<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Unici dei status hanc regulam vindicat, non aliter unici, nisi
quia solius, non aliter solius, nisi quia nibil cum illo. Sic et primus
erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia
ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque scripturae ratio
<bibl n="Rom. XI, 34 sq."/> constet. Quis cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius
fuit? aut quem consultatus est? aut viam intellegentiae et scientiae
quis demonstravit illi? quis tradidit et retribuetur ei? Nemo utique;
quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius
aderat illi. Porro si de aliquo operatus est, necesse est ab ea
ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intellegentiae
et scientiae. Pro qualitate enim rei operari habuit, et
secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo
ut et mala pro natura non sua, sed substantiae fecerit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>