<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed uos temeritate pleni adhuc inruite in ueteres libros, <lb/>
            ut quae nescitis potius accusare quam discere laboretis. considerate. <lb/>
            quae ibi miracula sint. si miraculis noui testamenti delectamini. <lb/>
            ibi mortui primo suscitati, ibi leprosi primo mundati et alia multa <lb/>
            quae diligenter et pie quaerentibus ad aedificandam fidem innotescunt. <lb n="15"/>
            si autem bonis praeceptis delectamini, ibi primitus scripta <lb/>
            sunt duo illa praecepta. quae sublimiter dominus laudat de diligendo <lb/>
            deo et proximo. ibi dimittenda domus parentes et filii et <lb/>
            cetera propter dominum, ibi non reddendum malum pro malo, <lb/>
            ibi orandum pro inimicis, ibi inimico ignoscendum, ibi tradenda <lb n="20"/>
            maxilla ad accipiendam alapam et quaecumque in nouo testamento <lb/>
            praecepta sunt non solum ibi mandata sed etiam a sanctis uiris <lb/>
            omni uigilantia conpleta. numquid et hoc poterit dicere malitia <lb/>
            uestra quaecumque bona et magnifica ibi scripta sunt falsa esse <lb/>
            et adposita? illa uero. quae non intellegentes putatis mala, ea <lb n="25"/>
            tantummodo uera esse ? debetis enim adtendere alios similiter <lb/>
            inpios ita de nouo testament.o facere posse, ut quaecumque ibi <lb/>
            sunt, quae non intellegentes <sic>putauerinfmala</sic>, ea reprehendant et <lb/>
            dicant ipsa ibi esse sola uera, illa autem omnia, quae ibi aperte <lb/>
            magnificata sunt, dicant esse falsa atque ab amatoribus domini

<note type="footnote"> .18 cf. Matth. 22, 37 sqq. : cf. Matth. 19 29 19 cf. Rom 12. J 7; <lb/>
            20 cf. Matth 5, 44; cf. Luc 6. 27. Matth. 5. 39 </note>

<note rend="script" type="footnote">I <hi rend="italic">puerolus F leutius V</hi> 2 andrea P 3 perrexerit] perdix <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            perrêi <hi rend="italic">P</hi> pteritum <hi rend="italic">Y</hi> egetes <hi rend="italic">F*V aegkes P</hi> 4 earum <hi rend="italic">VP</hi> <lb/>
            fincserit <hi rend="italic">P</hi> finsreret <hi rend="italic">FV</hi> maximilla murmurantes F 5 et Iphidamiael <lb/>
            eifidama <hi rend="italic">Y</hi> eifidame F k eiTide me <hi rend="italic">P</hi> respondentes <hi rend="italic">FP</hi> quae <lb/>
            colloquia) que TQ loquia <hi rend="italic">P</hi> 6 cum] quia cum <hi rend="italic">FV</hi> ea sibi <hi rend="italic">P</hi> ibi] <lb/>
            ubi <hi rend="italic">V</hi> discesserat <hi rend="italic">(sup exp</hi>. a <hi rend="italic">scr</hi>. i <hi rend="italic">a m.1)</hi> F discesserit <hi rend="italic">V</hi> 7 quare] <lb/>
            quasi <hi rend="italic">V</hi> 9 pueroJum F\' 11 liberos <hi rend="italic">F</hi> 14 mortue <hi rend="italic">P</hi> 15 diligencib\' <lb/>
            <hi rend="italic">FVP</hi> bediticandam <hi rend="italic">V</hi> 18 deum et proximum <hi rend="italic">P</hi> parentis P <lb/>
            <lb/>
            et <hi rend="italic">om, P</hi> 19 redendQ <hi rend="italic">P</hi> 20 orand <hi rend="italic"><hi rend="intraline">vm</hi>F</hi> horatu <hi rend="italic">P</hi> tradeada maxil- <lb/>
            <hi rend="italic">la FV 21 ad om. V 24 bone P 26 esset Y debitis P</hi> 28 quaej <lb/>
            in quae P reprehende ,<hi rend="italic">P</hi> 29 esset <hi rend="italic">V</hi> 30 magnifica dicat ie <lb/>
            falsa <hi rend="italic">V</hi> magnifica sunt et esse falsa <hi rend="italic">P</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="970"/>
            adposita, ne omnia uiderentur fugienda. ut et uos et illi tali <lb/>
            caecitate percussi iam iudicati et damnati fugiamini. tandem uigilate <lb/>
            et a blasphemiis conquiescite atque omnium sanctarum canonicarum <lb/>
            scripturarum, si christiani esse cogitatis, auctoritatem recipite et <lb/>
            quae non intellegitis accusare nolite. sed potius eorum intellectum <lb n="5"/>
            desiderate. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>