<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001.opp-lat1:1.1-1.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001.opp-lat1:1.1-1.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270p.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="letter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Lectis epistolis tuis multo modo per motum affectum lacrimis tenere  <lb/>
            non potui: nam et gaudio flebam, quod te secundum Domini Dei <lb/>
            nostri praecepta uiuere ex sermone ipso litterarum tuarum poteram <lb n="5"/>
            agnoscere, et prae desiderio tui non poteram non dx)lere, quod per <lb/>
            summam a te iniuriam alienabar, si litteras non misisses. tali ergo <lb/>
            sorore non fruerer? testor autem salutem tuam: persaepe ad nos <lb/>
            uenire uolui, sed usque adhuc impeditus sum, obsistente eo qui consueuit<lb/>
             obsistere. nam et festinabam desiderio meo in tuo aspectu satisfacere,<lb n="10"/>
            et opus Domini nostri inter nos obiter uidebamur acturi, <lb/>
            cum alter alterum consolando, calcata a nobis mole saeculi, uiueremus. <lb/>
            sed iam ego ueniendi diem tempusque non statuo, quia quotiescumque<lb/>
            statui, implere non potui: Domini opperiar uoluntatem speroque<lb/>
             quod meis uotis et orationibus tuis de nostra nos fructum faciat <lb n="15"/>
            capere praesentia.

</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum quod a me in omnibus epistolis, quas ad te miseram,  <lb/>
            uitae ac fidei tuae praecepta desiderasti , iam per adsiduitatem scriptorum<lb/>
            meorum uerba consumpsi: nihil nouum tibi rescribere modo <lb/>
            possum, quod ante non scripserim. et sane propitio Deo iam non <lb n="20"/>
            indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans deuotam in <lb/>
            Christo exhibes caritatem. unum tamen moneo, ne transcursa


<note type="footnote"> *) <hi rend="italic">jPfMMMtt</hi> edita a <hi rend="italic">Baluzio in JfMceM</hi>. J, 329 sqq. <hi rend="italic">ex codice collegii</hi> SS. <lb/>
            <hi rend="italic">et tttdtM. Trinitatis Cantabrigiensis (B,</hi> 2, 35). C == <hi rend="italic">codex Cantabrigiensis:</hi><lb/>
            b == <hi rend="italic">editio</hi> Baluzii. </note>


<note type="footnote">5 M b: et C 6 pro desiderio b 7 iniuriam a te malebat <hi rend="italic">Clericus</hi> <lb/>
            13 ego (MM. <hi rend="italic">b</hi> 14 operiar C&amp;, opperior <hi rend="italic">Clericus</hi> 15 capere faciat<lb/>
            b 16 praesentia <hi rend="italic">C (ut coniecit Baluzius):</hi> perseuerantia b 18 demderMti<lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> desiderans C&amp; </note> <lb/>


<pb n="220"/>
            repetas, ne contempta desideres, ne manum aratro inserens retrorsum <lb/>
            conuersa respicias, quo utique in te redeunte uitio ordinem suum <lb/>
            necesse est sulcus amittat, nec sane mercedem suam cultor accipiet. <lb/>
            alioquin nec partem consequitur, si ex parte cessauerit. nam sicut a <lb/>
            peccato ad iustitiam fugiendum est, ita ei, qui iustitiam fuerit ingressus,<lb n="5"/>
             ne peccato pateat praecauendum. scriptum enim est, iusto, <lb/>
            in qua die exerrauerit, iustitiam non profuturam. in <lb/>
            hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata euasimus,<lb/>
            praemia parata perdamus. stat enim aduersum nos paratus <lb/>
            inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. non abiciendus est <lb n="10"/>
            itaque clipeus, ne latus pateat: non remittendus est gladius, ne <lb/>
            hostis incipiat non timere: porro cum \'armatum uiderit, abibit. nec <lb/>
            ignoramus durum esse atque difficile aduersus carnem et saeculum <lb/>
            cotidie dimicare. sed si aeternitatem cogites, si caelorum regna con <lb/>
            sideres, quae utique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dignabitur,<lb n="15"/>
             quae tandem condigna passio est, qua tanta mereamur ? <lb/>
            luctamen autem nobis in hoc mundo parui temporis est; nam etsi <lb/>
            mors non succedat, senecta succedet. labuntur anni, fluunt tempora,<lb/>
            et, ut spero, Dominus Iesus tanquam desideratos sibi celeriter <lb/>
            uocabit. <lb n="20"/>
            

</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>O quam felix ille noster excessus, cum a labe peccati melioris uitae <lb/>
            conuersatione purgatos sede sua nos Christus excipiet. occurrent <lb/>
            martyres et prophetae, iungentur apostoli, gaudebunt angeli, laetabuntur<lb/>
            archangeli, uictusque satanas cruento licet ore pallebit, <lb/>
            quippe qui etiam nostra, quae (Sibi in nobis praeparauerat, peccata <lb n="25"/>
            perdiderit. uidebit gloriam concessam per ueniam, merita honorata <lb/>
            per gloriam: nos triumphabimus hoste superato. ubi tunc mundi <lb/>
            istius sapientes uidebuntur? ubi auarus, ubi adulter, ubi impius, <lb/>
            ubi ebriosus, ubi maledicus irecognoscentur? quid miseri pro sua <lb/>
            defensione dicturi sunt? \'nesciuimus te, Domine, te in mundo esse <lb n="30"/>
            non uidimus: prophetas non misisti, legem saeculo non dedisti: <lb/>
            patriarchas uon nidimus, sanctorum non legimus exempla. Christus


<note type="footnote"> 1 Luc. 9, 62. 6 Ezech. 18, 24. </note>


<note type="footnote"> 3 accipiat b 5 ita et qui Cb 6 iustus C 9 aduersua b 10 umbonẽ<lb/>
            C 11 clypeuB b 13 atque C. ac b 16 quae tanta C 17 nobis <lb/>
            OM. b 23 iungentur C: tangentur b 24 arcangeli C 28 ridebantur<lb/>
            b </note> <lb/>


<pb n="221"/>
            tuus in terra non fuit, Petrus tacuit, Paulus noluit praedicare, Euangelista<lb/>
            non docuit. martyres non fuerunt quorum exempla sequeremur:<lb/>
            futurum iudicium tuum nemo praedixit, uestire pauperem nemo <lb/>
            mandauit, prohibere libidinem nemo praecepit, repugnari auaritiae <lb/>
            nemo persuasit: inscientia lapsi sumus, quae fecimus nescientes\\ <lb n="5"/>
            

</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>His e contrario ex illo sanctorum choro uel primus Noe iustus  <lb/>
            proclamabit: \'Ego, Domine, et superuenturum propter peccata hominum<lb/>
            diluuium praedicaui, et post diluuium exemplum de me praebui <lb/>
            bonis, cum malis pereuntibus non perirem, ut isti cognoscerent et <lb/>
            quae esset innocentibus salus et quae poena peccantibus.\' Post hunc <lb n="10"/>
            Abraham fidelis obsistet. \'Ego\' inquit \'Domine, fidem qua humanum <lb/>
            in te crederet genus media fere mundi illius aetate fundaui: ego pater <lb/>
            gentium, cuius exempla sequerentur, electus sum: ego Isaac adhuc <lb/>
            paruulum non dubitaui, Domine, offerre tibi pro uictima., ut isti <lb/>
            recognoscerent nihil non Domino praestari debere, cum me ipsum ne , <lb n="15"/>
            filio quidem unico intellegerent pepercisse: ego terram meam et cognationem<lb/>
            meam te, Domino, iubente deserui, ut istis quoque esset <lb/>
            exemplum nequitias mundi et saeculi peccata deserere: ego, Domine, <lb/>
            te licet corporea sub imagine primus agnoui, nec dubitaui credere <lb/>
            quem uidebam, licet in alia mihi substantia uidereris, ut isti intellegerent<lb n="20"/>
            non secundum carnem, sed secundum spiritum iudicare\'. Huic <lb/>
            Moyses beatus obsecundabit: *Ego legem, Domine, istis omnibus te <lb/>
            iubente tradidi, ut quos libera fides non tenebat, lex saltim dicta <lb/>
            cohiberet: ego dixi \'non adulterabis\', ut licentiam fornicationis <lb/>
            inhiberem: ego dixi \'diliges proximum tuum\\ ut caritas <lb n="25"/>
            abundaret: ego dixi \'Domino soli seruies\', ne isti idolis immolarent<lb/>
            uel templa esse paterentur. ego ne falsa testimonia dicerentur <lb/>
            edixi, ut istis aduersus omne mendacium praecluderem ora. ego facta <lb/>
            dictaque a mundi exordio, operante in me spiritu tuae uirtutis, exposui,<lb/>
             ut istis cognitio praeteritorum doctrinam tribueret futurorum. <lb n="30"/>
            ego te uenturum, Domine Iesu, praedicaui, ut istis non inopinatum <lb/>
            esset agnoscere quem uenturum ante praedixeram\\


<note type="footnote"> 24 Exod. 20, 14. 25 Leuit. 19, 18. 26 Deuter. 6, 13. </note>


<note type="footnote"> 1 euangelistica b 4 <hi rend="italic">fort</hi>. cohibere 5 sumus C.\' suum b 6 iustus <lb/>
            Noe b 9 cum <hi rend="italic">Mos:</hi> ut Cb )) perirent &amp; 11 <hi rend="italic">malim</hi> obsistet et \'ego\' <lb/>
            inquiet 17 domine <hi rend="italic">OMt. b</hi> 19 corporea <hi rend="italic">scripsi:</hi> corpore Cb 23 saltem<lb/>
            b 24 cohibitet b </note>

</p><pb n="222"/></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Post hunc adstabit dignus Domini sui Dauid semine: \'Ego te, Domine,<lb/>
            per omnia nuntiaui, ego nomini tuo tantum seruiendum esse <lb/>
            clamaui: ego dixi \'beatus uir qui timet Dominum\\ ego dixi <lb/>
            \'exultabunt sancti in gloria\', ego dixi \'desiderium peccatorum<lb/>
            peribit*, ut isti te agnoscerent et peccare desinerent.. <lb n="5"/>
            ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio supertecto, puluere <lb/>
            subiecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui uestimentis,<lb/>
            ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum. <lb/>
            ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam<lb/>
            meam isti probarent imitandam\'. Post hunc Isaias dignus Dei <lb n="10"/>
            spiritu non tacebit. \'Ego, Domine, te per os meum loquente praemonui<lb/>
            *uae iis qui iungunt domum ad domum*, ut modum<lb/>
            cupiditati inponerem. ego iram tuam peccantibus uenisse testatus <lb/>
            sum, ut istos a malefactis suis si non spes praemiorum, saltim suppliciorum<lb/>
            formido cohiberet*. <lb n="15"/>
            

</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Post hos aliosque conplures, qui doctrinae nobis officia praestiterunt,<lb/>
            ipse Dei filius haec loquetur: \'Ego certe excelsa sede sublimis, <lb/>
            caelum palma, terram pugillo continens, intra extraque diffusus, <lb/>
            cunctorum quae gignuntur interior atque omnibus quae mouentur <lb/>
            exterior, inaestimabilis, naturae potestate infinitus, inuisibilis<lb n="20"/>
            aspectu, incomprehensibilis adtactu, ut inter uos ad edomandam duritiam<lb/>
            cordis uestri et perfidiam doctrinis salutaribus molliendam <lb/>
            uestrum minimus existerem, nasci carne dignatus sum depositaque <lb/>
            Dei gloria habitum formae seruilis adsumpsi, ut communicata uobiscum<lb/>
            infirmitate corporea, rursum in consortium gloriae meae per obedientiam<lb n="25"/>
             praecepti salutis adhiberem. aegris infirmisque omnibus <lb/>
            sanitatem, auditum surdis, uisum caecis, uocem mutis, claudis <lb/>
            pedum officia restitui, ut uos signis caelestibus permouerem, quo facilius<lb/>
            in me atque in iis, quae praedicaueram, crederetis. ego uobis <lb/>
            caelorum regna promisi, ego etiam, ut inpunitatis haberetis exemplum,<lb n="30"/>
             latronem, qui me sub mortis suae tempore fatebatur, in paradiso<lb/>
            collocaui, ut uel illius fidem, qui remitti sibi meruerat peccata.


<note type="footnote"> 3 Pa. 111, 1. 4 Ps. 149, 5. !i Pa. 111, 10. 12 les. 5, 8. <lb/>
            1sct.Ies.40.12. </note>


<note rend="script" type="footnote"> 6 superiecto b 7 neBtimentia glossema <hi rend="italic">uidetur</hi> 10 istis probav <lb/>
            \' <lb/>
            rem b )) esayas C 12 hiis C, his b 14 saltem b 19 gignentur C <lb/>
            21 edomandum <hi rend="italic">Cb</hi> 26 salutaris b 29 hiis C, his b 32 uei MH. b </note> <lb/>


<pb n="223"/>
            sequeremini. atque ut exemplo meo pro uobis et ipsi pati possetis, <lb/>
            pro uobis ego passus sum, ne dubitaret homo pro so pati quod Deus <lb/>
            pro homine pertulisset. ego me post resurrectionem, ne fides uestra <lb/>
            confunderetur, ostendi. ego in Petro Iudaeos monui, ego in Paulo <lb/>
            gentibus praedicaui: nec paenitet: est fructus bonorum. opus meum <lb n="5"/>
            boni intellexerunt, perfecerunt fideles, iusti impleuerunt, consummauerunt<lb/>
            misericordes: et magna pars martyrum, magna sanctorum <lb/>
            est. in eodem certe et isti corpore, in eodem fuerunt mundo. cur nullum<lb/>
            in uobis bonum opus, gens uipereae stirpis, inuenio ?  paenitentiam<lb/>
            malorum uestrorum nec sub ultima die uestri finis egistis. quid <lb n="10"/>
            autem attinet quod me labiis adoratis, si factis et operibus denegetis? <lb/>
            ubi nunc uestrae diuitiae, ubi honores, ubi potentia, ubi uestrae <lb/>
            sunt uoluptates? nullam nouam In uos mando sententiam: habetis <lb/>
            iudicium quod ante praedixi\'.

</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Tunc illud miseris Euangelista recitabit: cite in tenebras exteriores,<lb n="15"/>
             ubi erit fletus et stridor dentium. o miseri, <lb/>
            quos ista non permouent: uidebunt suam poenam et aliorum gloriam. <lb/>
            utantur saeculo, dum aeternitate illa, quae sanctis praeparata est, <lb/>
            non fruantur: affluant diuitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi <lb/>
            inopes deprehendantur: sint in saeculo diuites, dum in aeternitate <lb n="20"/>
            sint pauperes, de quibus scriptum est: \'diuites eguerunt et <lb/>
            esurierunt\'. consequentia autem de bonis scriptura subiecit: \'inquirentes<lb/>
            autem Dominum non deficientur omni bono\'. <lb/>
            Itaque, soror, licet nos isti irrideant, licet nos stultos infelicesque <lb/>
            commem orent, felicius gaudeamus opprobriis, quibus nobis gloria, <lb n="25"/>
            illis poena cumulatur. nec rideamus illorum stultitiam, sed potius <lb/>
            infelicitatem doleamus, quia inter illos pars magna nostrorum est, <lb/>
            quos si lucri facere possimus, augetur in nobis gloria. sed agant se <lb/>
            ut uolunt, sint nobis tanquam gentiles et publicani: nos uero saluos <lb/>
            incolumesque tueamur. si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos <lb n="30"/>
            postea in illorum dolore gaudebimus. uale, soror carissima et in <lb/>
            Christo dilectissima.


<note type="footnote"> 15 Matth. 22, 13. 25, 30. 21 Pa. 33, 11. 22 ibid. </note>


<note type="footnote"> 1 poasitia Cb 7 martyrum <hi rend="italic">Baluzius:</hi> maturum C 22 conaequenter<lb/>
            b 23 <hi rend="italic">deticienturMON:</hi> deficient <hi rend="italic">Cb</hi> 28 lucrificare b 29 puplicani<lb/>
            C 32 Explicit epistola seueri presbyteri ad claudiam aororem Buam. <lb/>
            Incipit epistola sancti aeueri ad eandem de uirginitate C </note>

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>