<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p> Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et
diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet
non inde instrui videretur unde oportet. Itaque occasiones sibi
sumpsit quorundam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia
quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo deus fecit et
caelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum,
quod in materiam interpretari possit. Nos autem unicuique
vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium
esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim
quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum
incipit fieri; ita principium sive initium inceptionis esse verbum,
non alicuius substantiae nomen. Iam nunc si principalia dei opera
caelum et terra sunt, quae ante omnia deus fecit suorum esse
proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur
<bibl n="Gen. I, 1."/> scriptura, In principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum
dixisset, In finem deus fecit caelum et terram, si post universe
fecisset. Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua
materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii
rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen
principium herbae. Sed cum ita utimur vocabulo principii, quasi
originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius
rei specialiter quam volumus principium alterius rei. De cetero si
sic ponamus, verbi gratia, In principio fecit figulus pelvim vel
urnam, iam non materiam significabit principium, non enim argillam
nominavi principium, sed ordinem operis, quia figulus ante
cetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et cetera; ad
ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem
substantiarum. Possum et aliter principium interpretari,
non ab re tamen; nam et in Graeco principii vocabulum, quod
est APXH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit
<pb xml:id="v.2.p.357"/>

principatum, unde et Archontes dicunt principes et magistratus.
Ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu
et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate
deus fecit caelum et terram.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>