<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio 
deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo
factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit. Sicut et caelum
<pb xml:id="v.2.p.362"/>

<bibl n="Gen. I, 1."/> primo factum professa, In principio deus fecit caelum, dehinc
<bibl n="Gen. I, 7sq."/> dispositionem eius superinducit, et separavit inter aquam, quae
erat infra firmamentum, et quae erat super firmamentum, et vocavit
deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat.
<bibl n="Gen. I, 27."/> Proinde et de homine, Et fecit deus hominem, ad imaginem dei
<bibl n="Gen. II. 7."/> fecit illum. Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem
de limo terrae, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus
est homo in animam vivam. Et utique sic decet narrationem inire,
primo praefari, postea prosequi; nominare, deinde describere. Alioquin
vanum si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id
est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum
promulgavit, ante enarrat qualis esset quam an esset, ostendit
figuram deformati, nomen abscondit. At quanto credibilius secundum
nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem
simulque nominationem praemisit? Quam denique integer
<bibl n="Gen. I, 1."/> sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem
erat invisibilis et rudis; quam deus scilicet fecit, de qua scriptura
cum maxime edixerat? Nam et Autem ipsum velut fibula coniunctivae
particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra
autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat,
et alligat sensum. Adeo aufer hinc Autem, et soluta compago
est, ut tunc possit de alia terra dictum videri: Terra erat invisibilis
et rudis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>