<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:29-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:29-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Utquid ergo obponitis dicentes: quid facturi erant Iudaei <lb/>
            Christo, si nollet ab eis pati ? cum de passione ipsius ita sentiatis. <lb/>
            at non ipsum deum passum aliquid in corpore suo. sed <lb/>
            principem tenebrarum illa omnia passum putetis. contra fidem <lb/>
            autem nostram quomodo ista obponatis? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nos enim credimus, ut in euangelio scriptum est, quia <lb/>
            Christus uoluit pati, et. quando uoluit, passus est; non enim quando <lb/>
            uoluerunt Iudaei passionem ipsam fecerunt. uolebant quidem tenere <lb/>
            eam et occidere et secundum uoluntatem suam iam perfecerant <lb/>
            scelus, quod conabantur, et iam rei erant inmanissimi peccati, <lb n="25"/>
            quia uolebant, etiamsi nihil fecissent; tamen ille, qui potestatem. <lb/>
            habuit. ponendi animam suam, quando uoluit eos facere permisit, <lb/>
            qui legionibus angelorum potuit iubere, ut Iudaei perirent. uel uno <lb/>
            uerbo suo omnes interimere. 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dominus ergo Christus secundum hominem. quem suscepit, <lb n="30"/>
            passus est; et nullum membrum eius hodie tenetur a Iudaeis uel <lb/>
            mortalis corporis. quod susceperat. sicut supra diximus. nam deus <lb/>
            uester o Manichaei, labe ac uastitate inpendente pressus est, non

<note type="footnote">26 cf. loh; 10, 17 29 cf. Matth. 26, 53 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 acj hac <hi rend="italic">P</hi> 3 uestra <hi rend="italic">P</hi> 4 obponere] hoc ponere <hi rend="italic">V</hi> 7 passus <lb/>
            .\'q. <lb/>
            est] ce passus <hi rend="italic">V</hi> 10 aliud actum] hauctum est aliut aliut <hi rend="italic">P</hi> Uidemque] <lb/>
            <lb/>
            id est quae <hi rend="italic">V</hi> 16 obponitis| hoc ponitis <hi rend="italic">V</hi> 17 cum dol unde <hi rend="intraline">quis</hi>de F <lb/>
            unde de <hi rend="italic">V</hi> 20 uestram <hi rend="italic">P</hi> 23 uoluer*<foreign xml:lang="grc">τ̆</foreign> <hi rend="italic">(corr. ex</hi> rit) <hi rend="italic">F</hi> quidam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            24 perficerent <hi rend="italic">P</hi> 25 rei erant1 <hi rend="italic">regerent P</hi> 26 ille <hi rend="italic">V</hi> 28 utJ et <hi rend="italic">Vt*</hi> <lb/>
            29 interirneret <hi rend="italic">FVP</hi> yj nuHumt in nullum <hi rend="italic">FY</hi> 32 mortales <hi rend="italic">V</hi> <lb/>

            sup <hi rend="italic">F</hi> 33 01 <hi rend="italic">ho P</hi> ac] a P </note> <lb/>
             
<pb n="965"/>
            libera uoluntate processit ad pugnam, sed necessitate conpulsus est; <lb/>
            nec praestare aliquid uoluit. sed resistere conabatur. qui etiam in <lb/>
            sua substantia. non in suscepto mortali corpore deuoratus atque <lb/>
            conmixtus est; qui ex parte hodie tenetur, ex parte in globo semper <lb/>
            tenebitur. et tamen quis ferat tam incredibiles blasphemias, quas <lb n="5"/>
            isti de ipsa passione domini proferre non dubitant.? 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Omnes apostoli, omnes linguae rationales dominum Christum <lb/>
            passum esse clamant, omnis sana fides Christum pro nobis passum <lb/>
            confitetur, et Manichaeus daemones omnes illas passiones adserit <lb/>
            pertulisse. non enim propterea dicit eos passos. quia de ipsis dominus <lb n="10"/>
            triumphauit et de ipsis nos per patientiam triumphare docuit. <lb/>
            sed quia dominum Christum negant habuisse carnem mortalem. <lb/>
            quibus dicimus: si non habebat carnem mortalem, quid erat, quod <lb/>
            tenuerunt Iudaei? quid erat, quod in cruce pendebat? quid confixum <lb/>
            erat clauis in ligno ? quid est percussum lancea, unde sanguis <lb n="15"/>
            et aqua profluxit? si enim uisa sunt tantum fieri et facta <lb/>
            non sunt, phantasma erunt . quod nefas est credere. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>