<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p> Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia
quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid,
vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia
proinde non aperte significatum sit ex nihilo quid factum. Plane
retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti,
ubi diversitas causae est. Dico enim, etsi non aperte scriptura
pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam
fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia,
quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex
nihilo, eo ipso, dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur
ex nihilo factum, et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur,
quando non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem ex
aliquo fit. nisi hoc ipsum aperte declaratur, ex aliquo factum,
illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo
videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum, debinc,
etsi ea sit condicione ut omnino possit videri ex aliquo,
proinde periclitabitur ex alio longe factum videri quam ex quo factum
est, dum non proponitur unde sit factum. Ita si ex nihilo
deus cuncta fecisse non potuit, scriptura non adiecisset illum
ex nihilo fecisse. Ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse,
si et ex materia fecisset; quia illud in totum habebat intellegi,
et si non significaretur, at istud in dubio, nisi significaretur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>