<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Siquidem omnia opera sua deus ordine consummavit, incultis 
primo elementis depalans quodammodo mundum, dehinc exornatis
velut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et caelum
<pb xml:id="v.2.p.364"/>

non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim beluis
frequentavit, et ipsam terram non statim varia fecunditate
dotavit; sed primo esse ei contulit, dehinc non in vacuum esse
<bibl n="Ies. XLV, 13."/> supplevit. Sic enim et Esaias, Non in vacuum, ait, fecit illam,
sed inhabitari. Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta,
interim erat invisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso
quod invisibilis, ut nec visui perfecta simul et ut de reliquo nondum
instructa, invisibilis vero, ut adhuc aquis tanquam munimento
genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius caro nostra
<bibl n="Ps. XXIV, 1 sq."/> producitur. Nam et David ita canit: Domini est terra et plenitudo
eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illa; ipse super maria
fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Segregatis enim
aquis in cavationem sinuum emicantior facta est arida, quae antehac
aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente
<bibl n="Gen. I, 9."/> deo: Congregetur aqua in congregatione una, et videatur arida.
Videatur, inquit, non Fiat. Iam enim facta erat, sed invisibilis
usque tunc videri sustinebat. Arida autem, quod erat futura ex
<bibl n="Ib. v. 10."/> divortio humoris, tamen terra. Et vocavit deus aridam terram,
non materiam. Sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis
<bibl n="Ib.v. 11."/> haberi, cum pronuntiat deus: Fructificet terra herbam foeni seminantem
semen secundum genus, et secundum similitudinem, et
lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem.
<bibl n="Ib. v. 24."/> Item: Producat terra animam vivam secundum genus, et
quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. Implevit
igitur ordinem suum scriptura divina. Quam enim praedixerat invisibilem
et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem. Non
alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo materia erit
postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis
enim facta est. Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa
etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum, et
ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam,
terra vero haec, id est coram. Hanc video, hac perfruor,
ex quo invisibilis et rudis esse desiit. De qua manifestissime
<bibl n="Ies. XLV, 13"/> Esaias: Haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus, qui demonstravit
terram et fecit illam. Certe eandem demonstravit
<pb xml:id="v.2.p.365"/>

quam et fecit. Quomodo demonstravit? utique dicendo, Videatur <bibl n="Gen. I, (??)."/>
arida. Quare videri iubet, nisi quia retro non videbatur? ut
sic quoque eam non in vacuum fecisset faciendo visibilem, et <bibl n="Ies. XLV, 18."/>
ita habilem. Et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus,
eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse
rudem et invisibilem quam quae et facta et ostensa est. Atque
ita, Terra autem erat invisibilis et rudis, ad eam pertinet quam <bibl n="Gen. I, 2."/>
deus cum caelo separavit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>