<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Et quaeretur quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione
nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni
<bibl n="Matth. VII, 18."/> atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit,
quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia
est nisi pessima. Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis,
iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam
tum duplex, id est bonae et malae naturae, et quaeretur iterum an
<pb xml:id="v.2.p.351"/>

in bono et malo potuerit convenire luci et tenebris, dulci et
amaro. Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse,
et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec
bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque
species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit.
Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus, nec invidiam
malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. Per quod probabitur
manifeste materiae deservisse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>