<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, 
sed et illi alii non competisse. Nam si nuda sic materia
deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum
quicquam erat praeter ipsam et deum, utique invisibilis esse
non poterat, quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae,
cui articulo respondere debebimus suo ordine, etiam homini tenebrae
visibiles sunt (hoc enim ipsum, quod sunt tenebrae, videtur),
nedum deo. Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur
qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem
et confusam et inquietam illam fuisse, quae ut invisibilis
latebat? Aut si hoc a deo revelatum est, probare debet. Sic et
an rudis dici potuerit expostulo. Certe enim rude illud est quod
imperfectum est. Certe imperfectum non potest esse nisi quod
factum est; quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe,
inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, imperfecta
esse non potuit; quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit.
Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rudimento. Initii
enim accidens est rudimentum.
 Terra vero, quae facta est, meruit
et rudis dici. Statim enim ut facta est, babuit imperfectae locum,
ante perfectionem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>