<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam
esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. Horum
enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non invenimus,
quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non
extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur
in alio iam genere substantiae nota. Quo magis materiae
quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem,
ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne
illud ei soli substantiae vindicarem cuius et proprium, in qua
magis notum est, vel ne illud in quamcunque aliam speciem, nec
utique omni materiae, communicare possem, si vellem. Cum enim
non extat proprium vocabulum eius rei cui commune vocabulum
adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicunque alii
poterit adscribi. Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam,
deberet eandem probare terram quoque cognominatam,
ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>