<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Sed ut nihil aliud significet Graeca vox quam principium, et 
principium nihil aliud capiat quam initium, habemus etiam illam
initium agnoscere quae dicit, Dominus condidit me in opera sua. <bibl n="Prov. VIII, 22."/>
Si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et
terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit.
Denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset:
In principio deus fecit, sed Ex principio; non enim in
materia, sed ex materia fecisset. De sophia autem potuit dici In
principio. In sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo
iam fecerat, quoniam et si ex materia facturus fuisset, ante
in sophia cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam erat
initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima sophiae fit operatio,
de cogitatu viam operibus instituens. Hanc et inde auctoritatem
scripturae mihi vindico, quod et deus qui fecit et ea quae
fecit ostendens unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in
omni operatione tria sint principalia, qui facit, et quod fit, et ex
quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione,
persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non
edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo
eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset
operatus. Denique evangelium ut supplementum instrumenti
veteris adhibebo, in quo vel eo magis debuerat ostendi deus ex
aliqua materia universa fecisse, quo illic etiam per quem omnia
fecerit revelatur. In principio erat sermo; in quo principio scilicet <bibl n="Io. I, 1. 3."/>
deus fecit caelum et terram. Et sermo erat apud deum, et deus
erat sermo. Omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est
nihil. Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est deus, et
facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, nonne et unde
omnia facta essent a deo per sermonem exegisset ordo profiteri,
<pb xml:id="v.2.p.358"/>

si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit scriptura
profiteri, et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur,
si fuisset.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>