<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="44" subtype="chapter" type="textpart"><p>O detestandum mentis errorem talia credentium! uellem<lb n="10"/>
            tamen. ut adtenderetis et uidere uelletis eum, quem naturaliter <lb/>
            summum malum esse dicitis, non posse fieri, ut malus sit, quoniam <lb/>
            si quicquid facit, sic facit. ut a natura sua recedere et aliter <lb/>
            facere non possit, prorsus <sic>nibil</sic> peccat; si autem nihil peccat, nihil <lb/>
            mali faciat et ideo, si nihil mali fecit, non est utique malus. restat<lb n="15"/>
            itaque, ut pars dei, quae deus intellegitur, quam animam dicitis, <lb/>
            sola sit rea omnium peccatorum et omnia illa, quae accusanda <lb/>
            insanissime putatis. in deum uestrum refundatis. sed quid ueritas <lb/>
            clamat ? corpus cum exanime est peccare non posse, sed per ipsum <lb/>
            posse peccari; animam uero <sic>inrationaiem</sic> quidem peccare non posse. <lb n="20"/>
            quia nec praecepta rationis potest accipere neque ad beatitudinem <lb/>
            peruenire, sed in suo gradu seruare ordinem naturae, quem accepit; <lb/>
            rationalem autem, quia potest recte factorum rationabilia <lb/>
            praecepta percipere et recte factis ad aeternam beatitudinem peruenire, <lb/>
            si hoc peccando noluerit. iuste ad inferiora damnari, quia <lb n="25"/>
            inter ipsam et deum non separat nisi uoluntas praua. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>