<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista 
scripturam significasse, quod eam in principio deus fecerit, de
speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas quae factae
<pb xml:id="v.2.p.366"/>

non significentur ad infectam materiam pertinere. Respondebimus
huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas
ipsas rerum a deo factas commendasset caelum et terram,
habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis
intellegi possent. Suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerint
tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem
suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae
autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus
infra terram. Caelo vero spiritus et aquae subiacebant. Nam si
aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super
aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super
terram, ea utique infra caelum. Et sicut terra abysso et tenebris,
ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. Et
ita novum non est ut id solum quod continet nominetur, qua summale,
in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale.
Ecce, si dicam, civitas exstruxit theatrum et circum, scena autem
erat talis et talis, et statuae super euripum, et obeliscus super
omnia ferebatur, quia non et has species edixerim factas civitate,
non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adieci
factas has quoque species quia inerant eis quae facta praedixeram,
et inesse quibus inerant intellegi poterant? Sed vacet hoc exemplum,
<bibl n="Gen. II, 7."/> ut humanum; aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam.
Fecit, inquit, deus hominem de terra, et adflavit in faciem eius
<bibl n="Gen. II, 21. 23. III, 5. 19. IV, 10."/> flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Faciem quidem
eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem vero
et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea Ioquitur,
quae nec tunc facta a deo significavit. Quid respondebit Hermogenes?
Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt,
quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione
censentur? Proinde membra erant caeli et terrae abyssus
et tenebrae, spiritus et aquae. In corporibus enim membra sunt
<pb xml:id="v.2.p.367"/>


facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum
non membrum est eius elementi quo continetur. Omnia autem
elementa caelo aut terra continentur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>