<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:34</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:34</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p>Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo divina dispositio 
suadebit quae omnia in nihilum redactura est. Siquidem et <bibl n="Ies. XXXIV, 4. Matth."/>
caelum convolvetur ut liber, immo nusquam flet cum ipsa terra, <bibl n="XXIV, 21."/>
cum qua primordio factum est. Caelum et terra praeteribunt, inquit, <bibl n="Ib. v. 35."/>
caelum primum et terra prima abierunt, et locus non est <bibl n="Apoc. XXI, 1."/>
inventus illis, quia scilicet quod et finit locum amittit. Sic et
David: Opera manuum tuarum caeli et ipsi peribunt. Nam et si <bibl n="Ps. CII, 28 (??)"/>
mutabit illos velut opertorium, et mutabuntur, sed mutari perire
est pristino statui, quem, dum mutantur, amittunt. Et stellae <bibl n="Apoc. VI, 13."/>
quidem de caelo ruent, sicut fici arbor cum valido commota vento
acerba sua amittit, montes vero tanquam cera liquescent a conspectu <bibl n="Ps. XCVII, 5."/>
domini, cum surrexerit scilicet confringere terram. Sed et <bibl n="Ies. II, 19."/>
paludes, inquit, arefaciam, et quaerent aquam, nec invenient; <bibl n="Ies. XLI, 17."/>
etiam mare hactenus. Quae omnia et si alter putaverit spiritaliter <bibl n="Ies. XLII, 15."/>
interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum
quomodo scripta sunt. Si quae enim figurae sunt, ex rebus
consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus, quia nihil potest
ad similitudinem de suo praestare nisi sit ipsum quod tali
similitudine praestet. Revertor igitur ad causam, definientem omnia
<pb xml:id="v.2.p.370"/>

ex nihilo edita in nihilum perventura. Ex aeterno enim, id est
ex materia, nihil deus interibile fecisset, nec ex maioribus minora
condidisset, cui magis congruat ex minoribus maiora producere, id
est ex interibili aeternum. Quod et carni nostrae pollicetur, cuius
virtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem voluit in nobis
collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut
emortuam, quae scilicet non erat, in hoc, ut esset, suscitasse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>