<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, utique 
natura, sicut deum bonum et optimum credimus, proinde natura.
<pb xml:id="v.2.p.350"/>

Porro naturam certam et fixam haberi oportet, tam in malo perseverantem
apud materiam quam et in bono apud deum inconvertibilem
et indemutabilem. Scilicet quia, si demutabitur natura in
materia de malo in bonum, demutari poterit et in deo de bono in
<bibl n="Matth. III, 7. 9."/> malum. Hoc loco dicet aliquis: Ergo de lapidibus filii Abrahae
non suscitabuntur, et genimina viperarum non facient paenitentiae
<bibl n="Ephes. II,3."/> fructum, et filii irae non fient filii pacis, si natura mutabilis non
erit? Temere ad ista exempla respicies, o homo. Non enim competunt
ad causam materiae, quae (??)nnala est, ea quae nata sunt,
lapides et viperae et homines; horum enim natura habendo institutionem
habere poterit et cessationem. Materiam vero tene semel
aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo indemutabilis
et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia
Hermogenis, quam opponit, cum deum negat ex semetipso
facere potuisse, quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum
scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non
esset aeternum; dominum vero aeternum aliud esse non posse
quam quod est semper. Hac et ego definitione merito illum repercutiam.
Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima
<bibl n="Gen. I, 21 sq."/> etiam, bona atque optima a deo fiunt: Et vidit deus quia bona,
et benedixit ea deus, utique quia optima, non certe quasi mala
ac pessima. Demutationem igitur admisit materia, et si ita est,
statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma. Sed
aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, aeternitas
non est. Ergo nec demutationem potuit admisisse, quia si aeternitas
est, demutari nullo modo potest.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>