<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa006.opp-lat1:1-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa006.opp-lat1:1-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0180a.stoa006.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil iam tecum <lb/>
            de diuinis retractare scripturis, cum eo uidelicet quem ueritatis <lb/>
            compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ei <lb/>
            actibus tuis te conprehenderimus esse, qui idcirco dicantur;<lb n="5"/>
            . sibi sapientes, quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat, <lb/>
            ut diximus, post tanta illa quae ingessimus iam praebere <lb/>
            silentium, maxime cum scriptum meminerimus: <hi rend="italic">noli <lb/>
            respondere inprudenti ad inprudentiam eius, ne similis fias <lb/>
            illi,</hi> et iterum: <hi rend="italic">in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne, quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos</hi>. sed <lb n="10"/>
            quia adhuc de armorum tuorum potestate et uana imperii <lb/>
            tui dominatione temet collegi plaudere, quod enim possis quos <lb/>
            ratione debueras in id quod censueras constituere uiolare, in <lb/>
            his omnibus quibus te putas magnum esse te miserum contemnique<lb n="15"/>
            omnem carnificinae tuae rabiem a semis dei uolui <lb/>
            isto praesertim libro notum sacrilegio funestatae facere menti <lb/>
            tuae. te enim cum temporali caduco fragili corruptibili regno <lb/>
            tuo transiturum et ad aeternam poenam, nisi tibi dum est <lb/>
            locus prouideris, peruenturum, Christianos uero ad aeternam <lb n="20"/>
            uenturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos fixum <lb/>
            manifestumque habere te uolumus. an defendere temptabis, <lb/>
            quod enim per hanc haeresem tuam conprehensurus sis regnum <lb/>
            caelorum, tu qui cum conpestilentibus tuis Arrianis <lb/>
            timens, ne a nobis Christianis reuictus manus dare aliquando

<note type="footnote">8 Prou. 26, 4 10 ib. 23, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> rl <lb/>
            4 comperemus 13 <hi rend="italic">temet scripsi (an te tibimet?),</hi> timet <hi rend="italic">V,</hi> times v, <lb/>
            . itumes <hi rend="italic">coni. Tilius,</hi> te tibi <hi rend="italic">coni. Gall</hi>. 15 contempnique 19 transtorum<lb/>
             21 incorruptibilem 22 tefendere <hi rend="italic">m. 1 V,</hi> te defendere <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 24 pestilentibus (•*B m. <hi rend="italic">alt.)</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="285"/>
            clamante ueritate ipsa cogereris, disceptatione reiecta ad.uirtutem <lb/>
            confugiendum censueris fragilium armorum tuorum? <lb/>
            tamquam posses annis fragilibus inmortalia dona consecuturos <lb/>
            superare inimicus diuinae religionis, religiosos seruos <lb/>
            Christi praecursor antichristi, milites dei eos quos ad aeternas <lb n="5"/>
            diuinitatis suae perfruendas amicitias unicus est filius dei <lb/>
            inuitare dignatus dicens: <hi rend="italic">beati estis, cum uos odio habuerint<lb/>
             homines et maledicentes persequentur, et exprobrabunt et ãicent <lb/>
            aduersum uos omne malum. gaudete et exsultate, quoniam <lb/>
            merces uestra multa est in caelo; sic enim persecuti <lb n="10"/>
            sunt et prophetas qui erant ante uos</hi>. nos tu in omnibus inpotens <lb/>
            de gradu putasti pellere, hos prosternere quos uideas <lb/>
            idcirco esse paratos pro unico dei interfici filio, quod enim <lb/>
            elegerint non uobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed <lb/>
            caeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem <lb n="15"/>
            censueras temet superaturum qui dei templa esse ipsa <lb/>
            confessione fidei suae clarescunt ut enim uos Arriani negando <lb/>
            filium dei domos esse inmundi spiritus uocibus prophetarum <lb/>
            apostolorum atque sacrorum euangeliorum designamini, <lb/>
            ita qui filium dei confitemur templa dei esse ostendimus <lb n="20"/>
            nos. milites dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis <lb/>
            atque sacrilega mens tua suggestionibus fauens cohaereticorum <lb/>
            tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse <lb/>
            deus sic: <hi rend="italic">quoniam inhabitabo in illis et inter eos ambulabo, <lb/>
            et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus</hi>. hos te uincere <lb n="25"/>
            potuisse iudicaueras quos apostolus hortatur tollere deum <lb/>
            et portare in corporibus suis, hos te annis futilibus regni tui <lb/>
            subigere potuisse fueras quidem arbitratus; sed perspicis, in <lb/>
            tuo palatio intra uelum licet stans tulisti responsum a me <lb/>
             ad conseruandam salutem omnes dei seruos calcata friuola <lb n="30"/>
            auctoritate tua mente uoluntate studio uirtute uoce consentire.

<note type="footnote"> 7 Matth. 5, 11. 12 24 II Cor. 7, 16 25 cf. Cor. 6, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cogeris m. 1 * 2 fragilium Arrianorum tuorum censueris v <lb/>
            n <lb/>
            7 hodio 8 exprobrant <hi rend="italic">V, em. v</hi> 14 no aput 16 superaturos <lb/>
            <hi rend="italic">Vv; em. Coleti</hi> 17 fidaei 20 ita qui <hi rend="italic">coni. Tilius in notis,</hi> itaque <lb/>
            <hi rend="italic">Vv,</hi> ita quum <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 22 quohaereticorum suorum 28 perspicis] <lb/>
            cum <hi rend="italic">add. Coleti,</hi> perspicue <hi rend="italic">uel</hi> perspicuum <hi rend="italic">Gall</hi>. 30 • fribola </note> 
<pb n="286"/>
             
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Aduertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra <lb/>
            nos saeuire dignatur, quod tanto ea iudicetur esse infirmis <lb/>
            contemptibilis inanis debilis et abiecta; furore etenim et scelere <lb/>
            concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praeualuit. <lb/>
            totiens nos creuisse et magis atque magis uictores extitisse<lb n="5"/>
            meminimus. mactasti quam plurimos in Alexandria, laniasti <lb/>
            certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi uariis in locis; <lb/>
            sed hi omnes, quod tu audire minime uis, martyres sunt; <lb/>
            illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse <lb/>
            (uti)que credimus. crede mihi quod a te statuerimus interfici. <lb n="10"/>
            quia et melius esse uiderimus in omnia aeua deum habere <lb/>
            amatorem quam tecum Iudas Scariothae atque Iudaeorum <lb/>
            imitatore puniri. hinc est denique, Constanti, quod frendores <lb/>
            colubri per te inlatos non timentes subire parati sumus omne <lb/>
            exitium. numquam nos consiliorum nostrorum paenitere potest. <lb n="15"/>
            si per te mactati qui adhuc tuis crudelibus restitisse uidemur <lb/>
            manibus fuerimus. mors etenim quam nobis tu minitaris inferre <lb/>
            omnibus est parata; tantam uero beatitudinem quantam sancti <lb/>
            sunt martyres adepti nemo ut uidemus est consecutus, nisi <lb/>
            hi qui mortem propter unicum dei filium moriundo uicerunt. <lb n="20"/>
            dicatos deo homines torques interficis exterminas, et cur haec <lb/>
            geras causas odiorum reddere non uales. quia tua erras, etiam <lb/>
            nobis irasceris cur ueram teneamus uiam, et cum nostra <lb/>
            salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper <lb/>
            crudelibus factis coaceruas, dicatas deo mentes euisceratis <lb n="25"/>
            corporibus extorquens eorum, qui statuerimus deo fidem usque <lb/>
            ad extrema uitae seruare curricula. perspicis ita haec esse <lb/>
            et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non ualere te <lb/>
            aduertis nos ab hac quae sola est religione deflectere, ab isto <lb/>
            cursu, in quo ad brauium sursum uocationis tendimus retrahere

<note type="footnote">30 cf. Phil. 3, 14 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">post</hi> dignatur <hi rend="italic">uerba</hi> quanto contra nos senile dignatur <hi rend="italic">falso repetita <lb/>
            m. 1 exp</hi>. 5 totiens <hi rend="italic">v,</hi> cotiens <hi rend="italic">V</hi> 9 nmctotos paradyso <lb/>
            10 utique <hi rend="italic">scripsi,</hi> qui <hi rend="italic">Vv,</hi> quin <hi rend="italic">coni. GaUandius *</hi> 12 te cum Iuda. <lb/>
            Scarioth <hi rend="italic">v</hi> atque <hi rend="italic">om. v</hi> 13 imitatore <hi rend="italic">scripsi,</hi> imitatorem <hi rend="italic">Vv</hi> <lb/>
            18 sancta <hi rend="italic">m. 1</hi> 22 , quia tu erras. Etiam <hi rend="italic">sic distinguit v</hi> 27 extremi <lb/>
            30 sursum <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> rursum <hi rend="italic">V; an</hi> sursumuocationis <hi rend="italic">compositum <lb/>
            est ? slg x o @Qa(3elov zijs &amp;IItD xi yaemg (cf. Roensch. It* 239)</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="287"/>
            non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas <lb/>
            amicum - uideris etenim quod sit in te qui deceperit Euam — <lb/>
            non cum uerbum tuum per quod serpis ut cancer falso fucato <lb/>
            scientiae tumore. conponis, - adstruendo te omnibus flagitiis tuis <lb/>
            maculato edicto tuo rescissore, messe omnium errorum, cum <lb n="5"/>
            sis ipse totius erroris fons, adfirmas te luminis portitorem, <lb/>
            cum sis tenebris obsessus omnibus. nullis ergo modis posse <lb/>
            nos a uia ueritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen <lb/>
            ex parte contemni te inspiciens potes tandem uidere, Constanti <lb/>
            imperator immanissime. hoc enim fidei primum esse negotium <lb n="10"/>
            nouimus Christiani nec prosperis nec aduersis de gradu demoueri, <lb/>
            non a proposito semel uigore deduci. cernimus una <lb/>
            hac uoce religiosa: <hi rend="italic">Christianus sum, nolo esse ut tu es, Con- •<lb/>
             stantius, apostata,</hi> omne crimen excludi, hac una uoce tribui <lb/>
            praesidium salutis, uinculum libertatis et honoris, conspicimus <lb n="15"/>
            hac confessione tribui uobis protectionis clipeum, telum contra <lb/>
            per te in nos saeuientem diabolum; et tu inquis: <hi rend="italic">negate uos <lb/>
            Christianos</hi>. ut contra aduersans discrimen duremus stabiles <lb/>
            nec saeuitiam tuam torquentis horreamus, animemur magis <lb/>
            quam doleamus, ista efficit conscientia quae reminiscitur unicum <lb n="20"/>
            dei filium ad protegendos uietoresque efficiendos suos <lb/>
            suae diuinitatis praebere praesentiam; hinc efficitur, ut qua <lb/>
            nos credis extingui poena uiuificemur. id etenim nobis, qui <lb/>
            eum propter quem patimur esse nobiscum credimus, in augmentum <lb/>
            uirtutis adsumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse, <lb n="25"/>
            punitor; hinc est quod malis tuis quatientibus non <lb/>
            frangamur quantoque uarie continua crudelitate uexamur, tanto <lb/>
            firmiter roboremur. est enim nobiscum ille qui adulescentes <lb/>
            Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ipse

<note type="footnote">3 cf. n Tim. 2, 17 24 cf. Cypriani app, DI 28, 6 (Hartel) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 non <hi rend="italic">Vv,</hi> nam <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 4 timore 5 fidei rescissore <lb/>
            <hi rend="italic">uel simile exspectes</hi> 6. <hi rend="italic">ante</hi> adfirmas <hi rend="italic">supple</hi> non cum 9 conel <lb/>
            <lb/>
            tempni inspiens 10 fidei s. <hi rend="italic">Z</hi>. primum <hi rend="italic">scripsi,</hi> prilllmum (ae <hi rend="italic">eras. <lb/>
            uidetur) V,</hi> proprium <hi rend="italic">v</hi> 13 haec 19 orreamus \' 27 uariae <lb/>
            28 ad huliscentes. </note> <lb/>
             
<pb n="288"/>
            firmat nostras mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse diuino <lb/>
            incendit amore suo nostra corda et ad tolerantiam sanctae <lb/>
            passionis animat, unde et nemo nostrum mortem quam inferre <lb/>
            minitaris cogitat sed immortalitatem nec temporariam per <lb/>
            te inlatam poenam sed gloriam sempiternam. tormentis namque<lb n="5"/>
            martyras dei consecrari et ipsa passionis probatione coronari <lb/>
            aperiunt ita sacrae scripturae: <hi rend="italic">pretiosa in conspec(tu) <lb/>
            domini mors sanctorum eius,</hi> et: si <hi rend="italic">coram hominibus tormenta <lb/>
            passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis <lb/>
            uexati</hi> in <hi rend="italic">multis bene disponentur, quoniam deus temptanit<lb n="10"/>
             illos et inuenit eos dignos se. tamquam aurum in fornace<lb/>
             probauit eos et quasi holocausta hostia accepit eos, *n tempore <lb/>
            erit respectus illorum</hi>. iudicabunt <hi rend="italic">nationes et dominabuntur <lb/>
            populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum</hi>. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Qui igitur tantam felicitatem consecuturos se de dei <lb n="15"/>
            praesumunt magnitudine, et exsultent necesse est et futura <lb/>
            cogitantes gaudia praesentia tua mala calcent. unici dei filii <lb/>
            diuina uox est: <hi rend="italic">qui amat animam suam in isto saeculo perdet <lb/>
            illam, et qui odit animam suam propter me in uitam aeternam <lb/>
            conseruabit eam</hi>. quo diuino haerentes Christiani praecepto. <lb n="20"/>
            licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula recurrat <lb/>
            in uulnera, stamus stabimusque inmobiles, te tortore <lb/>
            atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi <lb/>
            reuoluentes quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit <lb/>
            utilis ad gloriam sempiternam. a barbaris saepe parcitur uictis<lb n="25"/>
            et est locus inter arma clementiae et utique apud eos qui <lb/>
            ferali ritu sint nitam ducentes. hoc uero inenarrabile est quod <lb/>
            fit aduersum nos a te, qui tibi bene noluimus atque ut contingat <lb/>
            desiderantes sumus deumque iugiter obsecrantes non <lb/>
            desinimus; spolias, proscribis, mactas gladio, uarie punis nec

<note type="footnote">7 Ps. 115, 6 (LXX) 8 Sap. 3, 4—8 18 Ioh. 12, 25\' <lb/>
            21 cf. Cypriani app. 28, 8 (Hartel) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 at 5 inlitam 6 martyres <hi rend="italic">v</hi> 7 conspec 12 holocaustam <lb/>
            hostiam <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> et in tempore <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 16 exsoltaiit <lb/>
            n <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 18 selo 19 hodit 22 tortore <hi rend="italic">scripsi,</hi> torrae f* <hi rend="italic">m. alt.) V,<lb/>
             om. v</hi> 26 aput 29 deumquae 30 nariae </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="289"/>
            corpora quae laniare sanxisti sepeliri permittis, eleemosynam <lb/>
            fieri prohibes, omnia metalla omniaque loca, exilia uocari <lb/>
            quae putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium <lb/>
            replesti numero; relegando insontes, fame siti nuditate uexando <lb/>
            non desistis. his illa ingeris mala qui aeternam cupimus consequi <lb n="5"/>
            beatitudinem. et tamen, imperator crudelissime, quidquid <lb/>
            saeuitia tua nobis intulit atque inrogatura erit, aduerte <lb/>
            quod mendacium sit, siquidem nec mors sanctis qui nos <lb/>
            praecesserunt martyribus per te inlata mors sit nec iactura <lb/>
             neque damnum, sed fidei faeneratio. semper Christiani nobis <lb n="10"/>
            tyrannis in persecutione peruersa quaestione torquemur. quo <lb/>
            enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos conpellimur <lb/>
            modo ad Christum unicum uerissimum filium dei <lb/>
            negandum. sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos, <lb/>
             quia dei filium non negamus, coronamur quibus uictoria est <lb n="15"/>
            a te inlata damnatio; auferimur a te e medio quibus coram <lb/>
            non audeas blasphemare. prosternitur etenim una uoce Christi <lb/>
            militis ille qui contra nostram confessionem religiosam in te. <lb/>
            manens loquitur, ille qui per te nostrum sitit sanguinem, ille <lb/>
             qui tuam obsedit mentem; contremiscit praesentiam cultorum <lb n="20"/>
            dei atque ferre non ualet, cum dissentimus a te qui dicas <lb/>
            <hi rend="italic">esse ex nihilo filium dei,</hi> cum contra stamus minas tuas omnemque <lb/>
            crudelitatem carnificinae tuae potentia eius iuuati protectique <lb/>
            calcamus. castigari te profecto sentis eius seruorum <lb/>
             constantia atque tolerantia qui dicit: <hi rend="italic">nolite metuere eum qui <lb n="25"/>
            potest occidere corpus; magis autem metuite eum qui potest <lb/>
            et corpus et animam perdere in gehennam</hi>. Pauli etiam beatissimi <lb/>
            eius apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium <lb/>
            tyrannum hortamentis animamur: <hi rend="italic">sumus filii dei. si autem<lb/>
             filii dei et heredes dei, coheredes autem Christi, siquidem<lb n="30"/>
             conpatimur, ut et simul glorificemur, etiterum: existimo non</hi>

<note type="footnote">25 Matth. 10, 28 29 Rom. 8, 16 81 ib. 8, 18 </note>

<note type="footnote">1 sancsisti elemosynam 4 relingando 5 qui te <hi rend="italic">malim</hi> <lb/>
            6 crudelissimae 10 sed f. f. semper Christiana. Vobis <hi rend="italic">sic dist. et scribit <lb/>
            v</hi> 11 questione torquaemur 14 utili 15 aest 19 manet: loquitur <lb/>
            ille <hi rend="italic">sic distinguit et scribit v</hi> 27- in* (h <hi rend="italic">erasj</hi> </note>

<note type="footnote">xnn. </note>

<note type="footnote">19 </note> <lb/>
             
<pb n="290"/>
            <hi rend="italic">esse contignas passiones huius temporis ad futuram gloriam <lb/>
            quae reuelabitur in</hi> nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes <lb/>
            pressuras omnes et persecutiones non solum per te inlatas a <lb/>
            diabolo, sed et per omnes eius homines nos tolerare seruos I <lb/>
            Christi conuenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus <lb n="5"/>
            illis liberamur qui filium dei uerum esse filium credimus et. <lb/>
            cum duas esse personas patrem et filium meminerimus, tamen <lb/>
            unam diuinitatem patri et eius unico filio uindicemus. has <lb/>
            nostras iustas inuictasque audiens allegationes, quia sustinere\' <lb/>
            ueritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat <lb n="10"/>
            tuum ferinum animum, ut nos quam acerrime uexes, exquisitis <lb/>
            poenarum generibus excrucies, cur nolimus iter deserere <lb/>
            salutare. hinc est quod nimia tua crudelitas nostris <lb/>
            inludit corporibus, cur magni aestimemus fidem cultoresque <lb/>
            dei nos esse non abnegemus. totis in nos incumbis carnificinae<lb n="15"/>
            tuae uiribus, arbitratus nociturum te nobis, ignorans <lb/>
            probationis nostrae nos gaudere occasionibus, hi uidelicet qui <lb/>
            felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in hoc <lb/>
            iustitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro dei <lb/>
            iugulari filio. stabiles contra tuam religiosa mente perstamus <lb n="20"/>
            insaniam, uincente scilicet in nobis eo pro quo patimur <lb/>
            quicquid sub persona nostra in iniuriam ipsius diuinae maiestatis <lb/>
            tu profane iactitas sermone uacuo et inani conloquio. <lb/>
            uoluntate praua; quae cuncta dura mens tua et obstinata <lb/>
            pectoris feritas in necem suae gignit salutis. dum a religione<lb n="25"/>
            dei dissentis ducente dementia, furore rapiente, omni <lb/>
            denique te inmanitate uexante qua instigaris pariter ac fereris. <lb/>
            eo quem negas protegente contra tuam, belua, inmanitatem <lb/>
            ut aduerso solent mari moles oppositae reluctamur. feriant <lb/>
            licet per te diabolici fluctus et pulsent late uagantes mundi <lb n="30"/>
            turbines, magis magisque inmobilis ut est erit uirtus nec

<note type="footnote"> 29 sq. cf. Cypr. app. III 29, 9 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> I. a <lb/>
            2 reuebitur 4 tolaerare 12 xiolimus (* <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 15 carnifici. <lb/>
            nauae 18 han 22 *sub (p <hi rend="italic">eras.)</hi> in iniuriam <hi rend="italic">V ut Latintui <lb/>
            emendauerat,</hi> iniuriae v 27 ferris <hi rend="italic">v</hi> 28 quam beluam <hi rend="italic">V,</hi> bellllf <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 29 uel uerso e solet 30 pulsant latae </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus <lb/>
            operti, sed contra omnia erimus semper erecti pericula, <lb/>
            siquidem non sit Christianus animus abiectus qui sternatur et <lb/>
            iactetur ad uitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis, ut <lb/>
             contra omnia temptamenta inmobilis uictorque permaneat. <lb n="5"/>
            non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis uitae dulcedine <lb/>
            perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis <lb/>
            et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem. <lb/>
            Iohannis apostoli beati, ut terrena spernentes caelestia sequi <lb/>
            desideremus, hortantis religiosa uox est: <hi rend="italic">et mundus transit <lb n="10"/>
            et concupiscentia eius;, qui autem fecerit uoluntatem dei manet <lb/>
            in aeternum, quomodo et deus manet in aeternum</hi>. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus <lb/>
            tuis praestigiis ac fraudibus cumque uastissima saeuitiae tuae <lb/>
            crudelitate iacere te subter pedes dei seruorum, omnem gloriam <lb n="15"/>
            tuae uanae dominationis duci a nobis atque haberi pro nihilo <lb/>
            nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni uigore atque <lb/>
            auctoritate imperii tui quam inanem aurulam. iactare nos haec <lb/>
            quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. non retines, <lb/>
            Constanti, dixisse me iudicibus te uelo misso audiente quod, <lb n="20"/>
            licet totum militem tuum in nos decreuisses iacere regni tui <lb/>
            tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae ut in sacrilegi tui <lb/>
            decreti contemptores omnia sua conliderent arma, nec sic <lb/>
            tamen quod possemus ta proposito recedere? sed tu pro tua <lb/>
            illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos <lb n="25"/>
            censuisti, Christianos uero sanxisti dei oportuisse exsistere <lb/>
            negatores. et utique tui sentiunt dolorem uulnerum, dolent se <lb/>
            perisse, dolent hanc amittere lucem. nos uero primo sentire <lb/>
            poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur, <lb/>
             in quibus Christus aeternam salutem operatur; deinde, quia <lb n="30"/>
            praesentia pro nihilo ducamus et lumine in illo perenni semper <lb/>
            futuri sumus, qui fieri potest, ut non pro Christo dei filio <lb/>
            uitae aeternae tributore sacrilegio funestatis manibus tuis

<note type="footnote"> 10 I Ioh. 2, 17 </note>

<note type="footnote"> 7 aaecuritatis 17 aliut 20 uel omisso <hi rend="italic">v</hi> 22 sacrilego tuo <lb/>
            decreto <hi rend="italic">v</hi> 23 sic <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> si <hi rend="italic">Vv</hi> 32 qui <hi rend="italic">v,</hi> quin <hi rend="italic">V,</hi> quine <lb/>
            <hi rend="italic">fort.; cf. p. 310, 8</hi>. </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            malimus interfici, qui aliter nos deo patri placere non posse <lb/>
            cernamus, nisi conuenti a te ad negandum unicum dei filium <lb/>
            eius per mortem etiam ipsam uerum esse illum dei filium <lb/>
            confessi fuerimus? detestabilis mens tua indigne fert, quia <lb/>
            dicamus Christum dei filium dei esse uerbum, dei sapientiam,<lb n="5"/>
            dei uirtutem, deum uerum de deo uero, natum de patre, id <lb/>
            est de substantia patris, lumen de lumine, natum non factum. <lb/>
            unius substantiae illum esse cum patre, quod graece dicunt <lb/>
            <sic n="poss">6aoou</sic>&lt;<sic>Xiov</sic>, per quem omnia sunt facta, sine quo numquam <lb/>
            fuerit pater. indigne fers, Arrii uermis, cur defendamus quod <lb n="10"/>
            claritas potestas magnitudo aeternitas diuinitasque una sit <lb/>
            patris et unici eius filii, non esse nouum quod nos legati adseuerabamus <lb/>
            in tuo palatio et firmando non desumus, semper <lb/>
            sic fuisse et esse creditum a Christianis, sicuti apud Niciam <lb/>
            contra haeresem tuam Arrianam et contra omnes errores uidetur <lb n="15"/>
            esse sacra fides conscripta. si tandem oculos serpentis morsibus <lb/>
            confossos cordis tui aperias, inuenias, quod hanc habet. <lb/>
            hanc defendit ecclesia fidem quam sibi traditam cognoscit per <lb/>
            beatos apostolos. omnes momento peragrare si posses gentes, <lb/>
            inuenisses, stolidissime imperator, ubique Christianos sicuti <lb n="20"/>
            nos credere, in hac defensione nostra perstantes pro dei filio <lb/>
            ut nos mori cupere. at tua nouella praedicatio et recens <lb/>
            religio, sub praetextu fidei blasphemia in perniciem salutis <lb/>
            tuae per te prolata, non solum adhuc limitem Romanum peragrare <lb/>
            non ualuit et utique te satis agente, sed et. ubi ubi <lb n="25"/>
            radices figere temptauerat, aruit recedentibus scilicet omnibus <lb/>
            dei famulis a te atque paucis tuis quos lolium esse super <lb/>
            frumentum seminatos dominus praedixerit tecum manentibus. <lb/>
            quae omnia tibi praestitit atque est praestans artifex fraudis

<note type="footnote"> 27 cf. Matth. 13, 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 maluimus <hi rend="italic">v</hi> 7 patis 8 grece V, Graeci <hi rend="italic">v</hi> 9 <hi rend="italic">ofiooveiov</hi> <lb/>
            11 diuinitas quae <hi rend="italic">Vv, em. Latinius</hi> 12 . Non esse <hi rend="italic">sic distinguit <lb/>
            v</hi> 14 aput 415 here///sem (m <hi rend="italic">eras.) alt. contra om. v</hi> <lb/>
            6 . <lb/>
            16 oculi lis (i <hi rend="italic">eras.)</hi> 17 inuenies <hi rend="italic">v</hi> 23 ptexto blasphema <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Gallandius</hi> pernitiaem 25 set ubi ubi Y, ubi <hi rend="italic">v</hi> 27 esse <lb/>
            <hi rend="italic">a. l</hi>. 28 frumentom </note> <lb/>
             
<pb n="293"/>
            ac mortis, qui per te plurimos blanditiis obliquis inlicit ac <lb/>
            decipit, qui cum sit reus totius sceleris, suggerit cordi illi <lb/>
            tuo amarissimo, ut nos tamquam reos alicuius criminis piinias. <lb/>
            sed prospice tandem, aperi cordis oculos, in quibus tibi nihil <lb/>
            luminis est, sed omnis caligo et ingentes tenebrae uersantur, <lb n="5"/>
            et inuenies quod mors tua fragili inlata potestate integriorem <lb/>
            reparet uitam, quod haec magis nos deducat ad gloriam per <lb/>
            ignes, per gladios, per catenas ac feras, per quidquid denique <lb/>
            rabies tua piissimi imperatoris in nostram censuerit ingerere <lb/>
            necem. tutante deo non modo non extinguimur, sed magis <lb n="10"/>
            atque magis uiuificamur, qui meminerimus nihil esse super <lb/>
            nos praeter deum, unde erubescit animus deuotus atque mancipatus <lb/>
            deo tibi per tuam mortuo blasphemiam, cani latranti <lb/>
            contra ueritatem, uermibus Arrii scatenti succumbere. seruorum <lb/>
            Christi animae quotiens uim diligenter ueram examinant <lb n="15"/>
            tormentorum, considerant nullum maius esse tormentum <lb/>
            quam a te aduersarii nostri seruo seruum uinci Christi. recordamur <lb/>
            dominum dixisse: si <hi rend="italic">quis uult post me uenire, abneget<lb/>
             se sibi et tollat crucem suam et sequatur me. qui enim uoluerit <lb/>
            animam suam saluam facere perdet illam, qui autem <lb n="20"/>
            perdiderit animam suam propter me inueniet eam. quid enim<lb/>
             prodest homini, si totum mundum lucretur, animae uero suae <lb/>
            detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem <lb/>
            animae suae</hi>? martyrii cogit dignitas, ut uitam Christiani <lb/>
            morte condemnemus, siquidem nouum salutis genus per dei <lb n="25"/>
            filium fuerit tributum <hi rend="italic">interire ne peream</hi>. nouimus hanc esse <lb/>
            nobis traditam diuinitus disciplinam, ut sine ullo terrore militiae <lb/>
            uim tueamur tanti nominis, quippe quos iam pridem <lb/>
            aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius <lb/>
            lucis quosque ad calcanda omnia terrena Christi societas <lb n="30"/>
            segregarit. crescit, Constanti, crudelitatis tuae pugna; sed

<note type="footnote">18 Matth. 16, 24-26 24 Cypr. app. III 31, 9 sq. 27 Cypr. <lb/>
            ib. 32, 15 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 oculis nibil m. 1 5 ***luminis 7 repa**ret per* <lb/>
            m <lb/>
            10 extingoi*ur 16 tormentum] tormenta 18 si qui* 25 condemnemus <lb/>
            <hi rend="italic">scripii (cf. Cypr. Z. c.),</hi> contemnamus <hi rend="italic">Vv,</hi> contra emamus <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 26 peream] possim <hi rend="italic">coni. Lugdunenses,</hi> pereamus <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="294"/>
            crescere aduerte et Christi militibus gloriam, nec retardamur <lb/>
            denique ab acie tormentorum metu, sed ipsis magis tuis tormentis <lb/>
            ad aciem prouocamur. haec ita esse negare non poteris, <lb/>
            quando conspicias pari et simili calore uirtutis Christianos <lb/>
            toto in orbe ad gerendum certamen animatos, quando uideas <lb n="5"/>
            militum Christi incorruptam fidei firmitatem quod non detestandae <lb/>
            tuae blanditiae decipiant, non minae furoris toi <lb/>
            terreant, non cruciatus tuae carnificinae ac tormenta crudelitatis <lb/>
            deuincant, illo uidelicet in nobis manente et nobiscum <lb/>
            semper constituto qui ad beatos apostolos dixerit: <hi rend="italic">uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi</hi>. est <lb n="10"/>
            ubique praesens, quia omnipotentis sit filius totum potens, cui <lb/>
            cum patre una sit aeternitas atque potestas diuina. 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sed te quanta caligo obsederit incredulitatis quantaque <lb/>
            tenebrarum et errorum nubes tuum pectus obduxerit, dici <lb n="15"/>
            non potest, qui cum te Christianum fingas, Christianum tamen <lb/>
            nomen e medio auferre nitaris. inter haec daturos legentes <lb/>
            ueniam conspicere debes, quod pro merito impietatis tuae <lb/>
            facundia mediocris ingenii mei ad exsecrandum te describerenon <lb/>
            ualuerit; dedisse me etenim uidebant formam uniuersis <lb n="20"/>
            deum timentibus praebuisseque materiam tractaturis, quo te <lb/>
            ordine possent sine uitae aeternae radicibus positum secare. <lb/>
            nec te maledicis uocibus dicas a nobis obiurgari, si quae <lb/>
            dignus es a rusticis licet tamen Christianis audis. nouimus <lb/>
            non maledicendum, sed magis propter inimicos rogandum <lb n="25"/>
            filius etenim dei rerum cum sit dominus, tamen cum malediceretur, <lb/>
            non remaledicebat. ceterum, si rerum malediceret <lb/>
            dominus, tantae utique maiestatis impetu uniuersa conciderent. <lb/>
            dicis utique ad haec: <hi rend="italic">dominus te mitem esse uoluit<lb/>
             quippe antistitem suum, et tu te peruicacem me circa praebes. </hi>prophetae apostoli et chorus euangeliorum non occidendum

<note type="footnote"> 1 cf. Cypriani epist. II 490, 9 sq. 5 cf. Cypr. II 490, 15 sq. <lb/>
            10 Matth. 28, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1! <lb/>
            1 nec <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> ne <hi rend="italic">Vv</hi> 2 aciae 6 militum <hi rend="italic">scripsi,</hi> mitem <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> militem v 11 secfi 12 omnipotens v 14 incrudelitatis <hi rend="italic">V, em. <lb/>
            v</hi> 15 obduierint 22 sinae . </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="295"/>
            docent, tu contra deo dignaris interficere dicatos. Christiani <lb/>
            ad placandum quem colimus his rebus opus esse nouimus <lb/>
            quibus illum delectari ac gaudere scimus. si igitur placere <lb/>
            censendum est posse deo quod facis, omnes nos oportet homicidas <lb/>
            esse, sacrilegos ac blasphemos. o Constanti, quam <lb n="5"/>
            ingentis sis dementiae uideris; conspicitur ueterator ille subtilis, <lb/>
            circumscriptor innocentium in tua mente sedem sibi <lb/>
            conlocasse, et arbitraris non te adhuc publicatum? adhuc in <lb/>
            ouem, cum sis lupus, perfrigescis, tu qui a sanctissimis prophetis <lb/>
            bestia nominaris, a beatissimis apostolis canis ac lupus <lb n="10"/>
            rapax, subornatus, cum sis operarius iniquitatis, tamquam <lb/>
            minister iustitiae, et te esse hominem censes, cum nihil hominis <lb/>
            nisi lineamenta ac summam figuram geras? doles te <lb/>
            inmanem bestiam dici, nihil te hominis nisi liniamenta ac <lb/>
            summam gerere figuram. dic, quaeso, an possis, innocentium <lb n="15"/>
            interemptor, merito dici Christianus et non potius insanus <lb/>
            hebes uecorsque hostis quippe dei religionis, in qua pietas <lb/>
            humanitas omnisque iustitia uersatur, in qua nec malum pro <lb/>
            malo discitur reddere, in qua non occidere, sed occidi propter <lb/>
            dei filium docemur? tu sacrilego conatu tuo contemptam uanam <lb n="20"/>
            dominationem tuam considerans tormenta admoues; sed <lb/>
            est protector fidei, gubernator salutis, rector animarum, quem <lb/>
            nos inpellis negare, semper nobiscum, semper adest certamini <lb/>
            nostro, qui proeliatores atque adsertores diuini sui nominis <lb/>
             erigat. hinc est quod semis iniustitiae tuae ac ministris, hoc <lb n="25"/>
            est concarnificibus tuis torquentibus stemus fortiores, inanimamur <lb/>
            ut tuam ungulam artus nostri pulsati ac laniati superent. <lb/>
            quomodo etenim inexpugnabilem fidem superare poterit <lb/>
            saeuiens diu plaga repetita, cum omnis miles Christi sciat <lb/>
             ipsum pro quo patitur secum esse praesentem gaudentemque

<note type="footnote">,21 cf. Cypr. ib. 492, 5 sq. 23 cf. Cypr. ib. 491, 13 aq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> tt <lb/>
            ,2 piacandum <hi rend="italic">V, em. v</hi> 12 iuati///q (u <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 13 <hi rend="italic">post uerba</hi> <lb/>
            doles — fjguram geras <hi rend="italic">(sic) quae m. 1 expunxit eadem uerb»</hi> doles — <lb/>
            gerere figuram <hi rend="italic">repetuntur</hi> 17 uęcorsque 24 qui] quia <hi rend="italic">v</hi> 25 seruis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> seruieiis <hi rend="italic">Vv,</hi> seruientibus <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 26 hinanimamur </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="296"/>
            de suorum tolerantia seruorum ? stamus utique famuli Christi <lb/>
            eius maiestate firmati, uoce libera, mente incorrupta, telis <lb/>
            quidem fragilibus tuis nudi, sed illa induti arma, quae nos <lb/>
            ut indueremus est deprecatus beatus apostolus dicens: <hi rend="italic">de<lb/>
             cetero confirmamini in domino et in potentia uirtutis eius</hi>.(et: ] <hi rend="italic">induite arma dei, ut possitis stare aduersus remedia <lb n="5"/>
            diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem et<lb/>
             sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi rectores <lb/>
            tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. <lb/>
            propterea accipite arma dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare, praecincti lumbos uestros in<lb n="10"/>
             ueritate, induentes loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione <lb/>
            euangelii pacis, in omnibus adsumentes scutum<lb/>
             fidei, in quo possitis omnia iacula nequissimi candentia exstinguere, <lb/>
            et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum<lb n="15"/>
             dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni<lb/>
             tempore in spiritu et in illum uigilantes</hi>. igitur quia taliter <lb/>
            armatos, tanta potentia munitos, superare non possit tua patrisque <lb/>
            tui crudelitas, ut saepe dictum est, stetimus et stamus <lb/>
            et, quoad usque consumas corpora nostra, staturi sumus salutari<lb n="15"/>
            Christi clipeo muniti, lorica pietatis eius circumdati, <lb/>
            sancto spiritu gubernati, inmobiles et magis magisque in <lb/>
            omnibus auctores, pellentes omnem uocem seruitutis. certi <lb/>
            etenim et fidentes sumus nullis nos tuis insidiis, nulla tua <lb/>
            calliditate, nulla cauillatione, nullis tuis fraudibus posse a <lb n="25"/>
            proposito uigore deduci, quandoquidem sciamus quod enim <lb/>
            finis delictorum mors sit, deinde sequitur uita quae semper <lb/>
            sit, amplectamurque beati consilia apostoli eius eiusque imitatores <lb/>
            atque participes desideremus inueniri qui adstruit, <lb/>
            quod <hi rend="italic">cum uetus homo noster corrumpitur, qui intus est in-</hi>

<note type="footnote"> 1 ef. Cypr. ib. 491,10 uq. 4 Eph. 6, 10-18 80 II Cor. 4, 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 depc//////tus (mur <hi rend="italic">eras.)</hi> 6 et <hi rend="italic">uncinaui</hi> 10 possi*tis (s <hi rend="italic">eras.)</hi> <lb/>
            14 cadentia <hi rend="italic">v</hi> 1122 inmobile <hi rend="italic">V, em. Tilius in notis</hi> 24tasidiis r- <hi rend="italic">m. <lb/>
             alt.)</hi> 30 corripitur </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="297"/>
            <hi rend="italic">nouetur</hi> et <hi rend="italic">si terrestris domus nostri corporis dissoluitur, <lb/>
            caelestis aedificetur</hi> et quod <hi rend="italic">positi in corpore peregrinamur <lb/>
            a domino;</hi> cum quo apostolo in regnis caelestibus uberes <lb/>
            laudes referre non poterimus deo, nisi prius morte expugnata <lb/>
            ad inmortalia sumenda praemia uenerimus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Igitur cum per te dissipata atque penitus dissoluta <lb/>
            fuerint corpora nostra, tunc nos integerrimos esse praesumamus; <lb/>
            cum per te mors fuerit inlata, tunc nos magis uiuere <lb/>
            posse credimus. quomodo adhuc praesumis, Constanti interea <lb/>
            imperator, semper insulsissime, ea ingerere quae te extinguant, <lb n="10"/>
            nos contra uiuifieent? ad extinguendos nos malo prauoque <lb/>
            consilio erigeris, actus es uelox ad effundendum dei unici <lb/>
            filii seruorum cruorem, ignorans quod sanguine nostro patefiat <lb/>
            caelum, sanguine nostro gehennae extinguatur ardor. te saecularis <lb/>
            ambitio, nos caelestis admonet magnitudo, qui salutem <lb n="15"/>
            timemus aeternam amittere. scimus nos pro deo mori <lb/>
            debere; ut enim te, nisi e castris diaboli ad exercitum in <lb/>
            caelestibus castris constitutum feceris transitum, in perpetuum <lb/>
            detinebit ignis apud tartarum, sic nos, si tuas minas tormentaque <lb/>
            tua spernentes propter dei iugulari filium per te saeuissimam <lb n="20"/>
            feram inmanemque beluam maluerimus, in caelo <lb/>
            erimus gaudentes. <hi rend="italic">beati</hi> enim <hi rend="italic">qui persecutionem patiuntur <lb/>
            propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum;</hi> et <lb/>
            non dixit: <hi rend="italic">beati qui persecutionem faciunt</hi>. Christiani scimus <lb/>
             ad hoc nos Christi factos milites, ut iniusto a te indicto belli <lb n="25"/>
            campo ducem nostrum confessi, quo possimus uictoriarum <lb/>
            triumphos potiri, moriamur armati; hinc nobis quanto saeuis, <lb/>
            tanto et clementior uideris, cum interficere Christianum se <lb/>
            confitentem dignaris. in hoc uero sceleratissimus iudicaris, <lb/>
             quod sub specie dilectionis et consulere cupientis ad nos <lb n="30"/>
            blandiaris deiciendos, tamquam utile sit nobis a te de gradu

<note type="footnote"> 1 n Cor. 5, 1 2 ib. 5, 6 22 Matth. 5, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 peregrinamur 4 expugnata <hi rend="italic">scripsi,</hi> expurgata <hi rend="italic">V v</hi> 14 gehenna <lb/>
            19 aput 20 iugulare <hi rend="italic">Vv, em. Latvnim</hi> 27 triumpho <hi rend="italic">v</hi> 30 cupientes <lb/>
            <hi rend="italic">Vv, em. Latinius,</hi> cupiens <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> ad <hi rend="italic">om. Lat</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="298"/>
            pulsos reseruari, a deo uero damnari. nouimus quod sis metuens, <lb/>
            ne in omnibus his poenis tua detestabilitate inuentis <lb/>
            in hac perseuerantia fidei moriamur, et tamen admoues uarios <lb/>
            durosque cruciatus. sic nos quos tam infeste persequeris <lb/>
            uarie excarnificari cupis et quidem momentis omnibus; inter- <lb n="5"/>
            ficiendos uero non esse statuisti, tamquam mors tantummodo <lb/>
            beatos milites Christi faciat ac non etiam tormenta quanto <lb/>
            fuerint grauiora tanto maiorem uirtutis gloriam pariant. etenim <lb/>
            <unclear/> ,,qui nouimus iustitiae copiosiorem esse uitam ac prolixiorem <lb/>
            in isto belli campo non terga uertimus, non ad <lb n="10"/>
            castra tua dei hostis transitum facimus, sed magis inter haec <lb/>
            a te inlata exitia positi dei ouili, unde te raptum possidet <lb/>
            diabolus, repraesentari cupimus. et tamen eo haec dico, non <lb/>
            ut nobis parcas; inuenies etenim Christianos nos esse, ut iam <lb/>
            quos interfecisti inuenisti in fide stabiles, in dolore patientes,<lb n="15"/>
            in quaestione uictores, per illum scilicet qui confessores suos <lb/>
            non deserit, cuius nos milites agnoscentes, ut aduertis, congredimur <lb/>
            fortiter, dimicamus constanter. scimus enim magnam <lb/>
            esse claritatem, inmensam sublimitatem ac singularem sane... <lb/>
            titatem uitam salutis aeternae honestate passionis ornare<lb n="20"/>
            maximam esse nobilitatem potestatis tuae tormenta contemnere <lb/>
            nec hon-ere, calcare te nec tuam rabiem pertimescere, <lb/>
            qui in innocentes tam rabide saeuis, qui cum sis blasphemiae <lb/>
            et iniustitiae et totius crudelitatis doctor, tamen Christianum <lb/>
            te pium prudentem atque iustum uideri posse censeas, caecus <lb n="25"/>
            et hebes et ueritatis ignarus. aduerte, uorator innocentium. <lb/>
            quod in quo Christus uigilet uinci tuis tormentis non possit. <lb/>
            famem uincat, sitim spernat, squalorem careeris et receptaculi <lb/>
            poenarii horrorem roboris sui uigore subigat, omnem <lb/>
            calcet poenam, cunctos conterat erucitatus nec mortem quam <lb n="30"/>
            tu magno nisu minitaris inferre metuat. superare te existimas <lb/>
            illum qui meminerit scriptum: <hi rend="italic">quid retribuam domino pro</hi>

<note type="footnote"> 18 Cypr. app. m 34, 18 sq. 28 Cypr. n 57S, 14 sq. <lb/>
            32 Ps. 115, 3. 4. 6 (LXX) </note>

<note type="footnote"> 4 cruciatos 9 cupiosiorem 16 questione 21 contempaere <lb/>
            22 horrere calcare <hi rend="italic">noti dist. v</hi> 23 rabidae blasphemq <hi rend="italic">V, em. v</hi> <lb/>
            25 posse!!! 26 haebens 27 quo <hi rend="italic">8. l. m.\' alt</hi>. 29 poenam <hi rend="italic">scripsi</hi> <lb/>
            (poenalis <hi rend="italic">Cypr. l. c.),</hi> poenarum <hi rend="italic">Vv</hi> horro*rem 82 scribtum </note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            <hi rend="italic">omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et <lb/>
            nomen domini inuocabo. pretiosa in conspectu domini mors <lb/>
            sanctorum eius,</hi> et: <hi rend="italic">quis nos separabit a caritate Christi ? <lb/>
            tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas <lb/>
            an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter<lb n="5"/>
             te morte adficiemur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis, <lb/>
            sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos</hi>. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid nos tuum possit ab his auferre salutaribus praeceptis <lb/>
            prorsus uidere non ualeo. nam et licet eos qui tuae <lb/>
            prauitati consentiunt ad nos inliciendos leuando omni officio <lb n="10"/>
            tuo non desinas impio, ut Epictetum et ceteros, quos ex dei <lb/>
            seruis tuos esse ac patris tui satellites fecisti, tamen absit <lb/>
            a nobis haec amentia, ut falsum uero anteponamus aut aliqua <lb/>
            nos oblata per te felicitas inliciat regni tui. inanem <lb/>
            gloriam tibimet serua omnemque stolidissimi cordis tui prudentiam <lb n="15"/>
            tibimet retine et comparibus tuis quibus te morum <lb/>
            coniunxit similitudo; relinque nobis stultitiam nostram, cum <lb/>
            nos Christum dei filium uerum esse filium confitemur, cum <lb/>
            eundem unius esse substantiae cum patre defendimus, cum <lb/>
             nos propter eum, ne eius diuinitatem negemus, interfici cupere <lb n="20"/>
            profitemur; relinque nobis huiusmodi stultitiam. quid ut <lb/>
            hanc amittamus das operam? quid inpugnandam putas posse <lb/>
            a te ueritatem, ignorans quod ui sua ualeat? unde etenim <lb/>
            contra fremitus atroces asperosque tuos cruciatus inuicta uirtute <lb/>
             populum dei conspicis resistentem, nisi quia haec sit <lb n="25"/>
            quam defendimus apostolica atque euangelica fides? hi resistunt <lb/>
            tuae crudelitati, hi tuam calcant rabiem quorum spes <lb/>
            aeternae immortalitatis et uita caelestis est quorumque ardor <lb/>
            in cupidinem perpetuae lucis accenditur et salus de promissa <lb/>
             laetatur beatitudine. adeo namque securi ad aeternam nos <lb n="30"/>
            perfruendam uitam peruenturoS scientes omnia gratanter

<note type="footnote">3 Rom. 8, 35—37 27 Cypr. app. III 37, 8 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 famis 6 afficimur <hi rend="italic">v</hi> diestimati 10 prauitate 14 inliceat <lb/>
            17 coniuncxit 20 cupere** 23 ui <hi rend="italic">v,</hi> in <hi rend="italic">V</hi> 24 croci- <lb/>
            Q <lb/>
            atos 26 resistut </note> <lb/>
             
<pb n="300"/>
            perpetimur, quando non tormenta propria cogitare nos profiteamur, <lb/>
            sed tua tortoris supplicia; damna corporum lucris animae <lb/>
            Christiani repensamus, coronam in uulneribus conputamus, <lb/>
            de tormentis et doloribus inlatis per te laetissimi in Christo <lb/>
            triumphamus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Recordare, Constanti, de scelerum tuorum memoria <lb/>
            recenti quam tibi in ciuitate Alexandrinorum inussisti, quantos <lb/>
            per abrupta una tincta subscriptionis tuae deiecerit, quantos <lb/>
            gladio demeti fecerit, quantos fame sitique exedi uel carceribus <lb/>
            necari, quantos intercepto effecerit spiritu strangulari;<lb n="10"/>
            et tamen his omnibus crudelitatibus in sanctos martyres quos <lb/>
            tuus interfecit gladiatorius animus cum saeuieris, in nos crudelius <lb/>
            saeuis, dum retines gladium, dum das operam, ne in <lb/>
            remedium uelocius exitus succurrat mortis. dilacerari toto <lb/>
            corpore urique nos patimur, probantes nihil congruere sapientium<lb n="15"/>
            grauitati atque constantiae quam nullis terroribus <lb/>
            de sententia et proposito depelli, sed esse utillimum pro <lb/>
            deo cruciari, et emori non posse deo mancipatos, (per) perpetua <lb/>
            uinci tormenta, sed te magis prosterni atque deduci <lb/>
            ad nihilum. accipe in uicesimo sexto psalmo positum: <hi rend="italic">dominus<lb n="20"/>
            inluminatio mea et salus mea, quem timebo? dominus <lb/>
            defensor uitae meae, a quo trepidabo ? dum adpropinquant <lb/>
            super me nocentes, ut edant carnes meas. qui tribulant me <lb/>
            inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. si consistant <lb/>
            aduersum me castra, non timebit cor meum. si exsurgat aduersus<lb n="25"/>
             me proelium, in hoc ego sperabo. unam petii a domino, <lb/>
            hanc requiram, ut inhabitem in domo dei per omnes dies <lb/>
            uitae meae</hi>. igitur, cum iustitiae uirtus in his perficiatur passionibus, <lb/>
            cum, quia Christus in nobis patitur, nec sentiamus <lb/>
            supplicium, propterea quod ubi deest culpa nec poena sit, <lb n="30"/>
            quomodo his te rebus uincere deo dicatos deuotosque potuisse

<note type="footnote"> 20 Ps. 26, 1-4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nos v, non <hi rend="italic">V</hi> 8 sascribtionis 10 interceptu 12 saenieris <lb/>
            in nos, crudeliuB <hi rend="italic">ita distinguitur</hi> uulgo 15 nihil magis <hi rend="italic">interpolauit<lb/>
             OaXIandius</hi> 17 utilissimtnn <hi rend="italic">v</hi> 18 per <hi rend="italic">addidi,</hi> nam non posse <hi rend="italic">etm<lb/>
             ad</hi> uinci <hi rend="italic">pertinet</hi> 28 aedant 26 ho peti 80 proterea </note> <lb/>
             
<pb n="301"/>
            arbitratus es, quibus augmenta uirtutis inuicta praebeat fides? <lb/>
            credo equidem nec me ueritas fallit, quod, licet adhuc totis <lb/>
            tuis eo incumbas carnificinae uiribus, ut membra diuellas . <lb/>
            artusque laniatos in sanguinem nostrum saeuiens diu tortor <lb/>
            exares, quod uincere tamen numquam dei possis familiam, <lb n="5"/>
            numquam exercitum superare Christi ualeas, non doloribus <lb/>
            subicere, non poenis angentibus poteris flectere. Christiani <lb/>
            nullos cruciatus nullamue mortem recusamus; non tyrannicas <lb/>
            tuas iussiones, non iudicum tuorum gladios tremere possumus, <lb/>
             quia gladio dei armati tibi resistamus. beatus apostolus, <hi rend="italic">de <lb n="10"/>
            cetero,</hi> dicit Ephesiis, <hi rend="italic">confortamini in domino et in potentia<lb/>
             uirtutis eius. induite arma dei, ut possitis stare aduersus <lb/>
            remedia diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem <lb/>
            et sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi <lb/>
             rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae</hi>. arma <lb n="15"/>
            indutos dei tu, per quem omnes in nostram necem saeuiunt <lb/>
            daemones, superare quia non potes, hortamur tandem te nobis <lb/>
            tradas, ne cum istis quos describit apostolus in cuncta torquearis <lb/>
            aeua. sic non in tenebras carceris tui filii possint <lb/>
             uinci lucis a tenebrarum filio, tamquam tenebras sentire possint <lb n="20"/>
            hi in quibus inhabitare dignatur ille qui sit lucis conditor. <lb/>
            perferat uirtus necesse est quod ferendum natura mortalis <lb/>
            edocuit; si enim ignibus consumere nostros artus temptaueris, <lb/>
            te magis in nostra corpora sentiemus exuri quam nos, qui <lb/>
             cum libenter ac prompte curramus ad mortem pro fide, non <lb n="25"/>
            nos amittere uitam posse, sed magis conquirere et quidem <lb/>
            post fragilem aeternam praesumamus. stat semper nempe <lb/>
            gladii tui acies stricta parata Christianorum neci, et tamen <lb/>
            omni. plumbo crudior esse nobis uidetur iste mucro gladii tui, <lb/>
             sicut et acies animae tuae. toleramus omnia in passione securi, <lb n="30"/>
            uelut ingeramus supplicia quae patimur, quoniam qui

<note type="footnote"> 4 cf. Cypr. ib. m 37, 17 11 Eph. 6, 10—12 </note>

<note type="footnote"> 5 erares <hi rend="italic">V,</hi> uexares <hi rend="italic">v;</hi> artus laniatos tortor exararet <hi rend="italic">Cypr. I. c</hi>. <lb/>
            6 Christi superare <hi rend="italic">v</hi> 8 crutiatos 11 efesiis 12 induite <hi rend="italic">v,</hi> induti <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 15 spiritaliae -18 quos <hi rend="italic">v,</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> 23 artos 28 stricta <hi rend="italic">coni. <lb/>
             Latinius,</hi> eitricta <hi rend="italic">Vv</hi> 29 crodior <hi rend="italic">scripsi,</hi> gurdior <hi rend="italic">V,</hi> curnior <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="302"/>
            per te in nos saeuit nostra fide prosternitur. non enim morte <lb/>
            in perpetuam malignitatem inlata deleri nos posse nouimus, <lb/>
            \' qui in Christum uitae aeternae tributorem unicum uerum dei <lb/>
            filium crediderimus; sed credentes sumus et bene praesu-, <lb/>
            mentes quod ad lucem uitamque perennem etiam corpora sint <lb n="5"/>
            resurrectura quae tu nunc uris torques ac lanias. si enim, : <lb/>
            posteaquam per te interficimur, nihil nos esse futuros seire- i <lb/>
            mus, prefecto stultissimi essemus non huic uitae consulentes. \'I\' <lb/>
            ut esset quam diutina et commodis omnibus plena; quod <lb/>
            contingere nobis. poterat, si tibi magis quam dei decretis <lb n="10"/>
            temperandum censuissemus. ac nunc cum, per te si uita <lb/>
            praesens auferatur, inmortalis sumatur, hanc praesentem nitam <lb/>
            propter dei filium cum bonis suis contemnere sernos eius <lb/>
            necesse est, siquidem omnis huiusmodi iactura inmortalitate <lb/>
            pensetur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quanta uirtus, quantum robur animi, qualis fuerit firmitas <lb/>
            fidei eorum quos interfecisti et sit horum qui adhuc <lb/>
            tuo sacrilegio resistunt, aduerte, Constanti, stetisse ant illos <lb/>
            beatos martyres quos iam dei potentia in caelestibus regni: <lb/>
            esse constitutos cernimus aut hos quos adhuc interficere non <lb n="20"/>
            ualuisti contra te inmanem feram, qui fanda atque infanda <lb/>
            nobis comminando non desinas, cum multo tolerabilius audire <lb/>
            semper desiderans fueris ac sis, aduersum te aemulos surgere <lb/>
            principes quam Christum dei filium confitentes existere <lb/>
            uictores. placuerat enim tenebris omnium errorum obsesso<lb n="25"/>
            cordi tuo et profunda caligine caecato animo nos omnes per <lb/>
            tuam haeresem a deo conuerte(re), primo tuos clientes efficere. <lb/>
            deinde consatellites. sed uicit te et ipsum in te, ista qui <lb/>
            fuerit machinare molitus, ueritas; ualet enim ui sua. expectantes <lb/>
            denique sumus momentis omnibus super ista quae iam <lb n="30"/>
            intulisti tormenta; adhuc addas constituendo saeuiores carni <lb/>
            fices, ferociores ultores, qui deuotos deo milites aduersus

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">y y</hi><lb/>
            2 inlata]. illam <hi rend="italic">Coleti</hi> 3 ueram <hi rend="italic">otn. v</hi> 11 per tecum 13 C\\1Dtempnere <lb/>
            22 multo <hi rend="italic">uel</hi> multos <hi rend="italic">coni. Tilws,</hi> multi <hi rend="italic">V,</hi> multis c <lb/>
            aUdire <hi rend="italic">scripsi,</hi> audere <hi rend="italic">Vv</hi> 27 conuertere <hi rend="italic">scripsi,</hi> connerte <hi rend="italic">V,</hi> conuertens <lb/>
            <hi rend="italic">v,</hi> conuertentes <hi rend="italic">coni. Latimus</hi> 32 ferotiores </note> <lb/>
             
<pb n="303"/>
            edicta feralia tua resistentes, quo minas et cruciatus et tormenta <lb/>
            fidei uigore per dei misericordiam calcemus, possint <lb/>
            uel gladio inuadere uel crucifigere uel igni torrere uel quolibet <lb/>
            inaudito genere poenarum uiscera nostra ac membra <lb/>
             laniare; ut stamus nunc usque per dominum inmobiles staturi <lb n="5"/>
            semper, si quidem non nos simus qui tuos frendores uincamus, <lb/>
            sed ipse in nobis cuius auxilio regimur, cuius uirtute <lb/>
            seruamur. quantus enim tu es aut qualis, qui possis spoliare <lb/>
            nos his bonis quae sunt in nos conlata diuinitus? rapis nos, <lb/>
            [negas,] egenos facis, damnas, uincis, uris, miseris etiam modis <lb n="10"/>
            necas, et tamen uincere Christianorum inuictam fidem non <lb/>
            uales. per quod intellegere debuisti factum, quia et tu erroris <lb/>
            crudelitatisque tuae sis recepturus supplicia, et contra nos, <lb/>
            quod per hanc propositam difficultatem angustissimus trames <lb/>
            ad inmortalitatis praemium sublimiter ducat, non poterimus <lb n="15"/>
            cedere tuae crudelitati, qui nouimus quod sit martyrium dominicae <lb/>
            fortitudinis singularis imitatio. laboris quidem et <lb/>
            difficultatis plena satis et ardua martyrum adeo uia est, ut <lb/>
            non quis humanis implere ualeat uiribus; sed nos qui auxilio <lb/>
            diuinae suffragationis iuuamur calcemus te semper, ut nunc <lb n="20"/>
            calcamus, necesse est. hinc est quod libitum sit nobis non <lb/>
            solum non te timere dei religionis aduersarium, sed et ultro <lb/>
            prouocare. prouocaris, cum semper ut non miserearis inmisericors <lb/>
            sed ut interficias expectaris. hinc est quod non possit <lb/>
             capere diuisionem felicitas nostra, quia, et cum occidimur pro <lb n="25"/>
            dei filio, ipse dilectione uiuat in nobis, ipse qui est in pressura <lb/>
            et excitatio, in persecutionum proeliis fortitudo. quibus <lb/>
            etenim uelis te modis exeras aduersus dei cultores, numquam <lb/>
            tamen poteris euacuare signatam uirtutem, quippe cum mundana <lb/>
             non inuitent, non terreant tormenta. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Cum haec ita sint, te dei domus persecutorem quid <lb/>
            aliud dicam quam miserum, qui praedonum tuorum daemonum <lb/>
            instigationibus pareas, quorum stimulis actus haec fueris

<note rend="script" type="footnote"> 1 aedicta qui <hi rend="italic">fort</hi>. 2 uigores 10 negas <hi rend="italic">uncinaui,</hi> relegas <hi rend="italic">coni</hi>. <lb/>
            Q non <lb/>
            <hi rend="italic">Latinius</hi> 15 dicat 22 solum DOn23 cum <hi rend="italic">Vv,</hi> enim <hi rend="italic">coni. Gallandius <lb/>
            </hi> 27 exercitatio <hi rend="italic">v (corr. in notis)</hi> 32 aliut </note> <lb/>
             
<pb n="304"/>
            perpetrare machinatus, per quos inhaerente cordi tuo persuasione <lb/>
            tua sacrilega libenter erras. faueas stultitiae tuae tibi ingenitae. <lb/>
            atque utinam cum solis Arrianis conblasphemis tuis errare <lb/>
            ae desipere uelis! nos etiam in consortium malorum tuorum <lb/>
            rapere conaris, proscribis, expolias; sed nouimus maximae <lb n="5"/>
            felicitatis genus esse propter Christum quaesitam paupertatem. <lb/>
            infers, carnifex, mortem; at nos non solum non ceruicem subducimus, <lb/>
            sed et damus, ut propter dei unicum filium igulemur. <lb/>
            quorsus haec retuli ? ut scires poenas tuas nullas habere <lb/>
            contra Christi seruos uires et quod expauescere non possumus <lb n="10"/>
            id quod uenturum semper expectamus. indigne fers cur dicaris <lb/>
            haereticus, et audes tamen dicere non conparari posse uel <lb/>
            exaequari patri filium; nos qui unam deitatem patri et filio <lb/>
            defendimus filium aequalem dicimus patri, credimus, ut credidit <lb/>
            beatus Paulus apostolus qui dicit de filio: <hi rend="italic">qui cum</hi> in <lb n="15"/>
            <hi rend="italic">forma dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem <lb/>
            deo</hi>. quid est <hi rend="italic">qui cum in forma dei esset </hi>? nisi quod sit <lb/>
            filius, ut est deus pater, incommutabilis inconuertibilis inaestimabilis <lb/>
            inenarrabilis aeternus perfectus. quid est <hi rend="italic">qui <lb/>
            cum in forma dei esset</hi>? nisi quod ipsam inaccessibilem lucem <lb n="20"/>
            habitet filius quam et pater, nisi quia una sit diuina sublimitas <lb/>
            patris et filii. sanctus spiritus in beato manens apostolo <lb/>
            corda uestra omnia haereticorum iam tunc conspiciens <lb/>
            addidit interpretationem quid sit <hi rend="italic">in forma dei</hi> esse filium: <lb/>
            <hi rend="italic">qui cum in forma dei esset non est rapinam arbitratus esse<lb n="25"/>
             se aequalem deo</hi>. apostolus beatus aequalem filium patri dicit. <lb/>
            unam deitatem manifestans patris et filii; et tu audes cum <lb/>
            sacrilegae audaciae tuae satellitibus atque sacrilegii tui conparticipibus <lb/>
            dicere: <hi rend="italic">non enim nos possumus aequare aut con-</hi>

<note type="footnote"> 15 et 25 Phil. 2, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> \'2 ingenitae <hi rend="italic">scripsi,</hi> ignitae et Y, ignitae <hi rend="italic">v,</hi> ignotae <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> <lb/>
            4 disipere uellis non 7 inferas <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> mortem; at nos <lb/>
            <hi rend="italic">dist. et scr. Latinius,</hi> mortem ad nos <hi rend="italic">Vv</hi> 8 damus <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> <lb/>
            manos <hi rend="italic">V,</hi> manus <hi rend="italic">v</hi> iugulemus 9 quorsum <hi rend="italic">v</hi> 11 expectemus v <lb/>
            d| <lb/>
            indignae 22 sancti <hi rend="italic">v (corr</hi>. in <hi rend="italic">notis)</hi> 24 qui </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            <hi rend="italic">parare filium patri</hi>. aut cur dominum dixisse arbitraris: <hi rend="italic">qui<lb/>
             me uidit uidit et patrem,</hi> et: <hi rend="italic">ego et pater unum sumus,</hi> nisi <lb/>
            quod una sit potentia patris et filii? tu dicis, quod habeat <lb/>
            filius initium; at nos dicimus sine initio esse, siquidem omne <lb/>
            quod habet initium et finem possit habere necesse est. igitur cum <lb n="5"/>
            credamus unicum dei filium aeternum esse, hoc est coaeternum <lb/>
            patri et uos hostes dei negetis, nonne rectissime dementes et <lb/>
            omni uecordia saginatos filios pestilentiae uos nuncupamus? <lb/>
            de quibus clamat beatus apostolus, ut tunc de Iudaeis: <hi rend="italic">et <lb/>
            sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos<lb n="10"/>
             deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conueniant,</hi> <lb/>
            et ad Philippenses: <hi rend="italic">coimitatores mei estote, fratres, et obseruate <lb/>
            eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. <lb/>
            multi enim ambulant, quod saepe dicebam uobis, nunc autem <lb/>
            et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus,<lb n="15"/>
             quorum deus uenter est, et gloria in confusione ipsorum <lb/>
            qui terrena sapiunt,</hi> et ad Timotheum de te, Constanti, ac <lb/>
            tibi dilectissimis conperditis tuis: <hi rend="italic">spiritus autem manifeste <lb/>
            dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide <lb/>
            adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum,<lb n="20"/>
             in hypocrisi mendaciloquentium, cauteriatam habentium conscientiam <lb/>
            suam</hi>. uos adhuc percutit atque interficit spiritus <lb/>
            sanctus ore eiusdem beati apostoli Pauli: <hi rend="italic">in nouissimis diebus <lb/>
            aduenient tempora periculosa. erunt homines se ipsos amantes, <lb/>
            cupidi, superbi, fastidiosi, blasphemi, parentibus non oboedientes,<lb n="25"/>
             ingrati, scelesti, sine adfectione, sine fide, detractores,<lb/>
             incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, proterui, <lb/>
            inflati, uoluptatum amatores magis quam dei, habentes speciem <lb/>
            pietatis, ueritatem autem ipsius negantes; et hos deuita,</hi> et <lb/>
             infra: <hi rend="italic">quemadmodum autem Iannes et Mambres resisterunt <lb n="30"/>
            Moysi, sic et hi resistent ueritati, homines corrupti mente et</hi>

<note type="footnote"> 1 Ioh. 14, 9 . 2,,ib. 10, 30 9 Rom. 1, 28 12 Phil. 3, <lb/>
            17-19 18 I Tim. 4, 1. 2 23 n Tim. 3, 1-5 30 ib. 3, 8. 9 </note>

<note type="footnote"> 1 quae 6 co*aeternum 8 uaecordia 14 quos <hi rend="italic">Lucifer p. 199,<lb/>
             19</hi> 17 thimotheum 19 quidem 23 Pauli <hi rend="italic">om. v</hi> 25 oboedientibus <lb/>
            ingratis 30 Iamnes v restiterunt <hi rend="italic">fort</hi>. 31 mente* </note>

<note type="footnote"> XIITI. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            <hi rend="italic">reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; insipientia</hi> corum <lb/>
            <hi rend="italic">manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit,</hi> et infra: erit <lb/>
            <hi rend="italic">tempus</hi> cum sanam <hi rend="italic">doctrinam non sustinebunt,</hi> sed <hi rend="italic">ad sua <lb/>
            desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes aures et a <lb/>
            ueritate quidem</hi> auditum <hi rend="italic">auertent ad fabulas autem conuertentur<lb n="5"/>
             </hi>. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Deserens apostolicam fidem, conuersus ad fabulas. ut <lb/>
            cancer ita sermo tuus quod serpere possit, cum praedixerit <lb/>
            ore apostoli spiritus sanctus, catholicos dicis erraticos et paulo <lb/>
            post ipsam quam catholicam dicebas quamque nos suscipere <lb n="10"/>
            cogebas dicis esse blasphemiam. item post paululum quam <lb/>
            nunc adstruxeras apud Antiochenos contra Adoxium faciens <lb/>
            fuisse blasphemiam, ipsam iterum nunc firmas catholicam: <lb/>
            unde et Adoxium Constantinopoli esse censueris, quod enim <lb/>
            ipsum probaueris catholicum. scias itaque ex hoc ipso quantum <lb n="15"/>
            intersit inter uerum atque falsum, quando ipse cum sis. ut <lb/>
            tibi uidetur, peritus habeasque dictatorum designatum numerum, <lb/>
            tamen persuadere nulli nisi eis qui carnificinam tuam I <lb/>
            timuerunt te potuisse aduertamus; nos uero, quibus ad loquen,I <lb/>
            dum natura sufficit, alieni ab omni scientia ethnicalium <lb n="20"/>
            litterarum, ad omnem destruendam haeresem ualemus, quia <lb/>
            res ipsa et ueritas loquantur. tu ac tui adiutores litterarum <lb/>
            ethnicalium plenam auxistis artem; nos sumus tantum sacra? <lb/>
            scientes litteras. noster sermo est communis, contra uester <lb/>
            politus ornatus, qui etiam dici mereatur disertus; et tamen: <lb n="25"/>
            suadere dulcis per artem quaesitus sermo uester nulli potest! , <lb/>
            Christianorum nisi ei qui non sit, sed tantum dicatur, ut tu. II <lb/>
            qui cum sis lupus, unus esse de ouibus ab insciis iudiceris.I <lb/>
            quis tam excors est nisi ut tu qui omnem hauseris amentiam? <lb/>
            quis est dei famulorum qui nolit deuotionis obsequio morte

<note type="footnote"> 2 n Tim. 4, 3—5 8 cf. H Tim. 2, 17 </note>

<note type="footnote"> 8 carcer 10 nos <hi rend="italic">om</hi>. v 12 tunc <hi rend="italic">coni. GaHandtus</hi> aput <lb/>
            adoxum 14 adoxam 15 itaque <hi rend="italic">V,</hi> utique v 20 ethnicalium <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> et hinc aliQ <hi rend="italic">V,</hi> et hinc alieni,,; <hi rend="italic">cf. Tertull. de spect</hi>. 5 de inatramentis<lb/>
            ethnicalium litterarum 22 ac aeritas loquitur 23 ethnicalium <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> et hinc aliam <hi rend="italic">Vv</hi> sacra. 29 ut tu qai <hi rend="italic">«cry. w, ,</hi> ut <lb/>
            qui tu <hi rend="italic">Vv,</hi> qui ut tu <hi rend="italic">Coleti</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="307"/>
            honestari ? quis est qui cruorem sanguinis sui pro Christo non <lb/>
            sit desiderans fundere, cum huiusmodi mors integriorem faciat <lb/>
            uitam, aeternam inueniat gloriam? stamus, ut aduertis, uirtute <lb/>
            dei protecti, praeceptis euangelii calciati, fixo inmobili gradu, <lb/>
            ne possint per te praecipiti labe rapi uestigia. stamus scutum <lb n="5"/>
            fidei tenentes, ut in totum non possint per te iacta fumantia <lb/>
            hostis concrescere iacula, quippe quae semper in te repercutiantur. <lb/>
            munita sunt nostra capita casside salutis, est in <lb/>
            ore uerbum domini, ut hostis in te conlocatus gladio elidatur <lb/>
            spiritali, sternatur pariterque dissipetur. esse aduertes sanctam <lb n="10"/>
            fidem quam nos abicere cogebas animae nostrae clipeum et <lb/>
            fortem et inpenetrabilem et contextam loricam, quam nulla <lb/>
            diaboli possint tela per te perforare inlata. tantam perseuerantiam <lb/>
            cernens Christianorum, <hi rend="italic">defendendum est,</hi> inquis, <hi rend="italic">et a<lb/>
             me semel susceptum Arrianum dogma;</hi> dicis talia honesta <lb n="15"/>
            uoluntate errans. sentis enim nihil esse in rebus humanis religione <lb/>
            praestantius eamque summa ui oportere defendi; defendis <lb/>
            gladio, at nos defendendam nouimus religionem non occidendo, <lb/>
            sed moriendo pro deo uniuersaque mala haec quae tu ingeris <lb/>
            sustinendo. tali genere defendentes religionem quae tua crudelitas <lb n="20"/>
            poterit uincere? si enim quilibet militum tuorum in hac <lb/>
            fragili imperii tui militia tibi mortali mortalis fidem seruauerit <lb/>
            in aliquo egregio facinore, et acceptior fit et carior; si perierit <lb/>
            apud te inanem hominem, summam consequitur gloriam, quod <lb/>
            pro te duce suo morte occubuerit. quanto magis deo aeterno <lb n="25"/>
            imperatori fides est seruanda a nobis eius clementiae militibus. <lb/>
            cum haec nos agere susceptum cogat officium deuotionis, tu, <lb/>
            quia caecus sis Christum uerum . deum ueri dei filium esse <lb/>
            non credendo, quia sis simpliciter infelix, quod aeternae mortis <lb/>
             tenebras minime euaseris, uolueras et nos redire ad ueterem <lb n="30"/>
            caecitatem, ut tam non simpliciter, sed detestabiliter cum lumine <lb/>
            uideremur amisisse prudentiam. nam et cum cognoscamus

<note type="footnote"> 2 Cypr. app. IH 30, 19 3 cf. Cypr. ep. II 664, 16 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 inmobiles <hi rend="italic">v</hi> 12 inpaenetrabilem 13 paer 14 defendenda <hi rend="italic">(cf. <lb/>
            p. 148, 20)</hi> 16 nihi 21 ac 24 aput 26 clementiae eius <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            y y <lb/>
            28 dfli nerom 30 ue*terem (r <hi rend="italic">eras.)</hi> 31 tam] iam <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> <lb/>
            tamen <hi rend="italic">fort</hi>. 32 uiderenrar <hi rend="italic">scripsi,</hi> uideremus <hi rend="italic">Vv</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            unam mortis damnationem esse tibi, quia credere nolis, et <lb/>
            geminatam malum esse nobis. si reiecta nostra credulitate ad <lb/>
            interitum redire maluerimus. quomodo nos posse tuis praesumperas <lb/>
            ant falsis obsequiis quae magis. dum inliciunt. <lb/>
            interficiunt aut omnibus tormentorum crudelitatis generibus <lb n="5"/>
            dei caritate separari ? quis tantam sibi oblatam felicitatem <lb/>
            respuat nisi qui sit te infelicior. cum uideat confessione uocis <lb/>
            unius <hi rend="italic">Christianus sum</hi> aduersa succumbere, laeta prouenire.! <lb/>
            patefieri regna, aeterna parari imperia? dicis: <hi rend="italic">negate dei <lb/>
            filium, aut interficiet uos uirtus regni mei</hi>. quam melius est:<lb n="10"/>
            ab hoste Christi interfici quam a Christo! quam est optimum <lb/>
            a te antichristi amico mactari et a Christo uiuificari! quis <lb/>
            nolit particeps ac socius patriarcharum prophetarum apostolorum <lb/>
            martyrum cunctorumque iustorum inueniri quam Iudae. <lb/>
            cuius tu extitisti imitator? in carcere per Herodem compestilentem<lb n="15"/>
            tuum punitus est baptista Iohannes; Iacobum saeuitia <lb/>
            Herodis interfecit. in insulam relegatus apostolus Iohannes. <lb/>
            crucifixus est beatus Petrus, alligatus est beatus apostolus <lb/>
            Paulus. reclusus est carceribus. flagellatus est et saepe lapidatus, <lb/>
            interfectus est postremo. sed hi cuncti illa gratissime <lb n="20"/>
            sustinendo quod amici dei fuerint facti, qui aduertimus. et <lb/>
            ipsi crudeli manu tua mactari malumus quam tuae cedere <lb/>
            carnificinae. cur nos exosos habes, cur tanta saeuitia persequeris? <lb/>
            nempe quia nos Christianos fatemur; et illi beati <lb/>
            quorum fecimus mentionem pro unico sunt interfecti a contyrannis<lb n="25"/>
            tuis dei filio, cur se eius seruos dixerint. dicit ore <lb/>
            religiosi Dauid sanctus spiritus ex nostri persona populi: <hi rend="italic">si <lb/>
            obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras <lb/>
            ad deum alienum, nonne deus requirit ista ? ipse enim nouit <lb/>
            absconsa cordis; quoniam propter te mortificamur tota dic,</hi>

<note type="footnote"> 8 Cypr. app. III 46, 16 27 Ps. 43, 21—23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 crudelitate <hi rend="italic">V, em. v</hi> 4 quae <hi rend="italic">coni. Coleti,</hi> qui <hi rend="italic">Vv</hi> 5 crudelitafc <lb/>
            0 <lb/>
            generibus <hi rend="italic">ex</hi> crudelitatibus <hi rend="italic">corr. m. 1</hi> 9 parare 10 nos f fA, <lb/>
            <hi rend="italic">alt.)</hi> 11 obtimum 13 sotius 17 insula religatus 23 persequaeris <lb/>
            24 fateamur <hi rend="italic">v</hi> 27 spiritus sanctus <hi rend="italic">v</hi> 30 abscondita <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="309"/>
            <hi rend="italic">aestimati sumus ut oues occisionis;</hi> et tu Constantius Arrianae <lb/>
            idololatriae mancipatus interea imperator, <hi rend="italic">metuite,</hi> inquis, <lb/>
            <hi rend="italic">frendores recrudescentis in uestram necem insaniae meae et<lb/>
             estote mecum apostatae</hi>. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Haec audiens non uulneribus tuis mederi uis, sed <lb n="5"/>
            magis pergis caeco et inrationabili furere illorum instinctu, <lb/>
            qui insinuant se menti tuae et instigant nescium furore. hi <lb/>
            sunt spiritus, quibus tu, quod dei unicum filium neges, sacrificare <lb/>
            dinosceris, qui quia per se nocere nobis nihil possunt — <lb/>
            protegimur enim magnitudine dei — per te nos satellitem suum <lb n="10"/>
            persequuntur quos sibi inimicos esse infestissimos sentiunt <lb/>
            exercentque per te amatorem suum saeuitiam quam uiolentissime <lb/>
            possunt, existimantes interuentu tuo carnificis se nostram <lb/>
            uiolaturos fidem. doctrina cunctarum est sacrarum <lb/>
            scripturarum in dei filium credere primam et consummatam <lb n="15"/>
            esse iustitiam. hinc est quod te uicto quaestionario illi daemones <lb/>
            in te uincantur, quia uictoriam non nostrorum fragilium <lb/>
            nobis praestet corporum uirtus, sed illius clementia. ille <lb/>
            sufficit uires, ut inter omne tuae carnificinae instrumentum <lb/>
            duremus inmobiles, ut non doloribus uulnerum, non ictibus <lb n="20"/>
            quaestionum frangamur sed potius erigamur; hinc uerus est <lb/>
            dei cultus, in quo mentes colentium se ipsas deo inmaculatas <lb/>
            uictimas sistunt. et arbitraris dei esse cultorum quemquam <lb/>
            tam segnem ac stolidum, ut non illum ardor tanti cupidinis <lb/>
            excitet et non armet, non instiget, non stimulet, non denique <lb n="25"/>
            illis facibus amoris inflammet, quibus sunt sancti inflammati <lb/>
            prophetae apostoli ac martyres? quem, inquam, nostrorum <lb/>
            non inpingat animus inter manus tuas crudeles pro Christo <lb/>
            interfici ? quem ad martyrii gloriam et culmina non tantum <lb/>
             per haec quae tu ministras, sed etiam per crudeliora non <lb n="30"/>
            peruenire urgeat? quippe cum facile superentur tua supplicia,

<note type="footnote"> 2 idololatriam <hi rend="italic">F, em. v</hi> 6 fnrere <hi rend="italic">scripsi,</hi> furore <hi rend="italic">Vv</hi> 7 furere <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> hi sunt <hi rend="italic">scripsi,</hi> his <hi rend="italic">Vv,</hi> hi <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 8 spiritus <lb/>
            sunt <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> furere his spiritibus <hi rend="italic">coni. Coleti distinctione cum <lb/>
            v sublata</hi> 12 uiolentissimae 16 quot 18 praestat <hi rend="italic">coni. Coleti <lb/>
            post</hi> clementia <hi rend="italic">distinxi</hi> 19 omnS 23 quequem 24 tantae <lb/>
            <hi rend="italic">exspectes quod Latinius inuexit</hi> 31 urgead </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            si ipsorum suppliciorum ante oculos proponatur gloria. nec <lb/>
            enim id quod lacerat consideratur, ubi poenae merces tanta <lb/>
            praestetur. mercedibus incorruptibilibus tua, Constanti, tormenta <lb/>
            uincuntur et cruciatus obteritur, mors subigitur, quae <lb/>
            cum inferatur, magis uita reparatur. dolerent, imperator, uulnera <lb n="5"/>
            per te inflicta, si statim non dei amicos efficerent; ac <lb/>
            cum tunc uere uicturos nos praesumamus, si a te propter dei <lb/>
            plectamur filium, tunc nihil salutis amissuros, qui fieri potest <lb/>
            ut tuis inanibus cedamus frendoribus ? tuo nos potuisse <lb/>
            ac posse uigore subigi es arbitratus et credo adhuc frustra <lb n="10"/>
            arbitreris. quousque tandem abuteris dei patientia, Constanti? <lb/>
            quin immo hortor, haec pellens ex tenebrosis sensibus tuis <lb/>
            illas insulsa mens tua recipiat meditationes, quae te possint <lb/>
            in uiam statuere, quae ducant ad dei regnum. adprehende <lb/>
            amoeniter quod te ducat ad conuiuium Abrahae Isaac etIacob,<lb n="15"/>
            dei amicorum. tu qui ausus fueris homo totius iniustitiae <lb/>
            iustum te aestimare, omnibus te praeponens dei iudicio sanctae <lb/>
            ecclesiae constitutis episcopis fidemque sanctam quam semper <lb/>
            tenuit ac tenet ecclesia reprobans, fueris nisus blasphemiam <lb/>
            consacrilegi tui Arrii ore prolatam nunc per satellites tuos <lb n="20"/>
            nunc edicto tuo, nunc spiritibus inmundis referso ore tuo <lb/>
            praedicare, et uis te perfectum cultorem dei et omnia sancte <lb/>
            agentem uocitare, cum adhuc te neque crudelior neque detestabilior <lb/>
            neque in blasphemiis maior umquam quisquam <lb/>
            eorum regum qui tyranni nuncupantur fuisse reperiatur. quae <lb n="25"/>
            ita se habere in libro qui titulatur <hi rend="italic">de regibus apostaticis</hi> quia <lb/>
            iam aperui tuae inprudentiae, nunc illud te scire uolo, quia.I <lb/>
            nisi te mature conuerteris. nisi credideris, ut nos, unicum <lb/>
            filium dei semper cum patre regnasse et numquam <hi rend="italic">fuisse</hi> <lb/>
            patrem sine filio, unum etiam esse regnum patris et

<note rend="script" type="footnote"> 1 oculo 4 uincitur 6 ac] . At <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 8 quei <hi rend="italic">Gd,</hi> <lb/>
            quin <hi rend="italic">Vv,</hi> quine <hi rend="italic">fort.; cf. p. 291, 31</hi> 11 arbitraris <hi rend="italic">exspectes</hi> <lb/>
            13 illa <hi rend="italic">v</hi> 14 ducunt <hi rend="italic">v</hi> 15 ameniter 21 referto <hi rend="italic">v</hi> 22 uis te <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> iuste <hi rend="italic">Vv,</hi> iure te <hi rend="italic">coni. Gall.</hi>. sanctae 28 athuc 24 biasphemis <lb/>
            <hi rend="italic">Vv, em. Gall</hi>. maior umquam <hi rend="italic">scripsi,</hi> maiorum quam <hi rend="italic">Vr,</hi> maior <lb/>
            quam <hi rend="italic">Gall</hi>. 25 repperiatur 27 illut </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="311"/>
            unicieius filii unamque deitatem possidere patrem et filium, in <lb/>
            aeternum te periturum, siquidem Arrius magister tuus creaturam <lb/>
            dixerit dei filium et tu eiusdem ad caelum extuleris <lb/>
            usque laudibus blasphemiam. nos te urgemus, rogamus, inpellimus <lb/>
            deo fieri amantissimum, et tu te iniuriam pati a nobis <lb n="5"/>
            quereris. sic inanem dignitatis tuae tueris censuram, tamquam <lb/>
            haec sit te a perpetuis ereptura cruciatibus; erigis super <lb/>
            domini sacerdotes superbum caput, non aduertens scriptum: <lb/>
            <hi rend="italic">omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur <lb/>
            </hi>. apostolus, <hi rend="italic">qui cum in forma dei esset,</hi> dicit de unico <lb n="10"/>
            quem in nos persequeris dei filio, <hi rend="italic">non est rapinam arbitratus<lb/>
             esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam <lb/>
            serui accipiens, in habitu inuentus ut homo; humiliauit se <lb/>
            usque ad mortem, mortem autem crucis</hi>. ille qui in forma <lb/>
            patris semper et fuit et est et futurus est, quippe uerus filius, <lb n="15"/>
            quippe inmutabilis et inconuertibilis, quia deus sit totum potens <lb/>
            filius omnipotentis, propter nostram tamen salutem sese <lb/>
            humiliare dignatus est, ut nos iacentes atque depressos erectos <lb/>
            exaltatosque efficeret; quae eius sancta humilitas te canem <lb/>
            rabidum fecerit latrare contra eius diuinam maiestatem, sola <lb n="20"/>
            uidens de sacris scripturis quae propter susceptam humilitatem <lb/>
            scripta sunt, praeteriens ea quae aeternam narrent eius <lb/>
            diuinitatem.\'
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid ad haec respondes, Constanti, cui crebro sunt <lb/>
            adclamantes Arrianae dogmatis tuae episcopi episcopum te esse <lb n="25"/>
            episcoporum, morientes propter deum unicum filium credis <lb/>
            an non credis regnum possessuros caelorum? si credis, cur <lb/>
            ad eius aeternitatem nos inpellis negandam? cur non desinis <lb/>
            persequendo, non quiescis credentes in eum? cur nobis es <lb/>
             semper inquietus et semper infestus, praebens te

<note type="footnote"> 9 Luc. 14, 11 10 Phil. 2, 6—8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 quaereris 8 aput (° 1n. <hi rend="italic">alt.)</hi> aduertans <hi rend="italic">m. 1</hi> scribtumad <lb/>
            <lb/>
            17 nostra 21 gr V, praeter <hi rend="italic">v</hi> 22 scribta 24 haec respondis <lb/>
            25 arriani dogmatis tui <hi rend="italic">v</hi> 29 ñ quiescis <hi rend="italic">V (scil</hi>. persequendo), nos <lb/>
            qui sumus <hi rend="italic">v</hi> 30 semper inquietus <hi rend="italic">V,</hi> perinquietus <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="312"/>
            persecutorem uiolentum, sub pacis uero titulo hostem subdolum? doleo I <lb/>
            quod tanta tibimet adquisieris mala; lugeo te quod sis omni <lb/>
            ex parte positus sine spe uitae aeternae. ceterum licet tu <lb/>
            non gladiis tantum scindas nosmet, sed et dentibus tuis sis <lb/>
            mandens, tamen tuam rabiem quod a deo protecti superaturi<lb n="5"/>
            sumus certum tene, nec in eo nos despicere digneris. <lb/>
            quod uideas corpora nostra fragilia; quod est enim potissimum, <lb/>
            sapientia erecti ac muniti ualemus, habentes ornatus <lb/>
            ac munimenta in cordibus ac sensibus nostris. unde nunc nos <lb/>
            ornatos uidemus? unde munitos ac tutos esse sentimus? unde<lb n="10"/>
            nos sapientes cognoscimus? nisi quia et blasphemiam tuam <lb/>
            uitemus et mortalia corpora nostra tuo ensi gratanter propter <lb/>
            dei filium tradamus, scientes quod, cum terrenum nostrum <lb/>
            domicilium interficere ualueris, caeleste quod habeamus quia <lb/>
            interficere non possis. idcirco etenim bona nobis malaque <lb n="15"/>
            proposita esse nouimus, ut uis omnis prudentiae nostrae in <lb/>
            discernendis bonis malisque uersaretur. quid stultius nisi te <lb/>
            metuere, deum negare? quid sapientius quam nefandum tuum <lb/>
            calcare caput et deo propter hoc placere factum? hinc est <lb/>
            quod perspicis omnibus nostris uiribus nos stare paratos in<lb n="20"/>
            agone iustitiae, fide integra, uirtute deuota, mente incorrupta <lb/>
            ad aciem stare quae per te indicta est, dei uiui milites interritos. <lb/>
            fortiter etiam portatur a nobis scutum fidei, unde <lb/>
            et protegente deo quidquid manibus tuis diabolus iaculatur <lb/>
            extinguitur, quia calciati sunt nostri euangelico magisterio et <lb n="25"/>
            armati pedes calcari(bu)s. tu licet sis augustus, sed in te obteritur <lb/>
            rugiens in nostram insontium necem serpens, siquidem <lb/>
            mordere et subplantare per te carnificem suum non praeualeat; <lb/>
            premi etenim nos per te uult deus, non utique ad hoc. <lb/>
            ut fidem iterque deseramus patriarcharum apostolorum ac <lb n="30"/>
            martyrum, sed ut coacti a te unicum negare filium dei mortem <lb/>
            etiam subire non recusemus. non sumus ut tu adeo stulti

<note rend="script" type="footnote"> n <lb/>
            3 spae 4 scidas 6 dispicere 8 sapientia erecti <hi rend="italic">scripsi,</hi> <lb/>
            sapientiae recti <hi rend="italic">Vv</hi> 11 rapientes 12 uitem 15 non <hi rend="italic">s. l</hi>. tll. <lb/>
            <hi rend="italic">alt</hi>. 17 quod te metuere, deum <hi rend="italic">scripsi,</hi> temet uere deum Vv <lb/>
            22 dei uiui <hi rend="italic">V,</hi> diuini <hi rend="italic">v</hi> 26 calcaris sed <hi rend="italic">scripsi,</hi> et <hi rend="italic">Vv,</hi> tamen <lb/>
            <hi rend="italic">Gallandius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            ac peruersi, ut malimus salutaria excutere, mortalia uero <lb/>
            suscipere; non sumus praesidium caelestis medicinae fugientes. <lb/>
            prospicimus, quod enim licet ferro medicus secet, cauterio <lb/>
            urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat, <lb/>
             tamen nec secari inuri exedi morderique esse inimicum; <lb n="5"/>
            quippe quod idcirco bonum sit, quia dolores inutiles auferat <lb/>
            per adhibitos salutis causa dolores. uult nos deus mortem <lb/>
            morte dissoluere, tormentis temporariis aeterna cruciamenta <lb/>
            discutere, supplicia futura perpetua tuis suppliciis euacuare; <lb/>
             hi uidelicet qui, cum uitam abstuleris a nobis, praesumamus <lb n="10"/>
            magis posse conferri et quidem propter temporariam aeternam, <lb/>
            propter fragilem et caducam incorruptibilem perpetuam. <lb/>
            non sufficere tibi censes confitentes se Christianos tantum <lb/>
            gladio esse plectendos, nisi. omnia genera suppliciorum eorum <lb/>
             inflixeris corporibus. nihil interest quo genere mortis nos <lb n="15"/>
            punire digneris, dum per haec ad uitam perfruendam admittamur <lb/>
            aeternam, dum per haec tua mortificetur rabies, nos <lb/>
            contra uiuificemur. si enim miserum putas, quod malim quouis <lb/>
            crudeli subplicio pro dei interfici filio, ut omittam aeternam <lb/>
            beatorum martyrum gloriam, quocumque genere esse <lb n="20"/>
            moriendum scio. dabo denique tibi multos qui in lectulis <lb/>
            crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflauit et <lb/>
            neruorum secum luctantium dolor contraxit. interest ex qua <lb/>
            causa, non ex quo pendeam stipite. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Quid dicis, rex stultissime? inique in ista supplicia, <lb n="25"/>
            in huiusmodi poenam mittor a te an iuste? si inique, tua <lb/>
            figentis erit crux, non mea quem fixeris; si iuste, culpa me <lb/>
            criminis mei, non poena tua torquere incipiet. ceterum quantum <lb/>
            ad exitum nihil interest, clauo per te an lancea moriar, <lb/>
             restrictis post terga manibus an porrectis sparsisque, utrum <lb n="30"/>
            pronum incuruum an rectum et editum, nihil refert utrum <lb/>
            quiescentem me in lectulo occidas an ceruicem mihi stanti

<note type="footnote"> 3 cf. Tertull. adu. Gnost. scorp. c. 5 (II 154 Migne) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 seccari 9 tiis (u <hi rend="italic">m. alt.)</hi> 18 quot 23 dolor <hi rend="italic">scripsi,</hi> dolore <lb/>
            <hi rend="italic">Vv</hi> 26 <hi rend="italic">et</hi> 27 iustae 27 me] mea me <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="314"/>
            incidas gladio an securi caput auferas, ad palum me an ad <lb/>
            crucem alliges, igne torreas an uiuum humo condas, saxo <lb/>
            praecipites an in maria mergas, labandagine magnis uiribus <lb/>
            conatus uno uastissimo ictu longe a me meum caput excutias <lb/>
            an omni subtilitate subtiliore sagitta diutissime figens in meo <lb n="5"/>
            corpore ludas, centum milia licet formas poenarum crudelitas <lb/>
            tua faciat, ex his omnibus ad me sola per istam morteminlatam <lb/>
            a te perueniet inmortalitas. non possum nisi gaudere <lb/>
            cum talia ingesseris, quandoquidem per haec supplicia sciens <lb/>
            sim quod possit omne finiri supplicium. nam et illa quae<lb n="10"/>
            extrinsecus sunt et accidere posse per tuam saeuitiam arbitror, <lb/>
            nihil iudico ad me pertinere, alitesne an canes meum <lb/>
            corpus lanient, haereant corpori meo, ferae luminibus illis <lb/>
            crudelibus te spectante adsiliant, iacens humi unguibus dentibus <lb/>
            ad ossa usque redigar, cum post haec omnia deo saluus sim. <lb n="15"/>
            cum enim corpus meum talibus ac (tan)tis ferinae inmanitatis <lb/>
            tuae uiribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum con. <lb/>
            ditor et quidem ex corrupto in aeternam incorruptibilitatem. <lb/>
            tibi uero iniustissimo persecutori nostro uenturum sine fine <lb/>
            supplicium scire debes nec te putes inpune laturum qui nomen <lb n="20"/>
            unici dei filii uestigiis tuis subiciendum censueris impie nefarieque <lb/>
            calcandum. beati apostoli uox est: <hi rend="italic">quod non stiti <lb/>
            condignae passiones huius temporis ad superuenturam golriam</hi>. <lb/>
            quam uidelicet sumus possessuri, si per te interfici quam negare <lb/>
            dei elegerimus filium. quae reuelatio ac claritas cum <lb n="25"/>
            super omnes nos credentes fulserit, famuli eius futuri beati <lb/>
            semper in eius collocati regno; tu contra, si durandum censueris <lb/>
            in tua perfidia, futurus in tenebris exterioribus, desertor

<note type="footnote"> 22 Rom. 8, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 ad <hi rend="italic">V,</hi> an ad <hi rend="italic">v</hi> 3 labandagine] a pendigine <hi rend="italic">coni. Cangius</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">gloss</hi>. 5 subtiliore <hi rend="italic">scripsi,</hi> subtiliora (a <hi rend="italic">exp. m. alt.) V,</hi> subtilior P <lb/>
            11 extrinsaecus per tuam] perpetuam v 12 aliterne 13 fere <lb/>
            14 spectante <hi rend="italic">coni. Latinius,</hi> expectante <hi rend="italic">Vv</hi> adsiliant <hi rend="italic">scripsi,</hi> ansiliaiit <lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> insiliant <hi rend="italic">v</hi> 16 ac tantis <hi rend="italic">scripsi,</hi> actis <hi rend="italic">Vv</hi> 20 latur\' 21 De. <lb/>
            fariaeque 23 condigne 25 eligerimus 26 futuri] sumus <hi rend="italic">add. Cokii</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            quippe militiae atque expugnator ueritatis, uoluntatem qui <lb/>
            feceris diaboli, unde necesse sit te, nisi temet ab eius extraxeris <lb/>
            laqueis, cum ipso inexstinguibili igne torqueri, sicut <lb/>
            scriptum est. haec dicimus non quidquam ex nobis; de uobis <lb/>
            enim praeuaricatoribus, de uobis blasphemis unicum dei filium <lb n="5"/>
            uerum illum esse filium negantibus et de omnibus in eum <lb/>
            credere detrectantibus legimus apud sanctissimum prophetam <lb/>
            positum: <hi rend="italic">uermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur<lb/>
             </hi>. futurus semper tu, si in hac manseris amentia, <lb/>
             in inextricabiles tenebras. ut enim qui dei confitemur filium <lb n="10"/>
            inmortalitatis consecuti praemia perenni luce potiemur, sic te <lb/>
            eius negatorem necesse est ad occasum et tenebras deferri <lb/>
            aeternas; deduceris illam quam tenes uiam, non, ut Arriani <lb/>
            tibi mentiuntur, ad caelum, sed ad (in)uisam mundi arcem, <lb/>
            ad laeua malorum et ad impia tartara; est enim refugae illius <lb n="15"/>
            cuius omnem uoluntatem tu satellis illius implere repereris, <lb/>
            est, inquam, illius serpentis qui te ab itinere uertit caelesti <lb/>
            ad hanc tenendam iniustitiae uiam. haec est illa lata et spatiosa <lb/>
            quam narrat dominus in Euangelio dicens: <hi rend="italic">quam lata et <lb/>
            spatiosa est uia quae ducit ad interitum</hi>. si itaque tibi consulere <lb n="20"/>
            nolueris, te esse inter illos dubitari non potest quos <lb/>
            beatus \'Iohannes percutit dicens: <hi rend="italic">iam autem securis ad radicem <lb/>
            arborum posita est;. si quis non fecerit bonum fructum, <lb/>
            excidetur et in ignem mittetur</hi>. tu ergo et omnes conparticipes <lb/>
            tui, quoniam estis amarissimae arbores fructus portantes mortis <lb n="25"/>
            quippe peccantes in deum, nisi ad caeleste feceritis iter transitum, <lb/>
            excidemini et praecipitati uenietis dicto citius in altitudinem <lb/>
            profundam, unde uisurus sine dubio tu eos quos nunc <lb/>
            iniuste persequeris, ut tunc ille uidit diues Lazarum in sinu

<note type="footnote"> 8 Es. 66, 24 19 Matth. 7, 13 22 Luc. 3, 9 </note>

<note type="footnote"> 4 nequaquam <hi rend="italic">coni. Latinius</hi> 6 illum s. <hi rend="italic">l</hi>. 8 moriuntur <lb/>
            13 deducique per <hi rend="italic">coni. Lat.,</hi> deduceris enim per <hi rend="italic">Gall</hi>. 14 inuisam <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Gallandius,</hi> uisa <hi rend="italic">V,</hi> uisam <hi rend="italic">v</hi> arcem] partem <hi rend="italic">fort</hi>. 15 laeuam <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> refuge 16 satelles <hi rend="italic">v</hi> reppereris 26 coelestae 27 et <hi rend="italic">coni. <lb/>
            Lat.,</hi> ut <hi rend="italic">Vv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="316"/>
            Abrahae Isaac et Iacob amicorum dei et omnium prophetarum <lb/>
            apostolorum ac martyrum. non eris, Constanti, illa euasurus <lb/>
            supplicia, nisi primo in loco unicum dei filium uerum esse <lb/>
            dei filium credideris, deinde, ut crebro dictum est, quod semper <lb/>
            cum patre regnauerit ac sit regnans, hoc est sine initio ac <lb n="5"/>
            fine confessus fueris atque te ad catholicam ecclesiam de <lb/>
            nefando Arrianorum coetu transtuleris, de morte scilicet ad <lb/>
            uitam, et confessus fueris ut nos confitemur catholici patrem <lb/>
            et filium et spiritum sanctum perfectam esse trinitatem et <lb/>
            unam habere deitatem. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Sic odis Christianos et omnibus persequeris modis. <lb/>
            tamquam possit maliuolentia tua eos uincere qui durum asperumque <lb/>
            iter ingressi, contemptui licet derisui odioque apud <lb/>
            te sint, tamen in omni uita praesenti pauperes humiles ignobiles <lb/>
            subiecti iniuriis tuis esse uelint, credentes omnia quae<lb n="15"/>
            amara esse noscuntur propter deum perferentes se uenturos <lb/>
            ad eximia praemia illa quae apostolus narrat consequenda <lb/>
            illa quae <hi rend="italic">nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in m <lb/>
            hominis ascendit, quae praeparauit dominus diligentibus St</hi>.\' <lb/>
            igitur, quia illa diligentibus se repraesentabit deus, diligentes<lb n="20"/>
            deum cum tibi displicemus, cum plectimur a te, deo nos <lb/>
            placere praesumimus. neque enim potest aliquam auctoritatem i <lb/>
            habere tua funesta sententia ad nos in aeternum puniendos. <lb/>
            cum qui damnas damnandus sis et quidem ad hoc, ut tu perpetuas <lb/>
            luas poenas. ceterum nos quos torques lanias interficis<lb n="25"/>
            aeterna suscipient gaudia, ingens habebit et inmensa <lb/>
            felicitas perpetuaque accipiet beatitudo. nobis igitur scias <lb/>
            magis datam diuinitus potestatem, ut te, dum damnare nos I <lb/>
            putas, damnemus, dum punire nos posse praesumis, te Constantium <lb/>
            sacrilegum puniamus, siquidem ille quem negas dare<lb n="30"/>
            nobis episcopis suis fuit dignatus auctoritatem, ut quae ligauerimus <lb/>
            in terris sint ligata et in caelis. sustinemus propter <lb/>
            deum temporalia mala, ut possimus consequi aeterna bona: .

<note type="footnote">18 I Cor. 2, 9 </note>

<note type="footnote"> 13 aput 28 poniendos 25 torqaes <hi rend="italic">scripsi,</hi> torquens <hi rend="italic">Vt</hi> <lb/>
            31 quaecumque <hi rend="italic">v</hi> 82 legata </note> <lb/>
             
<pb n="317"/>
            fugimus temporalia quae a te ueluti bona offeruntur nobis, <lb/>
            propterea quod illa bona tua aeterna mala subsequantur. idcirco <lb/>
            praesentia quae putas nobis nocibilia delegimus sustinere, <lb/>
            ut, inlustris confessio dum perseuerat in nobis, aeterna et <lb/>
            inmortalia consequi mereamur bona, sicut et tu cum eis, qui <lb n="5"/>
            te metuentes uoluntati tuae inueniuntur paruisse et mandata <lb/>
            deseruisse dei, quoniam quidem praesentia magis bona fuerint <lb/>
            eligere dignati et futura contemnere, inmortalia sis incasurus <lb/>
            mala. <hi rend="italic">desiderabilia</hi> enim <hi rend="italic">super aurum et lapidem pretiosum <lb/>
            multum et dulciora super mel et fauum. etenim seruus tuus<lb n="10"/>
             custodit ea, in custodiendo illa retributio multa</hi>. nouimus hanc <lb/>
            uitam quam magnopere auferre laboras esse breuissimam; <lb/>
            nouimus et bona istius uitae et mala esse breuia, illius uero <lb/>
            uitae aeternae bona quae consequi sumus desiderantes quod <lb/>
            sempiterna sint; nouimus enim quod pro bonis his breuibus <lb n="15"/>
            quibus tu delectaris ac frueris mala sint aeterna successura <lb/>
            tibi et nobis Christianis, quos despicis quosque omnibus uirtutibus <lb/>
            imperii tui laniando non desistis, quod sint pro his <lb/>
            malis breuibus bona aeterna successura. haec ita se habere <lb/>
            legisti in CXXV psalmo: <hi rend="italic">magnificauit dominus facere cum<lb n="20"/>
             illis,</hi> et infra: <hi rend="italic">qui seminant in lacrimis in gaudio metent. <lb/>
            euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem <lb/>
            uenient in exultatione portantes manipulos suos,</hi> et in CXXVIII: <lb/>
            <hi rend="italic">beati omnes qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius. <lb/>
            labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi <lb n="25"/>
            erit</hi>. erit profecto in aeternum bene eis qui non negauerunt <lb/>
            dei filium, qui labore sanctae confessionis suae potientur; <lb/>
            contra tibi, si in hac amentia qua uiuis nunc semper censueris <lb/>
            manendum, erit male perpetuo, illa percipiens quae <lb/>
             nunc percipit Scarioth ludas. tunc te uisuri nos supplicem,

<note type="footnote"> 9 Ps. 18, 11. 12 20 Ps. 125, 2 21 ib. 125, 5. 6 24 ib-. <lb/>
            127, 1. 2 </note>

<note type="footnote"> 7 desuruisse 12 laboras (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m. 1)</hi> 15 sit nouilllmus <lb/>
            16 sint <hi rend="italic">coni. Latinius, lllin V,</hi> in <hi rend="italic">v, om. Tilius in notis</hi> 18 desisti <lb/>
            23 potantes 28 ac <hi rend="italic">m. 1</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="318"/>
            et tamen omnis lamentatio paenitentiae tuae futura inefficai. <lb/>
            quoniam quidem hic aut adquiratur uita perpetua aut mors. <lb/>
            haec semper uoluere corde nostro, haec diebus ac noctibus <lb/>
            cogitare scire te uolumus, tua supplicia perpetua et praemia <lb/>
            ac merita dei seruorum aeterna, quid neganti tibi persecutori<lb n="5"/>
            nominis sui comminetur ad poenam, quid autem e contrario <lb/>
            confitentibus polliceatur ad gloriam sempiternam.

<note rend="script" type="footnote">8 de nos <hi rend="italic">V,</hi> corda nostra <hi rend="italic">coni. Coleti (sine causa, supplendum Mia</hi> <lb/>
            n-nos) <lb/>
            5 negan EXPUCIT MOKIUITOU PRO DI FILIO </note>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>