<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:38</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:38</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p> De situ materiae id tracto quod et de modo, ut perversitatem
tuam traducat. Subiacentem facis deo materiam, et utique
<pb xml:id="v.2.p.373"/>

locum illi, qui sit infra deum. In loco ergo materia. Si in loco,
ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco intra
quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum
proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cuius linea extrema
est. Non ergo erit infinita materia, quae, dum in loco est,
a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum
linea patitur. At tu infinitam facis, dicens, Infinita est autem eo
quod semper est. Et si qui discipulorum tuorum voluerit argumentari,
quasi infinitam aevo, non modo corporis intellegi velis,
atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam,
sequentia ostendunt. Unde, inquis, nec tota fabricatur,
sed partes eius. Adeo corpore infinita, non tempore est. Et
obduceris corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens
intra locum et extremam loci lineam includis. Sed
tamen cur non totam eam formaverit deus non scio, nisi qua aut
invalidus aut invidus. Itaque dimidium eius quae non tota formata
sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus
ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>