<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non 
erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo
fieri, sicut definit Hermogenes, invenitur bonum iam ex nihilo
<pb xml:id="v.2.p.352"/>

factum, ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et
si bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia ex
nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit divina virtus
omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. Aut si ex
materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo,
sequetur ut ex conversione processerit materiae contra denegatam
aeterni conversionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes
illud constare potuisse. Necesse est autem ex aliquo
eorum processerit ex quibus negavit procedere potuisse. Ceterum
si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio videbitur
factum, sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit
factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui cum eadem
virtute et voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse,
aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit, sed .etiam mala,
utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non
valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit, dum nihil intersit
per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per voluntatem.
Aut quae fuit ratio ut cum bona fecisset quasi bonus,
etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia
sibi solummodo edidit? Quid necesse erat suo opere prolato etiam
materiae negotium curare proinde et malum proferendo, solus ut
cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur
mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali afflatu. Nam et
Hermogenes expugnat quorundam argumentationes, dicentium mala
necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ex contrariis intellegendorum.
Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit,
aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo
potuerit induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor
existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur, mala excusat?
Si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo
nolunt, qui ipsam mali rationem non examinando, nec dinoscendo
quomodo illud aut deo adtribuant aut a deo separent, pluribus et
indignioribus destructionibus deum obiciunt.</p><pb xml:id="v.2.p.353"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>