<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:25-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:25-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed dicunt: quare ergo negauit matrem suam, quando ei <lb/>
            dixit: quid mihi et tibi, mulier et quando, cum ei nuntiatum <lb/>
            esset, quod eum uellet uidere, respondit: quae est mater mea<lb n="5"/>
            aut qui sunt fratres mei? ac eos potius in hunc adfectum <lb/>
            conputauit, qui facerent uoluntatem patris eius, quia exemplo suo <lb/>
            iam docebat negandos esse terrenos parentes propter deum. opera <lb/>
            enim diuina facienti terrenus adfectus obstrepere non debebat. nam <lb/>
            si propterea non habebat matrem, quia negauit matrem, nec Petrus<lb n="10"/>
            et ceteri apostoli habebant patres, quia monuit eos dicens: et <lb/>
            patrem ne uocaueritis uobis super terram; unus enim <lb/>
            est pater uester, qui in caelis est. quod ergo eos monuit <lb/>
            de patre terreno, hoc de matre prior fecit. hoc ergo dicimus <lb/>
            sapientiam dei suscipiendo hominem non esse coinquinatam; sed<lb n="15"/>
            misericorditer ad hominum salutem hominem suscepisse, ut fieret, <lb/>
            sicut apostolus dicit, mediator dei et hominum homo Iesus <lb/>
            Christus. non enim dubitanti discipulo suo mentiri potuit, qui <lb/>
            dixit: ego sum ueritas, quando cicatrices uulnerum suorum, ut <lb/>
            etiam manu tangeret, praebuit. quomodo enim huic in aliquo securi<lb n="20"/>
            fidem haberemus, si discipulo suo sic mentitus esset? absit talis <lb/>
            blasphemia nec eos ipsos in sempiternum reos teneat, qui hoc <lb/>
            audent adserere aut credere ; sed euigilent aliquando et intellegant. <lb/>
            quam nefaria peruersitate ista credantur. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nos autem Christum dominum uerum hominem suscepisse <lb n="25"/>
            credimus et in ipso uisibiliter inuisibilem hominibus adparuisse, <lb/>
            in ipso inter homines <sic>conaersatum</sic> fuisse, in ipso ab hominibus <lb/>
            humana pertulisse, in ipso homines docuisse, a quibus esset recedendum, <lb/>
            quid esset perferendum, quo esset tendendum. totum autem <lb/>
            hoc nulla fecit necessitate. unde ipse dicit: propter hoc me <lb n="30"/>
            pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum <lb/>
            sumam illam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a

<note type="footnote">4 lob. 2, 4 5 Matth. 12, 48 11 Matth. 23, 9 17 l Tim. 2, S <lb/>
            19 loh. 14, 6 20 cf. loh. 20, 27 30 luh. 10, 17 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">erigeuda P</hi> quia <hi rend="italic">P</hi> 4 ribij tibi est <hi rend="italic">M</hi> nontiata <hi rend="italic">F*</hi> nuntiatam <lb/>
            <hi rend="italic">VP</hi> 6 acj et FP 7 faceret <hi rend="italic">P</hi> 8 negando <hi rend="italic">V</hi> negando suo <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            9 faciendi <hi rend="italic">P</hi> effectus <hi rend="italic">V</hi> obstrepebat <hi rend="italic">(et in marg</hi>. fl debebat; <hi rend="italic">F1</hi> <lb/>
            12 nobis <hi rend="italic">F1</hi> 1&amp; sapientia <hi rend="italic">VP</hi> coinquinata <hi rend="italic">V</hi> 16 ad] ob <hi rend="italic">VM</hi>. <lb/>
            18 dubitanti tibi <hi rend="italic">P</hi> 20 huic] <hi rend="italic">om. V</hi> 21 discipnlos snos <hi rend="italic">P</hi> est <hi rend="italic">VPM</hi> <lb/>
            92 blasphemie <hi rend="italic">P</hi> tcnet <hi rend="italic">P</hi> 24 nofaria peruersitatS <hi rend="italic">P</hi> 2b Christum <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 26 creditur <hi rend="italic">P</hi> 2y recedendumj credendum <hi rend="italic">V</hi> 29 qunl <lb/>
            <hi rend="italic">quod VP HO nullo V</hi> 32 summam VP <hi rend="italic">tollet V</hi> eam] <hi rend="italic">ea (bis)</hi> r </note> <lb/>
             
<pb n="963"/>
            me ipso; potestatem habeo ponendi eam et potestatem <lb/>
            habeo iterum sumendi eam. non ergo mali necessitate amisit <lb/>
            eam. uoluit enim, ut illa, quae in passione eius facta sunt, omnia <lb/>
            fierent ad humanam naturam docendam, non ad suam tuendam. <lb/>
            sicut enim nos, qui ex anima et corpore constamus. cum sumus <lb n="5"/>
            inuisibiles secundum animam, uisibiles autem secundum corpus. <lb/>
            omnia, quae uisibiliter siue honoris <sic>efbeneficiorum</sic> accipimus siue <lb/>
            contumeliae uel iniuriae patimur, ad animam, quae inuisibilis est. <lb/>
            tamquam ad principem necesse est ut referamus, quia ipsa corpori <lb/>
            principatur — nam et cum simus secundum animam inmortales, <lb n="10"/>
            cum mortui corpore fuerimus, nos mortui dicimur — -ita et <lb/>
            dominus secundum carnem et formam serui, quam suscipere dignatus <lb/>
            est, et contumelias passus et uincula et flagella et mortuus <lb/>
            esse manifestatur: ut omnia ueridice ueritas et nihil falso fecisse <lb/>
            credatur, quia potestate ac uoluntate uerbum caro factum est et <lb n="15"/>
            natus et passus et mortuus et resurrexit nulla sua necessitate, sed <lb/>
            uoluntate et potestate, cuius nulla pars aliquando depraedata, nulla <lb/>
            nunc usque captiua est non solum diuinae sed nec ipsius mortalis <lb/>
            quam suscepit, sed nec umquam capi poterit nisi ab eis, qui ei <lb/>
            per fidem uoluerint mundo corde coniungi, non sicut deus Manichaei, <lb n="20"/>
            qui necessitatis malo pressus hodie hic ex parte. quod <lb/>
            negare non possunt, in miseriis et calamitatibus uolutatur. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Intellegite sane, si potestis, etiam inter ipsos homines <lb/>
            quantum distet inter necessitatem et uoluntatem. si quis uerbi <lb/>
            gratia merito peccati sui in carcerem iubente iustitia mittatur. alius <lb n="25"/>
            adsit uir sanctus, qui eundem carcerem ingrediatur propter illius <lb/>
            consolationem aut liberationem, numquid ambo in carcere ex una <lb/>
            causa constituti sunt? ille missus est, ille ingressus; ille poenam <lb/>
            patitur, ille misericordiam facit; ille ingressus est. cum uoluit, <lb/>
            egressus est, quando uoluit; ille nisi interueniente indulgentia nullo <lb n="30"/>
            iure poterit liberari. et hoc homines facere possunt et praestant <lb/>
            libere beneficium, cum aliquando sibi nihil cupiant praestari. cogitate <lb/>
            ergo iam, si deus potest pati aliquam necessitatem. cum possint <lb/>
            homines bene facere uoluntate nulla mercede conducti, nulla necessitate <lb/>
             conpulsi. nullam ergo necessitatem patitur deus neque

<note type="footnote"> 1 ponendi anima mea in <hi rend="italic">marg. V</hi> 2 necessitatem <hi rend="italic">V</hi> 8 ut illaj <lb/>
            ab illo ut illa P paasionS P 4 human* P 7 qua <hi rend="italic">P</hi> 8 contumelia <lb/>
            P patimus V 9 quia] que P 10 ot] ea P 14 ueredice F* <lb/>
            ueredicA P falsa <hi rend="italic">V</hi> l&lt;i et passus] est passus P 18 captiua est] <lb/>
            captiuitate <hi rend="italic">P</hi> 19 hia <hi rend="italic">FVP</hi> 21 ex parte] expressus <hi rend="italic">P</hi> 24 distat <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 merit ob peccati P in <hi rend="italic">8. l. a m. 2 F</hi> 26 illus <hi rend="italic">V</hi> 27 careerS <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            30 induliencia P 33 si <hi rend="italic">om. P</hi> 34 uoluntatC nullam P 85 aullam] <lb/>
            nulla Tr </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="964"/>
            <sic>nocessitate</sic> facit. quae facit, sed summa et ineffabili uoluntate ac <lb/>
            potestate.. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et tamen uos maxime secundum errorem uestrum non debuistis <lb/>
            obponere istam contradictionem, qua dicitis: quid facturi <lb/>
            erant Iudaei Christo, si <sic>DoUit</sic> ab eis pati? quia secundum eiusdem<lb n="5"/>
            Manichaei blasphemias Christus carnem non habuit nec aliquid a. <lb/>
            Iudaeis passus est. sic enim in epistula Fundamenti dicit: inimicus <lb/>
            quippe. qui eundem saluatorem iustorum patrem <lb/>
            <sic>cruciflxisse</sic> se sperauit, ipse est crucifixus, quo tempore. <lb/>
            aliud actum est atque aliud ostensum. princeps itaque tenebrarum<lb n="10"/>
            adfixus est cruci idemque spineam coronam portauit cum <lb/>
            suis sociis et uestem coccineam habuit; acetum etiam et fel bibit, <lb/>
            quod quidam dominum potasse arbitrati sunt. atque omnia, quae <lb/>
            hic sustinere uisus est, tenebrarum ducibus inrogata sunt, qui <lb/>
            clauis etiam et lancea uulnerati sunt. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>