<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:37</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:37</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p>Nunc enim video te ad illam rursus rationem reverti quae 
tibi nihil certi renuntiare consuevit. Nam sicut nec corporalem
nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas,
et proinde superargumentans, Si enim, inquis, esset bona,
quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei: si
esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec
<pb xml:id="v.2.p.372"/>

quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in
vacuum enim laborasset. Verba haec tua sunt, quorum te et alibi
meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam.
de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid
retractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem
et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum
aliquid debuisse pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium
aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse.
Rescindis enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia,
cum dicis, Si esset bona, non desideraret componi a deo, malam
portendis, et cum adponis, Si esset mala natura, non admitteret
in melius translationem, bonam subostendis. Atque ita
et boni et mali adfinem constituisti, quam nec bonam nec malam
pronuntiasti. Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem
tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si
bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius
reformari? Quod bonum non desiderat, aut non optat, aut non
capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura
fuisset, quare non potuerit a deo converti, ut a potentiore, ut ab
<bibl n="Matth. III, 9."/> eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae?
Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et
subicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius
non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam alibi te
confessum negabis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>