatem; dehinc
alibi, desiderare componi a deo. Desiderat formationem quae sectatur
informitatem? Aut sectatur informitatem quae desiderat
formationem? Non vis videri deum aequari materiae, et subicis
habere illam cum deo communionem. Impossibile enim, inquis,
non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso.
Atquin si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari
ab ipso, pars scilicet dei per communionem. Aut et deus
poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune,
et iam in hoc necessitati subicis deum, si fuit aliquid in
materia propter quod eam formaret. Commune autem inter illos
facis, quod a semetipsis moventur, et semper moventur. Quid
minus materiae quam deo adscribis? Totum consortium divinitatis
hoc erit, libertas et aeternitas motus. Sed deus composite,
materia incondite moventur. Tamen divinum proinde, motu proinde
libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moveri
quomodo deo non licuit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>