<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:41</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:41</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed non mirum, quod ita caeci estis, ut non posse ab <lb/>
            omnipotente deo ista fieri putetis, cum etiam dicitis mundum uel <lb/>
            omnia, quae facta sunt, non potuisse aliter deum facere nisi magna <lb/>
            et miserabili necessitate et nisi esset materia, quae illum ad <lb n="10"/>
            operationem mundi adiuuaret, ut inde posset partem suam liberare. <lb/>
            eligite ergo nunc, quid sequi uelitis: deum minus potentem et <lb/>
            infirmum, qui necessitate partis suae in miseria constitutae a <lb/>
            materia, quam ipse non fecerat, ut mundum faceret adiutus est, <lb/>
            an deum omnipotentem, qui nulla necessitate, sed propria uoluntate <lb n="15"/>
            et summa potestate dixit, et facta sunt, mandauit et <lb/>
            creata sunt; qui uocat ea. quae <sic>ncn</sic> sunt, tamquam ea, <lb/>
            quae sint. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>