<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan retractandi, 
equidem definio aut deo adscribendum et bonum et malum,
quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit, aut
utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui fecit et de qua
fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter materiam et deum
non est. Porro si dei erit utrumque, videbitur deus etiam mali
auctor; deus autem, ut bonus, auctor mali non erit:. si materiae
utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum
materia boni non erit matrix: si utriusque erit utrumque, in
hoc quoque comparabitur deo materia, et pares erunt ambo, ex
aequo mali ac boni adfines; aequari autem deo materia non debet,
ne duos deos efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et
materiae malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur;
et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit.
Haeo si ita sunt, nescio qua possit evadere sententia Hermogenes,
qui deum, quoquo modo de materia malum condidit,
sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem.
Porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia
per substantiae suggestum, excusas iam causam materiae introducendae.
Nihilominus enim et per materiam deus auctor mali
ostenditur, si ideo materia praesumpta est ne deus mali auctor
videretur, Exclusa itaque materia, dum excluditur causa eius, superest
uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. Videbimus an et
mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae
putas. Dignius enim de suo arbitrio produxit haec quoque producendo
de nihilo, quam de praeiudicio alieno, si de materia produxisset.
<pb xml:id="v.2.p.354"/>

Libertas, non necessitas, deo competit. Malo voluerit mala
a semetipso condidisse quam non potuerit non condidisse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>