<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam deus 
sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde
aeternam, sine initio, sine fine propositam. Quis enim alius dei
census quam aeternitas? Quis alius aeternitatis status quam semper
fuisse et futurum esse ex praerogativa nullius initii et nullius finis?
Hoc si dei est proprium, solius dei erit, cuius est proprium, scilicet
quia si et alii adscribatur, iam non erit dei proprium, sed
commune cum eo cui et adscribitur. Nam etsi sunt qui dicuntur <bibl n="I Cor. VIII, 5."/>
dii sive in caelo sive in terra nomine, ceterum unus deus pater,
ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei esse debeat quod
dei proprium est, et, ut dixi, iam non proprium esset, quia
alterius esset. Quod si deus est, unicum sit necesse est, ut
unius sit. Aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur?
quid principale, nisi quod super omnia, nisi quod ante
omnia, et ex quo omnia? Haec deus solus habendo est, et solus
<pb xml:id="v.2.p.344"/>

habendo unus est. Si et alius habuerit, tot iam erunt dii quot
habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert. Materiam
parem deo infert. Deum autem unum esse oportet, quia
quod summum sit deus est; summum autem non erit nisi quod
unicum fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur;
adaequabitur autem deo materia cum aeterna censetur.</p><bibl n="Cap. V."/><p>Sed deus deus est, et materia materia est. Quasi diversitas
nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur. Sit et
natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status
una sit ratio. Innatus deus; an non et innata materia? Semper
deus; an non semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine
fine, ambo etiam auctores universitatis, tam qui fecit quam de qua
fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari,
de qua universitas consistit. Quomodo respondebit? Non statim
materiam comparari deo si quid dei habeat, quia non totum habendo
non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid deo
reliquit amplius, ut non totum dei materiae dedisse videatur? Vel
qua, inquit, et sic habente materia, salva sit deo et auctoritas et
substantia, qua solus et primus auctor est, et dominus omnium censeatur.
Veritas autem sic unum deum exigit, defendendo ut solius
sit quicquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius,
et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere
de deo aliquid. Ergo, inquis, nec nos habemus dei aliquid. Immo
habemus et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dei
<bibl n="Ps. LXXXII,(??)I bld. v.i."/> erimus, si meruerimus illi esse de quibus praedicavit. Ego dixi,
vos dii estis, et, Stetit deus in ecclesia deorum; sed ex gratia
ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos
faciat. Materiae autem proprium facit quod cum deo habet: aut
si a deo accepit quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et
credi et habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse.
Quale est autem cum confltetur ille aliquid cum deo habere, et vult
solius dei esse quod materiam non negat habere?
<lb/><bibl n="Cap. VI."/> Dicit salvum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium
auctor et omnium dominus et nemini comparandus, quae mox
<pb xml:id="v.2.p.345"/>

materiae quoque adscribit. Ille quidem deus. Contestabitur deus;
et iuravit nonnunquam per semetipsum quod alius non sit qualis <bibl n="Ies. XLV, 23."/>
ipse. Sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia
qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem.
Dicet deus, Ego primus. Et quomodo primus, cui materia coaetanea <bibl n="Ies. XLI, 4 XLIV, 6. XVIII, 12."/>
est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est.
Aut et materia prima est? Extendi, inquit, caelum solus. Atquin <bibl n="Ies. XLIV, 24."/>
non solus, cum ea etiam extendit de qua et extendit. Cum proponit
salvo dei statu fuisse materiam, vide ne irrideatur a nobis
proinde salvo statu materiae fuisse deum, communi tamen statu
amborum. Salvum ergo erit et materiae ut et ipsa fuerit, sed cum
deo, quia et deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum deo,
quia et deus primus cum illa, sed et illa incomparabilis cum deo,
quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina
cum deo. Sic aliquid et non totum materiae habere. Ita illi nihil
reliquit Hermogenes quod non et materiae contulisset, ut non
materia deo, sed deus potius materiae comparetur. Atque adeo
cum ea quae propria dei vindicamus, semper fuisse, sine initio,
sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae
quoque competant, quaero quid diversum et alienum a deo
ac per hoc privatum materia possederit per quod deo non compararetur?
In qua omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant
de reliqua comparatione.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>