<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p> De cetero vero statu materiae, etsi non est retractandum (prius
enim erat ut eam esse constaret), tamen ac si constiterit, persequendus
est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec
reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat
Hermogenes. Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse
materia; exquisita autem ratione recta invenitur neque corporalis
neque incorporalis. Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat,
id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis
aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse
aliquid incorporale de substantiis duntaxat, cum ipsa substantia
corpus sit rei cuiusque); certe post corporale et incorporale nihil
tertium. Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana
compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam
facit, ubi est? quale est? quid vocatur? quid describitur?
quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem
materiam nec incorporalem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>