<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam?
Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit.
Nam definimus diminutionem et subiectionem capere non posse
quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. Ita et
<pb xml:id="v.2.p.349"/>

nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec subici ex hoc
possit, quod nullo modo potest subici, quia aeternum est. Sed
cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut deus,
per quod solus est deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum
deus, quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam summum
bonum credi necesse est? Aut si quod aeternum est poterit et
mali capax esse, poterit hoc et in deum credi, et sine causa gestivit
malum a deo transferre, si competit et aeterno, competendo
materiae. Iam vero si quod aeternum est malum potest credi, invincibile
et insuperabile erit malum ut aeternum, et tum nos frustra
laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et deus <bibl n="I Cor. v.13."/>
hoc frustra mandat et praecipit, immo et iudicium frustra constituit
deus, iniustitia utique puniturus. Quodsi contra erit mali
finis cum praeses eius diabolus abierit in ignem quem praeparavit <bibl n="Matth. XXV, 41."/>
illi deus et angelis eius, prius in puteum abyssi relegatus, cum <bibl n="Apoc. XX, 3"/>
revelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique vanitati
subiectam, cum restituta innocentia et integritate conditionis
pecora condixerint bestiis, et parvuli de serpentibus luserint, <bibl n="Ies. XI, (??),"/>
cum pater filio posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali, <bibl n="P(??). CX, 1."/>
- itaque si finis malo competit, necesse est competierit initium,
et erit materia habens initium, habendo et finem mali. Quae enim
malo deputantur, secundum mali statum competunt.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>