<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p> Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam, quam
in principio deus fecit, aliam, materiam ex qua fecit, de qua dictum
<bibl n="Gen. I, 2."/> sit: Terra autem erat invisibilis et rudis. Utique si quaeram ex
duabus quae cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur,
hanc, quae facta sit, ex illa, ex qua facta est, vocabulum derivasse,
<pb xml:id="v.2.p.361"/>

quia veri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a
sobole vocitari. Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an
competat terram hanc quam deus fecit ex illa ex qua fecit cognomentum
derivasse. Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios
haereticos terram quidem illam informem et invisibilem et
rudem fuisse, hanc vero nostram proinde et formam et conspectum
et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea
ex qua facta est. Porro aliud facta non potuit cum ea de nomine
sociari a cuius condicione desciverat. Si nomen proprium materiae
illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta,
terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum.
Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium
nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet
ex argilla confectam, iam non argillam vocabo, sed testam, et electrum,
licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen
nec aurum appellabo, sed electrum. A cuius habitu quid divertit,
pariter et a vocatu eius recedit, appellationis sicut et condicionis
proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est
materiae, ista terra vel eo palam est quod haec apud Genesin testimonium
boni accepit: Et vidit deus quia bonum: illa autem apud <bibl n="Gen. I, 31."/>
Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. Postremo
si ideo haec terra quia et illa, cur non et materia haec quoque
quia et illa? Immo iam et caelum et omnia, si ex materia constant,
et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae
nomine, in quo materiam intellegi voluit, quod nomen unius elementi
omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente;
nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe
credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem
refert.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>