<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:9-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:9-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est ergo in potestate. ut sit cupiditas: et ideo etiam malum <lb/>
            in potestate est. in potestate ergo est, quod in uoluntate esse non <lb/>
            debet; malum enim non potest esse natura nec substantia nec <sic>nita</sic>,<lb n="15"/>
            quia haec bona sunt, in quantum sunt. sed et si aliquos natura- <lb/>
            Uter dicimus malos, propter originem ueteris peccati dicimus, in <lb/>
            quo iam nostra mortalitas nascitur. totum itaque quod uocatur <lb/>
            malum in hominibus, peccatum est et poena. peccatum fit ab anima <lb/>
            rationali, cui liberum uoluntatis arbitrium est; et poena infligitur<lb n="20"/>
            iustitia dei, quae nihil facit iniuste. aduersus haec solita <lb/>
            caecitate Manichaei latrant; et cum conuincuntur naturam non esse <lb/>
            malum, sed in potestate esse hominis facere bene ant male, dicunt <lb/>
            non esse animae liberam uoluntatem et non uident caecitatem suam. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quis enim non clamet stultum esse praecepta dare ei, cui <lb n="25"/>
            liberum non est, quod praecipitur facere, et iniquum esse eum <lb/>
            damnare, cui non fuit potestas iussa conplere? et has iniustitias <lb/>
            et iniquitates miseri non intellegunt deo se ascribere. sed quid <lb/>
            uerum est nisi et dominum dare praecepta et animas liberae esse <lb/>
            uoluntatis et malum naturam non esse, sed esse auersionem a dei <lb n="30"/>
            praeceptis et esse iustum iudicium dei, quo damnet peccantes ? 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Interea cum dicat idem Manichaeus deum omnibus bonis <lb/>
            abundantem, nullo in regnis eius insignibus indigente

<note type="footnote"> .1 cf. Matth. 26, 41 7 1 Cor. 6, 3 </note>

<note type="footnote">1 et <hi rend="italic">ante</hi> diabolo <hi rend="italic">om. V</hi> 2 iniastia <hi rend="italic">V</hi> 3 nibilj omnino nihil <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            7 iudicauimns (ca 8. <hi rend="italic">I.) F</hi> 8 quod iudicarent P 9 quo rei] quod rei <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            possent <hi rend="italic">M</hi> 11 dej <hi rend="italic">om. VPM</hi> 13 potestate] cupiditate P 15 malum <lb/>
            esse enim n. p. n; t. P uita] nicia P 16 qui hec uicia P 17 diximus aliquos <lb/>
            P 20 uoluntati P 21 solita] sola P 22 conuincantur KP <lb/>
            25 clamat P 26 est] esse <hi rend="italic">V</hi> inictl eum esse P est <hi rend="italic">Y</hi> 27 cui non<milestone unit="vbar"/> <lb/>
            coida P 28 deo] d&lt;h <hi rend="italic">FV</hi> asscrihere <hi rend="italic">F</hi> ascripere <hi rend="italic">V</hi> 29 et dominum] <lb/>
            ad do,m. P - 82 intereat <hi rend="italic">V</hi> 38 nuUum <hi rend="italic">VM indigente<foreign xml:lang="grc">̃</foreign> VFP</hi> * </note> <lb/>
             
<pb n="955"/>
            aut infimo constituto, ita etiam fundata eiusdem splendidissima <lb/>
            saecula, ut a nullo umquam concuti uel moueri <lb/>
            possint. in alio loco paulo post subiungit et dicit: lucis uero <lb/>
            beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, <lb/>
            quae ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere <lb n="5"/>
            saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute <lb/>
            potens numen obponat, quo superet simul ac destruat <lb/>
            stirpem tenebrarum, qua extincta quies lucis incolis <lb/>
            pararetur. ;
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Certe ergo a nullo umquam concuti uel moueri potuerunt <lb n="10"/>
            regna dei Manichaei. si enim potuerunt, mentitus est dicendo non <lb/>
            posse regna illa ab aliquo concuti. et si concussa sunt necessitate <lb/>
            aut timore, non erit deus, qui sic concuti potuit. nam uidemus <lb/>
            deum Manichaei secundum eundem Manichaeum malo necessitatis <lb/>
            pressam, cum labes ac uastitas aduersus saecula eius inpenderet <lb n="15"/>
            aliudque quod faceret non haberet, partem suam ad pugnam dedisse, <lb/>
            ut uel hoc modo quietem lucis incolis conpararet. ipsa uero <lb/>
            pars eius, hoc est de lumine lumen, de bono bonum, de sancto <lb/>
            sanctum, de aeterno aeternum, de deo deus, de omnipotente omnipotens, <lb/>
            corrupta sit, mortificata sit, conmixta sit per omnia mundi <lb n="20"/>
            corpora a summo usque ad imum, a caelo usque ad stercora, ut <lb/>
            et meretrices in theatris et in locis turpioribus turpiores habeant <lb/>
            in se obpressum deum, qui liberari forte non possit. dicit enim <lb/>
            in fine ipsius epistulae, unde unum capitulum iam posuimus, ipsam <lb/>
            dei partem, quae conmixta est, non totam. posse reuocari ad pristinam <lb n="25"/>
            libertatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>