<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:41-44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:41-44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed non mirum, quod ita caeci estis, ut non posse ab <lb/>
            omnipotente deo ista fieri putetis, cum etiam dicitis mundum uel <lb/>
            omnia, quae facta sunt, non potuisse aliter deum facere nisi magna <lb/>
            et miserabili necessitate et nisi esset materia, quae illum ad <lb n="10"/>
            operationem mundi adiuuaret, ut inde posset partem suam liberare. <lb/>
            eligite ergo nunc, quid sequi uelitis: deum minus potentem et <lb/>
            infirmum, qui necessitate partis suae in miseria constitutae a <lb/>
            materia, quam ipse non fecerat, ut mundum faceret adiutus est, <lb/>
            an deum omnipotentem, qui nulla necessitate, sed propria uoluntate <lb n="15"/>
            et summa potestate dixit, et facta sunt, mandauit et <lb/>
            creata sunt; qui uocat ea. quae <sic>ncn</sic> sunt, tamquam ea, <lb/>
            quae sint. 
</p></div><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><p>Uos ergo homines, qui ista inpietate Manichaei estis decepti, <lb/>
            fugite, festinate, dum licet, ne damnationem aeternam ab illo iusto <lb n="20"/>
            iudice mereamini; paeniteat nos peccatorum uestrorum, si cupitis <lb/>
            liberari, et nolite audire Manichaeos dicentes: non peccamus nos, <lb/>
            hoc est animae lucis, sed peccat gens tenebrarum. si enim ita est, <lb/>
            quare nos terrent, ut eis credamus? non enim possunt dicere, <lb/>
            quia infidelitas non est peccatum, cum scriptum sit: qui non <lb n="25"/>
            credit, iam indicatus est. 
</p></div><div n="43" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si ergo infidelitas peccatum est, et non peccat nisi gens <lb/>
            tenebrarum, restat, ut ab omni peccato pars lucis inmunis <sic>inneniatur</sic>. <lb/>
            omnes ergo ad regnum redeunt, quia ipsi non peccant, et <lb/>
            nihil timendum est alicui animae, quia nihil peccat, et falsa sunt. <lb n="30"/>
            quae Manichaeus dicit, succisiuam lucis partem, hoc est animas

<note type="footnote">5 cf. Mattli. 22, 30 6 I Cor. 15, 50 16 Psal. 32, 9 Gen. 1, 3 <lb/>
            17 Boni. 4, 17 25 Ioh. 3, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 ftjno (u <hi rend="italic">in</hi> o <hi rend="italic">corr.) F 2 corpora P</hi> 3 naml An P <hi rend="italic">4 dns V</hi> 6 possidebit <lb/>
            VF 7 ostisj esti <hi rend="italic">V</hi> 8 mundum] nondum <hi rend="italic">V</hi> 10 miserabile <hi rend="italic">Fl</hi> <lb/>
            mirabili <hi rend="italic">V</hi> mirabile P matheria P 12 elegite <hi rend="italic">V</hi> 13 necessitate P <lb/>
            necessitate est <hi rend="italic">V</hi> miseriae P ad materie <hi rend="italic">P</hi> 15 an] ante <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            deum <hi rend="italic">om. P</hi> necessitate P1 17 qui] quia <hi rend="italic">V</hi> ea <hi rend="italic">post</hi> tamquam <lb/>
            <hi rend="italic">om. VP</hi> 19 decepti <hi rend="italic">om. P</hi> 20 lucet <hi rend="italic">P</hi> damnationis P iuste P <lb/>
            crrar®\' <lb/>
            21 iudicg <hi rend="italic">V</hi> rneream impaeniteat (meream imp <hi rend="italic">in ras.) P peccatorum</hi> <lb/>
            <lb/>
            uestrorum <hi rend="intraline">ponders</hi>(errare <hi rend="italic">et</hi> pondere <hi rend="italic">add. m. 2) F</hi> 22 liberare <hi rend="italic">F1V</hi> 23 itaJ <lb/>
            ista <hi rend="italic">V</hi> 27 ergo] enim P 28 ut <hi rend="italic">om. V</hi> 81 dixit <hi rend="italic">V</hi> subsiciua<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> <hi rend="italic">VP, <lb/>
            [in marg</hi>. succidiua <hi rend="italic">a m. 2) V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="972"/>
            peccatrices damnari ad custodiam globi, ut aliqua securitas diuinis <lb/>
            regnis iri periculo constitutis tandem aliquando conparetur. necesse <lb/>
            est ergo, ut aut pars lucis peccet aut pars tenebrarum. sed <sic>lti</sic> <lb/>
            pars lucis peccat, deus peccat, quod nefas est dicere: si autem <lb/>
            pars tenebrarum peccat, ipsa uocatur ad regnum per eum, qui<lb n="5"/>
            dixit: non ueni uocare iustos sed peccatores, quia non <lb/>
            est opus sanis medicus, sed male habentibus. illa autem <lb/>
            diuinitas de diuinitate et lux de lumine tenebrarum generi <sic n="poss">degene</sic>- rans <lb/>
            in aeternum sociatur._
</p></div><div n="44" subtype="chapter" type="textpart"><p>O detestandum mentis errorem talia credentium! uellem<lb n="10"/>
            tamen. ut adtenderetis et uidere uelletis eum, quem naturaliter <lb/>
            summum malum esse dicitis, non posse fieri, ut malus sit, quoniam <lb/>
            si quicquid facit, sic facit. ut a natura sua recedere et aliter <lb/>
            facere non possit, prorsus <sic>nibil</sic> peccat; si autem nihil peccat, nihil <lb/>
            mali faciat et ideo, si nihil mali fecit, non est utique malus. restat<lb n="15"/>
            itaque, ut pars dei, quae deus intellegitur, quam animam dicitis, <lb/>
            sola sit rea omnium peccatorum et omnia illa, quae accusanda <lb/>
            insanissime putatis. in deum uestrum refundatis. sed quid ueritas <lb/>
            clamat ? corpus cum exanime est peccare non posse, sed per ipsum <lb/>
            posse peccari; animam uero <sic>inrationaiem</sic> quidem peccare non posse. <lb n="20"/>
            quia nec praecepta rationis potest accipere neque ad beatitudinem <lb/>
            peruenire, sed in suo gradu seruare ordinem naturae, quem accepit; <lb/>
            rationalem autem, quia potest recte factorum rationabilia <lb/>
            praecepta percipere et recte factis ad aeternam beatitudinem peruenire, <lb/>
            si hoc peccando noluerit. iuste ad inferiora damnari, quia <lb n="25"/>
            inter ipsam et deum non separat nisi uoluntas praua. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>