<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="48" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si autem uera sunt, quae dicimus, tandem respicite, tandem <lb/>
            uidete, in qua estis morte constituti. humiles estote, si optatis<lb n="5"/>
            liberari, et nolite superbe et inpie dicere nos ipsos esse deum <lb/>
            omnipotentem hoc enim dicitis, cum animas uestras partes eius <lb/>
            esse adseueratis ; non enim deus in parte maior, in parte minor <lb/>
            est. sed potius dicite uobis: deus incommutabilis est, nos commutabiles <lb/>
            sumus: deus incorruptibilis est, nos cupiditatibus nostris<lb n="10"/>
            corrumpimur; deus incoinquinabilis est, nos peccatis nostris coinquinamur; <lb/>
            deus ipsa sapientia est, nos stulti ad sapientiam peruenire <lb/>
            conamur; deus ipsa aeterna et beata uita est, nos peccatis <lb/>
            nostris, miseri sumus et optamus fleri beati: non ergo sumus pars <lb/>
            substantiae eius. si enim eius partes estis et haec tanta patimini,<lb n="15"/>
            restat, ut et ipse iam ex parte. haec omnia patiatur et amplius <lb/>
            pati potuerit, quod eius contigit parti. nisi per uestram miseriam <lb/>
            sibi prouideret. uidete nos ergo quid estis. si partes estis eius, <lb/>
            deus estis, si geniti ab illo estis, similiter deus estis: quid tanta <lb/>
            peccatorum corruptione turpamini? si autem facti ab illo estis,<lb n="20"/>
            hoc confitemini, et non iam eritis Manichaei. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>