<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Nonne etiam si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi 
existimasset de alieno, licet bono? Fatue satis itaque gloriae suae
causa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae
ostenderet, et quidem non bonae. Ergo, inquit, ex nihilo faceret,
ut mala quoque arbitrio eius imputarentur? Magna, bona fide,
caecitas haereticorum pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut
<pb xml:id="v.2.p.348"/>

alium deum bonum et optimum volunt credi quia mali auctorem
existiment creatorem, aut materiam cum creatore proponunt ut
malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus omnino
deus liberetur ista quaestione ut non auctor mali videri proinde
possit quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a
quocunque et undeunde passus est fieri. Audiat igitur et Hermogenes,
dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque
nihil egisse hac sua iniectione. Ecce enim, etsi non auctor, sed
assentator mali invenitur deus, qui malum materiae tanto sustinuit
de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali
aemulus emendasse debuerat. Aut enim potuit emendare, sed noluit,
aut voluit quidem, verum non potuit infirmus deus. Si potuit
et noluit, malus et ipse, quia malo favit, et sic iam habetur reus,
quod licet non instituerit, quia tamen, si noluisset illud esse,
non esset, ipse iam fecit esse quod noluit non esse. Quo quid
est turpius? Si id voluit esse quod ipse noluit fecisse, adversum
semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit
fecisse quod voluit esse. Quasi bonum voluit esse, et quasi malum
noluit fecisse. Quod non faciendo malum iudicavit, id sustinendo
bonum praenuntiavit. Malum pro bono sustinendo, et non
potius eradicando,
 assertor eius inventus est, male, si per voluntatem,
turpiter, si per necessitatem. Aut famulus erit mali deus
aut amicus, cum materiae malo conversatus, nedum etiam de malo
eius operatus.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>