<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:300-305</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1:300-305</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003.opp-lat1"><div n="300" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXXV. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: ABSORPTA EST MORS IN VICTORIAM. EX LIBRO QVAESTIONVM OCTOGINTA QVATTVOE. </title></ab><p rend="script">Quaeri solet, quid sit: tunc fiet illud quod scriptum  <lb/>
            est: absorpta est mors in uictoriam. ubi est, mors, <lb/>
            contentio tua? ubi eat, mors, aculeus tuus ?  aculeus <lb/>
            autem mortis peccatum, uirtus autem peccati lex. <lb n="20"/>
            mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, <lb/>
            quae resistit bonae uoluntati delectatione temporalium fruendorum. <lb/>
            non enim diceretur: ubi est contentio tua? si <lb/>
            non restitisset et repugnasset. ipsius contentio etiam illo loco <lb/>
            describitur: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus <lb n="25"/>
            aduersus carnem; haec enim inuicem sibi

<note type="footnote"> 11 Pron. 2, 6 15 (et 17) I Cor. 15, 54 sq. 25 Gal. 5, 17 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 tnuoslatis <hi rend="italic">Qi</hi> transactis <hi rend="italic">PV</hi> 8 aliquid <hi rend="italic">V:</hi> aliqui P <lb/>
            soleant P 12 * facie (a <hi rend="italic">add. m. S) P</hi> procedit <hi rend="italic">V: om. G P</hi> <lb/>
            13 ipsum et <hi rend="italic">V:</hi> et ipsum <hi rend="italic">GP</hi> 14 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXC P CCXCII <hi rend="italic">Qv</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">(et</hi> 18) absorta <hi rend="italic">QV</hi> 16 aictoriam <hi rend="italic">PV:</hi> nictoria <hi rend="italic">G</hi> octoginta<lb/>
             quattuor <hi rend="italic">GV:</hi> octogesimum P 18 uictoria <hi rend="italic">G</hi> 21 signjticare<lb/>
             P hoc] ho P </note> <lb/>
             
<pb n="878"/>
            resistunt, ut non quae uultis faciatis. fit ergo per <lb/>
            sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui <lb/>
            nostro inluminato et uiuificato, id est uoluntati, subiciatur. et <lb/>
            sicut nunc uidemus multis puerilibus delectationibus nos <lb/>
            carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: <lb n="5"/>
            ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, <lb/>
            cum perfecta sanctitas totum hominem reparauerit. nunc autem, <lb/>
            quamdiu est in nobis quod resistat bonae uoluntati, auxilio\' <lb/>
            dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut, <lb/>
            donec sanetur uulnus nostrum, non ita molestetur, ut perimat <lb n="10"/>
            etiam bonam uoluntatem. hanc autem mortem peccato meruimus. <lb/>
            quod peccatum erat omnino in libero arbitrio, cum in\' <lb/>
            paradiso nullus dolor denegatae delectationis bonae uoluntati <lb/>
            hominis resistebat, sicuti nunc. uerbi gratia, si quisquam <lb/>
            exsistat, quem numquam uenatio delectauit, omni modo liber<lb n="15"/>
            est, utrum uenari uelit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc <lb/>
            prohibet; at si ista libertate male usus uenatus fuerit contra <lb/>
            prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat! <lb/>
            animam, ut, si se abstinere uelit, sine molestia et angore non <lb/>
            possit, cum id ante tota sanitate non ageret. ergo aculeus. <lb n="20"/>
            mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio,\' <lb/>
            quae iam possit resistere uoluntati et cum dolore cohiberi. <lb/>
            quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris <lb/>
            effectae, iure mortem uocauit. uirtus autem peccati lex <lb/>
            est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet

<note rend="script" type="footnote"> 1 resistant <hi rend="italic">F:</hi> adaeraantnr P 3 uoluntati <hi rend="italic">V:</hi> bonae uolunUti <lb/>
            <hi rend="italic">G\'P</hi> bonae aoluptatis G* 4 multis <hi rend="italic">V:</hi> multas P 5 carere <hi rend="italic">PSY:</hi> <lb/>
            capere <hi rend="italic">P2</hi> 9 bonos angelos <hi rend="italic">V:</hi> per bonos a. P 10 moleetetur <hi rend="italic">G <lb/>
            PV:</hi> molestet <hi rend="italic">a</hi> 12 omnino <hi rend="italic">V:</hi> omni modo <hi rend="italic">GP</hi> cum in <lb/>
            paradiao <hi rend="italic">GP: om. V</hi> 13 paradyao <hi rend="italic">GP</hi> denegatae <hi rend="italic">GP:</hi> delectataeI <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> delectationis <hi rend="italic">G3V:</hi> delectationi. (a ras.) <hi rend="italic">P</hi> dilectionis <hi rend="italic">G1</hi> <lb/>
            bonae uoluntati] bonae uolnntatis <hi rend="italic">V</hi> uoluntati bonae <hi rend="italic">GP</hi> 17 uenatuB<lb/>
             <hi rend="italic">GP:</hi> bene natus <hi rend="italic">V</hi> 18 subrepens <hi rend="italic">PV:</hi> subripiens <hi rend="italic">G</hi>\' <lb/>
            delectatio <hi rend="italic">GP:</hi> delectatione <hi rend="italic">V</hi> 20 aculeum <hi rend="italic">V</hi> 22 cohibere <lb/>
            P1 23 in defectu <hi rend="italic">GP:</hi> inde factum <hi rend="italic">V</hi> est animae] animae"", <lb/>
            (est <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 24 uocauit (uit <hi rend="italic">a m. 2</hi> tn ras. <hi rend="italic">P) PF:</hi> uocamus <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="879"/>
            committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. tunc itaque <lb/>
            absorpta erit mors in uictoriam, cum per sanctificationem in <lb/>
            omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio <lb/>
            carnalis subruitur. 
</p></div><div n="301" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXXVI. DE QVADRAGINTA ET SEX ANNIS AEDIFICATIONIS TEMPLI. EX OMILIA EVANGELII SECVNDVM IOHANNEM. </title></ab><p>Dixerunt illi Iudaei: quod signum ostendis nobis,  <lb/>
            quia haec facis? et dominus: soluite templum hoc, <lb/>
            et tribus diebus excitabo illud. quod sacramentum <lb n="10"/>
            Iudaei non intellegentes dixerunt: XLVI annis aedificatum <lb/>
            est templum hoc, et tu dicis: tribus diebus excitabo <lb/>
            illud? 
</p><p>Sane non Salomonis fabricae emensa tempora Iudaei dixerunt, <lb/>
            sed Esdrae, cui ne perficeretur a uicinis gentibus fuerat interdictum. <lb n="15"/>
            caro erant, carnalia sapiebant: ille loquebatur spiritaliter. <lb/>
            quia autem posset intellegere, de quo templo dicebat? sed <lb/>
            non multum quaerimus; per euangelistam nobis aperuit. dixit <lb/>
            de quo templo diceret: soluite templum hoc, et tribus <lb/>
            diebus excitabo illud. XLVI annis aedificatum est <lb n="20"/>
            templum, et triduo suscitabis illud? dicebat autem, <lb/>
            ait euangelista, de templo corporis sui. et manifestum <lb/>
            est occisum dominum post triduum resurrexisse. 
</p><p rend="script">Quid ergo sibi uult numerus XLVI? interim ipse Adam <lb/>
             quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die <lb n="25"/>
            in quattuor litteris graecis quattuor uerborum graecorum. si

<note type="footnote"> 8 (et 19) Io. 2, 18 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 almorta <hi rend="italic">G V</hi> uictoria <hi rend="italic">G</hi> 4 subrnitnr <hi rend="italic">V:</hi> sobrueretur (v <hi rend="italic">add. <lb/>
             m. 2) P</hi> obruetur <hi rend="italic">Gv</hi> ó <hi rend="italic">cap</hi>. CCXCIII <hi rend="italic">(h j</hi> num. <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            6 et <hi rend="italic">MV-. om. GP</hi> 7 omilia <hi rend="italic">PV:</hi> omelia <hi rend="italic">GM</hi> 18 <hi rend="italic">post</hi> illud <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. P1 <hi rend="italic">in mg.:</hi> et hoc ex libro anonymo CLIII questionum causa loci <lb/>
            peraentis cergimns (?) 18 enangelista <hi rend="italic">M</hi> 21 snscitabis <hi rend="italic">MV:</hi> <lb/>
            excitabis P 23 surrexisse <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="880"/>
            enim ista uerba quattuor scribas subinuicem, id est nomina <lb/>
            quattuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et <lb/>
            meridiani, quod est totus orbis — unde dicit dominus a quattuor <lb/>
            uentis collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium <lb/>
            — si ergo facias ista quattuor nomina graeca <hi rend="italic"><sic>avaroXr</sic>;,</hi>quod est oriens, <hi rend="italic"><sic>dvaig</sic>,</hi> quod est occidens, <sic>agxrog</sic>, quod est <lb n="5"/>
            septemtrio, <hi rend="italic"><sic>fxeorjfxjSQia</sic>,</hi> quod est meridies: <hi rend="italic"><sic>avaroXij</sic>, <sic>durig</sic>,<lb/><sic>aQxrog</sic>, <sic>fieorjppQia</sic>,</hi> capita uerborum Adam habent. quomodo <lb/>
            ergo ibi inuenimus et quadraginta sex numerum? quia caro <lb/>
            Christi de Adam erat. ad litteras computant Graeci. quod nos <lb n="10"/>
            facimus A litteram, illi lingua sua ponunt alpha, et uocatur <lb/>
            alpha unum. ubi autem in numeris scribunt beta, quod est <lb/>
            B ipsorum, uocatur in numeris duo. ubi scribunt gamma, <lb/>
            uocatur in numeris ipsorum tria. ubi scribunt delta, uocatur <lb/>
            in numeris ipsorum quattuor, et sic per omnes litteras numeros<lb n="15"/>
            habent. M quod nos dicimus et isti dicunt my, XL significat: <lb/>
            dicunt enim my <sic>TeooaQaxovra</sic>. iam uidete, litterae <lb/>
            quem numerum habent, et ibi inuenietis XLVI annis aedificatum <lb/>
            templum. habet enim Adam alpha, quod est unum; <lb/>
            habet et delta, quod sunt quattuor: habes V; habet et iterum. <lb n="20"/>
            alpha, quod est I: habes VI; habet et my, quod est XL: <lb/>
            habes XLVI. haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus <lb/>
            nostris dicta sunt et inuentus est iste numerus in litteris <lb/>
            XLVI. et quia dominus noster Iesus Christus de Adam corpus <lb/>
            accepit, non de Adam peccatum traxit, templum corporeum <lb n="25"/>
            inde sumsit, non iniquitatem, quae de templo pellenda est. <lb/>
            ipsam autem carnem, quam traxit de Adam — Maria enim <lb/>
            de Adam et domini caro de Maria — Iudaei crucifixerunt;

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 24, 81 (Marc. 13, 27) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 8 quod F: quid P 5 anatole <hi rend="italic">MV</hi> anathole P 6 orieni <hi rend="italic">PV:</hi> <lb/>
            orientis <hi rend="italic">M</hi> dyeia <hi rend="italic">OMPV</hi> arctos <hi rend="italic">GMPV</hi> 7 (et 8) mesembria <lb/>
            <hi rend="italic">6MPV</hi> 11 <hi rend="italic">(et</hi> 12) alfa P 12 ubi P: ibi <hi rend="italic">V</hi> 18 <hi rend="italic">(et</hi> 14) uocantnr<lb/>
             P 16 M] om. P* my <hi rend="italic">GPi</hi> moe <hi rend="italic">V</hi> 17 moe F tesseraoonta <lb/>
            <hi rend="italic">PV</hi> litterae F: istae litterae <hi rend="italic">GP</hi> 18 habeant P inuenietis <lb/>
            pI: inuenitis <hi rend="italic">GP*</hi> inuentis <hi rend="italic">V</hi> 19 alfam P 22 haec <hi rend="italic">OP:</hi> hae <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 27 <hi rend="italic">post</hi> Adam <hi rend="italic">add. m. rec. P:</hi> hinc iam ez libro eiusdem (eina de <lb/>
            P) sci angustini in questionum LXXXIHI </note> <lb/>
             
<pb n="881"/>
            et ille resuscitaturus erat ipsam carnem triduo, quam illi in <lb/>
            cruce erant occisuri. illi soluerunt templum XLVI annis <lb/>
            aedificatum, et ille triduo resuscitauit illud. 
</p></div><div n="301a" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">HOC EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. </title></ab><p>Sex, nouem, XII, XVIII, haec in unum fiunt XLV. adde  <lb n="5"/>
            ergo ipsum unum, fiunt XLVI; hoc sexies, fiunt CCLXXVI. <lb/>
            dicitur autem conceptio humana sic procedere, ut primis sex <lb/>
            diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus VIIII diebus . <lb/>
            conuertatur in sanguinem, deinde XII diebus solidetur, reliquis <lb/>
            XVIII formetur usque ad perfecta liniamenta omnium <lb n="10"/>
            membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus <lb/>
            partus magnitudine augeatur. XL ergo V dies addito uno, <lb/>
            quo significat summam — quia VI et nouem et XII et X et <lb/>
            VIII in unum coactis fiunt XLV — addito ergo, ut dictum <lb/>
            est, uno fiunt XLVI. qui cum fuerint multiplicati per ipsum <lb n="15"/>
            senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, <lb/>
            fiunt CCLXXVI, id est VIIII menses et VI dies, qui computantur <lb/>
            ab VIII kal. apriles, quo conceptus dominus creditur, <lb/>
            quia eodem die etiam passus est, usque ad VIII kal. ianuarias, <lb/>
             quo die natus est. non ergo absurde XLVI annis dicitur fabricatum <lb n="20"/>
            esse templum, quod corpus eius significabat, ut, quot <lb/>
            anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis <lb/>
            dominici perfectione. 
</p></div><div n="301b" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">HOC EX LIBRO TRINITATIS IIII. T. V. </title></ab><p>Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius <lb n="25"/>
            figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum <lb/>
            esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus

<note type="footnote"> 20 cf. Io. 2, 20 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 resuscitaturas <hi rend="italic">GP:</hi> se suscitaturus <hi rend="italic">V</hi> 2 illi <hi rend="italic">V:</hi> illi autem <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 4 <hi rend="italic">titulum om. GP</hi> 6 CCLXXVI <hi rend="italic">V:</hi> ducenti septuaginta <lb/>
            sex P 7 procedere <hi rend="italic">MptV:</hi> procedere et perfici <hi rend="italic">GPl</hi> 13 quo <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> quod P quia <hi rend="italic">V:</hi> quasi P 18 quo <hi rend="italic">V:</hi> quo die <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            conceptus <hi rend="italic">V:</hi> conceptus est P creditur (r <hi rend="italic">prior ex</hi> u <hi rend="italic">uel</hi> a <hi rend="italic">corr. <lb/>
            m. 1) V</hi> 19 eodem <hi rend="italic">V:</hi> eo P 21 quot <hi rend="italic">V:</hi> quod P 24 Hoc <lb/>
            ox libro <hi rend="italic">tuque ad finem capitis exhibent MY, om. G h</hi> </note>

<note type="footnote"> VIIII. </note>

<note type="footnote"> 56 </note> <lb/>
             
<pb n="882"/>
            intellegitur. dixerunt enim, quia XLVI annis aedificatum templum. <lb/>
            et quadragies sexies seni fiunt CCLXXVI, qui numerus <lb/>
            dierum complet VIIII menses et VI dies, qui tamquam decem <lb/>
            menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum <lb/>
            diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio<lb n="5"/>
            corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut <lb/>
            a maioribus dictum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. VIII <lb/>
            enim kal. apriles conceptus creditur, quo et passus. ita monumento <lb/>
            nouo, quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum <lb/>
            nec ante nec postea, congruit uterus uirginis, quo conceptus est,<lb n="10"/>
            ubi nullus seminatus est mortalium. natus autem traditur VIII <lb/>
            kalendas ianuarias. ab illo ergo die usque ad istum computati <lb/>
            CCLXXVI reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies <lb/>
            sexies habet. quo numero annorum templum aedificatum est, <lb/>
            quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est, quod <lb n="15"/>
            mortis passione destructum triduo resuscitauit. dicebat enim <lb/>
            hoc de templo corporis sui, sicut euidentissime et robustissime <lb/>
            euangelii testimonio declaratur. 
</p></div><div n="302" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXXVII. DE DECEM VIRGINIBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. </title></ab><p> Inter parabolas a domino dictas solet quaerentes multum <lb/>
            exercere ista quae de decem uirginibus posita est. et multi quidem <lb/>
            hinc multa senserunt, quae non sint praeter fidem; sed <lb/>
            quomodo partibus eius omnibus conueniat expositio, id elaborandum<lb n="25"/>
            est. legi etiam in quadam scriptura ex earum genere, <lb/>
            quae apocrypha nominantur, quod non sit contra catholicam <lb/>
            fidem. sed huic loco minus congruere mihi uisa est, consideranti <lb/>
            omnes huius similitudinis partes. de qua tamen

<note type="footnote"> 1 Io. 2, 20 9 cf. Io. 19, 41 sq. 16 Io. 2, 21 </note>

<note type="footnote"> 7 dictam <hi rend="italic">V:</hi> traditura <hi rend="italic">a</hi> 19 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXCIIII <hi rend="italic">Gv; num. om. P</hi> <lb/>
            27 apocrypha <hi rend="italic">V:</hi> apocriphae <hi rend="italic">G</hi> apocrife P 28 minus <hi rend="italic">GP:</hi> om. <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> mihi minus congruere <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="883"/>
            expositione temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconuenientia <lb/>
            mihi angustias fecerit, sed mea tarditas in ea conuenientiam <lb/>
            non inuenerit. quid autem mihi uideatur non absurde hoc <lb/>
            loco accipi, quantum potero, breuiter et diligenter exponam. 
</p><p>Interrogatus igitur dominus noster secreto a discipulis de <lb n="5"/>
            consummatione saeculi inter multa, quae locutus est, hoc <lb/>
            quoque dixit: tunc simile aestimabitur regnum caelorum <lb/>
            decem uirginibus et cetera. decem utique uirginum <lb/>
            quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et <lb/>
            malorum discretionem significat. quapropter si uirginitatis <lb n="10"/>
            nomen honorabile est, cur receptis exlusisque commune est? <lb/>
            deinde quid sibi uult numerus in utraque parte quinarius? <lb/>
            quidquid autem significat oleum, mirum uidetur, quod sapientes <lb/>
            petentibus non communicant, cum et inuidere fas non sit eas <lb/>
            quae ita perfectae sunt, ut ab sponso recipiantur, quo nomine <lb n="15"/>
            nullo dubitante dominus Iesus Christus significatur, et misericordes <lb/>
            esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, <lb/>
            praescribente illa sententia eiusdem domini dicentis: omni <lb/>
            poscenti te tribue. quid est autem, quod posset dando <lb/>
            non sufficere utrisque? haec maxime augent quaestionis difficultatem, <lb n="20"/>
            quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia <lb/>
            in unam rationem concurrant nihilque una parte dicatur, quod <lb/>
            impediat aliam, magna cautio est adhibenda. 
</p><p rend="script">Videtur itaque mihi quinque uirgines significare quinquepertitam <lb/>
            continentiam a carnis inlecebris. continendus est <lb n="25"/>
            enim animi appetitus a uoluntate oculorum, a uoluntate aurium, <lb/>
            a uoluntate olfaciendi, gustandi, tangendi. sed quia ista

<note type="footnote"> 7 Matth. 25, 1 sqq. 18 Luc. 6, 30 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 <lb/>
            2 in ea <hi rend="italic">V:</hi> eam <hi rend="italic">P</hi> 5 dominus <hi rend="italic">V:</hi> dominus deus P 9 ammittantur <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> amittuntur <hi rend="italic">V</hi> 11 cur] qor (u <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 13 quidquid <lb/>
            <hi rend="italic">P\'V:</hi> quidquit P1 quid <hi rend="italic">G</hi> 19 quid <hi rend="italic">GP:</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> posset <lb/>
            <hi rend="italic">PY:</hi> possit <hi rend="italic">G</hi> dando <hi rend="italic">GP:</hi> dandum <hi rend="italic">V</hi> 21 quamquam <hi rend="italic">GP:</hi> qua- <lb/>
            <hi rend="italic">quam V 22 rationem V: narrationem P una parte pi V:</hi> in una <lb/>
            parte P1 in unam partem <hi rend="italic">G</hi> 24 uidetur <hi rend="italic">P1 V (cf. Kiihner Ausf. Gr. II<lb/>
             p</hi>. 523): uidentur <hi rend="italic">GP*</hi> 25 continentiam <hi rend="italic">V:</hi> conscientiam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            a] <hi rend="italic">om. P</hi> 26 animae <hi rend="italic">P (et 27)</hi> nolnntate <hi rend="italic">V:</hi> uoluptate <hi rend="italic">GP</hi> </note>

<note type="footnote"> 56* </note> <lb/>
             
<pb n="884"/>
            continentia partim coram deo fit, ut illi placeatur interiori gaudio <lb/>
            conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana; <lb/>
            capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque <lb/>
            tamen uirgines, quia utraque continentia est, quamuis diuerso <lb/>
            fomite gaudeat. lampades autem sunt, quia manibus gestantur,<lb n="5"/>
            opera, quae secundum istam continentiam fiunt. dictum est <lb/>
            autem: luceant opera uestra coram hominibus. omnes <lb/>
            uero acceperunt lampades suas et uenerunt obuiam <lb/>
            sponso. intellegendum est ergo Christi nomine censeri de <lb/>
            quibus agitur. non enim possunt qui christiani non sunt sponso<lb n="10"/>
            Christo uenire obuiam. sed quinque fatuae acceptis <lb/>
            lampadibus suis non sumserunt oleum secum. multi <lb/>
            enim quamuis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium <lb/>
            tamen non habent, dum continenter uiuunt, nisi in laudibus <lb/>
            hominum. non ergo habent oleum secum. nam ipsam laetitiam<lb n="15"/>
            oleo significari arbitror: propterea unxit te deus, deus <lb/>
            tuus oleo exsultationis. qui autem non propterea gaudet, <lb/>
            quia deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. prudentes <lb/>
            autem acceperunt oleum secum in uasis cum lampadibus <lb/>
            suis: laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia<lb n="20"/>
            posuerunt. sic et apostolus monet: probet autem se <lb/>
            homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam, <lb/>
            et non in altero. tardante ergo sponso dormierunt <lb/>
            omnes, quia ex utroque genere continentium hominum, siue eorum <lb/>
            qui coram deo exsultant, siue eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, <lb n="25"/>
            moriuntur hoc interuallo temporis, donec sub aduentu <lb/>
            domini fiat resurrectio mortuorum. media autem nocte, id <lb/>
            est nullo sciente aut sperante — quippe cum ipse dicat dominus:

<note type="footnote"> 7 Matth. 5,16 8 Matth. 25, 1 sqq. 16 Ps. 44, 8 21 Gal. 6,4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 interiori <hi rend="italic">GV-</hi> interiore P 2 conscientiae <hi rend="italic">PlV:</hi> continentiae <lb/>
            P5 5 gaudeant P quia <hi rend="italic">Y:</hi> quae <hi rend="italic">P</hi> 7 luceat P 8 lamo <lb/>
            <lb/>
            padas P 11 quinque] quique (n <hi rend="italic">add. m. 2) Y</hi> 15 ipsam laetitiam <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> ipsa laetitia <hi rend="italic">Y</hi> 16 oleo <hi rend="italic">G\'P:</hi> oleum <hi rend="italic">Gl Y</hi> te <hi rend="italic">F:</hi> <lb/>
            inquit te <hi rend="italic">G pi</hi> te inquit P* 19 acciperunt <hi rend="italic">Y</hi> uasis <hi rend="italic">V:</hi> auis <lb/>
            suis P 20 laetitiam <hi rend="italic">GlPVi</hi> 14laetitiam <hi rend="italic">Gs</hi> 21 se <hi rend="italic">V:</hi> se <lb/>
            ipsum P 24 continentium] continentiam <hi rend="italic">PY</hi>i </note> <lb/>
             
<pb n="885"/>
            de die autem illa et hora nemo scit; et apostolus dicit: <lb/>
            dies domini tamquam fur in nocte ita ueniet; ex <lb/>
            quo significat penitus latere, cum uenit — clamor factus <lb/>
            est: ecce sponsus uenit, surgite obuiam ei: in ictu <lb/>
            oculi, in nouissima tuba omnes resurgimus. ergo <lb n="5"/>
            surrexerunt omnes illae uirgines et aptauerunt <lb/>
            lampades suas, id est rationes reddendas operum suorum. <lb/>
            oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat <lb/>
            unusquisque quod gessit in corpore, siue bonum siue malum. <lb/>
            et dixerunt stultae ad sapientes: date nobis de oleo uestro, <lb n="10"/>
            quia lampades nostrae extinguntur: quorum <lb/>
            enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt, <lb/>
            et de consuetudine id semper inquirit, unde gaudere animus <lb/>
            solet. itaque hominum, qui corda non uident, testimonium uolunt <lb/>
            habere aput deum, qui cordis inspector est. sed quid responderunt <lb n="15"/>
            sapientes? ne forte non sufficiat nobis et uobis. <lb/>
            unusquisque enim pro se rationem reddet nec\' alieno testimonio <lb/>
            quisquam adiuuatur apud deum, cui secreta cordis <lb/>
            apparent, et uix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat <lb/>
            conscientia sua. quis enim gloriabitur mundum <lb n="20"/>
            se habere cor? id est quod apostolus dicit: mihi minimum <lb/>
            est, ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed <lb/>
            neque me ipsum iudico. quapropter cum de se quisque <lb/>
            aut non omnino aut uix possit ueram ferre sententiam, quomodo <lb/>
            potest de alio indicare, cum sciat nemo, quid agatur in <lb n="25"/>
            homine, nisi spiritus hominis? ite magis ad uendentes <lb/>
            et emite uobis: non consilium dedisse putandae sunt,

<note type="footnote"> 1 Matth. 24, 36 2 I Thess. 5, 2 4 I Cor. 15, 51 sq. <lb/>
            8 cf. II Cor. 5, 10 20 Proo. 20, 9 21 I Cor. 4, 3 25 cf. <lb/>
            I Cor. 2, 11 </note>

<note type="footnote"> 3 paenitus <hi rend="italic">F</hi> 4 ei <hi rend="italic">a:</hi> et <hi rend="italic">G PV</hi> 5 resurgimos <hi rend="italic">O. pi V:</hi> <lb/>
            resurgemus <hi rend="italic">G\'P\'</hi> 7 lampadas <hi rend="italic">P</hi> reddendas <hi rend="italic">V:</hi> reddentes <lb/>
            P 11 extinguuntur <hi rend="italic">GP</hi> 15 apud <hi rend="italic">GP</hi> 18 adiuuatur <hi rend="italic">GP:</hi> <lb/>
            adiuuatue <hi rend="italic">V</hi> 21 cor <hi rend="italic">GP:</hi> corde <hi rend="italic">V</hi> 23 cum <hi rend="italic">GP:</hi> cumf <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 possit <hi rend="italic">GP:</hi> posset <hi rend="italic">V</hi> sententiam] sentiam P 27 emi.te <lb/>
            (t <hi rend="italic">ras.) P</hi> consilium <hi rend="italic">GP:</hi> consilio <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="886"/>
            sed crimen earum ex oblico commemorasse. uendunt enim <lb/>
            oleum adulatores, qui siue falsa siue ignorata laudando in <lb/>
            errorem animas mittunt et eis uana gaudia tamquam fatuis <lb/>
            conciliando aliquam de his mercedem siue ciborum siue pecuniae <lb/>
            siue honoris siue alicuius commodi temporalis accipiunt, non<lb n="5"/>
            intellegentibus quod dictum est: qui uos felices dicunt, <lb/>
            in errorem uos mittunt. melius est autem obiurgari a iusto <lb/>
            quam a peccatore laudari. emendauit, inquit, me iustus <lb/>
            in misericordia et arguit me; oleum autem peccatoris <lb/>
            non impinguet caput meum. ite ergo ad uendentes<lb n="10"/>
            et emite uobis, id est: uideamus, numquid uos <lb/>
            adiuuant qui uobis laudes uendere consuerunt et uos in errorem <lb/>
            inducere, ut non coram deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. <lb/>
            euntibus autem illis uenit sponsus, id est <lb/>
            inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solitis gaudere<lb n="15"/>
            quaerentibus, quia gaudia interna non nouerant, uenit ille qui <lb/>
            iudicat. et* quae paratae erant, id est quibus bonum <lb/>
            coram deo testimonium conscientia perhibebat, intrarunt <lb/>
            cum eo in nuptias, id est ubi munda anima sempiterno <lb/>
            dei uerbo fecundanda copuletur. clausa est ianua, id est<lb n="20"/>
            receptis illis qui sunt in angelicam uitam immutati — omnes <lb/>
            enim resurgimus, inquit, sed omnes minime immutab <lb/>
            i In U r - clausus est aditus ad regnum caelorum. non enim <lb/>
            post iudicium patet precum aut meritorum locus. nouissime <lb/>
            autem ueniunt et reliquae uirgines dicentes: domine,<lb n="25"/>
            domine, aperi nobis. non dictum est, quod emerint <lb/>
            oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de

<note type="footnote"> 6 Es. 3, 12 8 Ps. 140, 5 21 I Cor. 15, 51 </note>

<note type="footnote"> 1 crimen <hi rend="italic">pI V:</hi> crimina P* earum <hi rend="italic">V:</hi> eorum P oblico <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            obliquo <hi rend="italic">GP</hi> 6 intellegentibus] tellegentibus P 7 obiurgare <lb/>
            P1 8 emendauit <hi rend="italic">GlpV:</hi> emendabit <hi rend="italic">G*</hi> 9 arguit <hi rend="italic">F:</hi> arguet\' <lb/>
            <hi rend="italic">GP1</hi> arget P1 13 deo <hi rend="italic">V:</hi> domino P quaeretis P 14 illis <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> illis emere <hi rend="italic">GP</hi> 16 nouerant (a in u <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> 18 intrauerunt <lb/>
            P 19 in <hi rend="italic">V:</hi> ad P nnbtias <hi rend="italic">V</hi> 20 fecundanda <hi rend="italic">GP1<lb/>
             V:</hi> fecunda P1 copulatur P 22 resurgemus <hi rend="italic">G2p1</hi> omnes <lb/>
            minime <hi rend="italic">V:</hi> non omnes <hi rend="italic">GP</hi> 23 adytus <hi rend="italic">V</hi> 27 sunt <hi rend="italic">V:</hi> sint P </note> <lb/>
             
<pb n="887"/>
            alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus <lb/>
            redire ad implorationem dei. sed magna est eius seueritas <lb/>
            post iudicium cuius ante iudicium ineffabilis misericordia <lb/>
            praerogata est. itaque respondens ait: amendico uobis, <lb/>
            quod nescio uos: ex illa scilicet regula, quia non habet <lb n="5"/>
            ars dei, hoc est sapientia dei, ut intrent in gaudium eius qui <lb/>
            non coram deo, sed ut placerent hominibus, uisi sunt aliquid <lb/>
            secundum praecepta eius operari. atque ita concludit: uigilate <lb/>
            ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo <lb/>
            illius ultimi temporis, qua uenturus est sponsus, sed suae quisque <lb n="10"/>
            dormitionis diem et horam nescit. quisquis autem paratus <lb/>
            est usque ad somnum, id est usque ad mortem, quae omnibus <lb/>
            debetur, paratus inueniatur, etiam cum illa uox media nocte <lb/>
            sonuerit, qua omnes euigilaturi sunt. 
</p><p>Quod uero sponso dixit obuiam uenisse uirgines, sic intellegendum <lb n="15"/>
            puto, ut ex ipsis uirginibus constet ea quae dicitur <lb/>
            sponsa, tamquam si omnibus christianis in ecclesiam concurrentibus <lb/>
            filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis <lb/>
            congregatis constet ea quae dicitur mater. nunc ergo desponsata <lb/>
            est ecclesia et uirgo est ad nuptias perducenda, id est cum se <lb n="20"/>
            continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, <lb/>
            quo uniuersa mortalitate praetereunte immortali conceptione <lb/>
            fetatur. desponsaui, inquit, uos uni uiro uirginem <lb/>
            castam exhibere, Christo; uos, inquit, uirginem, a <lb/>
             plurali ad singularem concludens; ideo et uirgines dici possunt <lb n="25"/>
            et uirgo. cur autem quinque dictae sunt, ut mihi uidetur, <lb/>
            expositum est. sed uidemus nunc in aenigmate, tunc autem <lb/>
            facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. ipsum <lb/>
            autem in aenigmate et ex parte nunc in scripturis aliquid <lb/>
            cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo

<note type="footnote"> 23 n Cor. 11, 2 27 cf. I Cor. 13, 12 </note>

<note type="footnote"> 5 quia <hi rend="italic">G\'PY:</hi> qua <hi rend="italic">Gs</hi> 6 intrent <hi rend="italic">G:</hi> intret <hi rend="italic">PF</hi> 9 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">Y:</hi> itaque P 13 inueniator <hi rend="italic">F:</hi> innenietur <hi rend="italic">GP</hi> 14 qua <hi rend="italic">GP* :</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">pi Y</hi> 19 ergo <hi rend="italic">F:</hi> enim <hi rend="italic">GP</hi> 20 perducenda <hi rend="italic">GV :</hi> producenda <lb/>
            P 23 uiro <hi rend="italic">GP:</hi> uero F 29 enigmate <hi rend="italic">GPV</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="888"/>
            pignore contingit, quod accepit uirgo ecclesia humili aduentu <lb/>
            sponsi sui, quae illo ultimo aduentu, cum ueniet in claritate, <lb/>
            nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. dedit enim <lb/>
            nobis pignus spiritum, sicut dicit apostolus. et ideo ista expositio <lb/>
            nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque <lb n="5"/>
            aliis praeiudicat, quae nihilominus secundum fidem esse potuerunt. <lb/>
            </p></div><div n="303" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXXVIII. DE QVADRAGESIMA ET QVINQVAGESIMA. EX EODEM LIBRO OCTOGINTA QVATTVOR QVAESTIONVM. </title></ab><p rend="script"> Omnis sapientia et disciplina est, quae ad homines erudiendos <lb/>
            pertinet, creatorem creaturamque dinoscere et illum colere <lb/>
            dominantem, istam subiectam fateri. est autem creator deus, <lb/>
            ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ideo trinitas <lb/>
            pater et filius et spiritus sanctus est. creatura uero partim <lb n="15"/>
            est inuisibilis, sicut animus, partim uisibilis, sicut corpus. <lb/>
            inuisibili ternarius numerus tribuitur: quare diligere dominum <lb/>
            tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima et <lb/>
            ex tota mente; corpori quaternarius propter euidentissimam <lb/>
            naturam eius, id est calidam et frigidam, humidam et siccam; <lb n="20"/>
            uniuersae ergo creaturae septenarius. quapropter omnis disciplina <lb/>
            dinoscens et discernens creatorem atque creaturam denario <lb/>
            numero insinuatur. quae disciplina quamdiu corporeis motibus <lb/>
            temporaliter significatur, credendo constat et rerum gestarum <lb/>
            uenientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte paruulos <lb n="25"/>
            nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non uenit et

<note type="footnote"> 4 cf. II Cor. 5, 5 14 cf. Rom. 11,36 18 Matth. 22,37 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 contigit P 2 cum ueniet <hi rend="italic">V:</hi> conueniet P 6 nihiLhominus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> potuerunt <hi rend="italic">G1pV:</hi> potuerint <hi rend="italic">G2p1</hi> 8 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXCIll <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            CCXCV <hi rend="italic">Gv</hi> 9 quingesima P 12 disnoscere P 16 partim] <lb/>
            patim P 18 ex toto corde P: ex toto corde et <hi rend="italic">G; om. MV</hi> <lb/>
            anima (om. et) Gl 19 mente] mente dI/If... (diligere <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">G <lb/>
            post</hi> mente spatium <hi rend="italic">uacuum 10 litt. in M, 17 fere litt. m F,</hi> in fI\'O <lb/>
            <hi rend="italic">scripsit V*:</hi> ex tota uirtute 21 septenarius <hi rend="italic">V:</hi> sept numerus P </note> <lb/>
             
<pb n="889"/>
            transit, sed semper manet. in qua quisque narratis sibi rebus <lb/>
            diuinitus temporaliter pro salute hominum gestis siue gerendis <lb/>
            quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa <lb/>
            sperauerit et quae diuina auctoritas praecipit infatigabili <lb/>
            caritate implere durauerit, recte agit uitam huius necessitatis <lb n="5"/>
            et temporis, quae numero quadragesimo commendatur, quoniam <lb/>
            denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater <lb/>
            ductus, id est numero, qui corpori tribuitur, multiplicatus, <lb/>
            quia per motus corporales administratio geritur, quam dictum <lb/>
            est fide constare, quadragensimum numerum conficit. ita impetrat <lb n="10"/>
            etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, <lb/>
            quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta <lb/>
            addantur decem, quia et partes aequales quadraginarii numeri <lb/>
            simul ductae ad quinquaginta perueniunt; partes autem aequales <lb/>
            habet quadraginarius numerus primo quadraginta in singulis, <lb n="15"/>
            deinde uiginti in binis, deinde decem in quaternis, octo in <lb/>
            quinis, quinque in octonis, quattuor in denis, duas in uicenis. <lb/>
            unum ergo et II et IIII et V et VIII et X et XX simul <lb/>
            ducta efficiunt quinquaginta. quapropter sicut quadragenarius <lb/>
            numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius <lb n="20"/>
            denarium, et fit quinquagenarius: sic tempus fidei rerum pro <lb/>
            nostra salute gestarum et gerendarum cum aequalitate uitae <lb/>
            actum impetrat intellectum stabilis sapientiae, ut non solum. <lb/>
            credendo sed etiam intellegendo disciplina firmetur. 
</p><p rend="script">Et ideo quae nunc est ecclesia, quamuis filii dei simus, <lb n="25"/>
            ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et in <lb/>
            afflictionibus agit et in ea iustus ex fide uiuit. nisi enim <lb/>
            credideritis, inquit, non intellegetis. et hoc est tempus, <lb/>
            quod ingemescimus et dolemus, exspectantes redemtionem

<note type="footnote"> 27 cf. Rora. 1,17 (Abac. 2, 4) Es. 7, 9 29 cf. Rora. 8, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 agit <hi rend="italic">GP\'V:</hi> agat Pl 6 nnmero] in numero (i <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            7 qui <hi rend="italic">GP:</hi> quin <hi rend="italic">V</hi> 9 amministratio <hi rend="italic">V</hi> 10 quadragesimum <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 13 quia <hi rend="italic">V:</hi> qui P quadragenarii <hi rend="italic">GP</hi> 15 quadragenarius <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 17 duas <hi rend="italic">P:</hi> duos <hi rend="italic">V</hi> 19 ducta <hi rend="italic">V:</hi> ducti <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            22 "qualitate (ae <hi rend="italic">add. m. 2) P</hi> 28 impetrat <hi rend="italic">GP:</hi> imperat <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 quae <hi rend="italic">V:</hi> ea quae <hi rend="italic">GP</hi> 29 quod <hi rend="italic">GlPV:</hi> quo <hi rend="italic">G\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="890"/>
            corporis nostri, quod quadragesima celebratur. scimus autem, <lb/>
            quia, cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam <lb/>
            uidebimus eum sicuti est: cum additur denarius quadragenario, <lb/>
            ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed <lb/>
            etiam perspicuam ueritatem intellegere mereamur. talis ecclesia,<lb n="5"/>
            in qua nullus erit maeror, nulla permixtio malorum <lb/>
            hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, <lb/>
            quinquagesimae celebratione praefiguratur. propterea posteaquam <lb/>
            dominus noster resurrexit a mortuis, XL diebus peractis <lb/>
            cum discipulis suis — eadem ipsa scilicet per hunc numerum<lb n="10"/>
            insinuata temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet — <lb/>
            ascendit in caelum et decem aliis diebus peractis misit spiritum <lb/>
            sanctum, id est ut non ad humana et temporalia, sed diuina <lb/>
            atque aeterna contuenda quodam amoris et caritatis spiramento <lb/>
            et incendio quadraginario denarius adderetur. et ideo iam hoc<lb n="15"/>
            totum, id est quinquagenarius dierum numerus laetitiae celebratione <lb/>
            signandus est. 
</p><p rend="script">Haec autem duo tempora, id est unum laboris et sollicitudinis, <lb/>
            alterum gaudii et caritatis, etiam retibus missis in mare <lb/>
            dominus noster significat. nam ante passionem de reticulo<lb n="20"/>
            dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut uix <lb/>
            ad litus trahendo perducerent, ut et retia rumperentur. non <lb/>
            enim missa sunt in dextram partem; habet enim multos malos <lb/>
            ecclesia huius temporis; neque in sinistram; habet etiam bonos, <lb/>
            sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet, <lb n="25"/>
            quod autem rupta sunt retia, caritate uiolata multas haereses

<note type="footnote"> 1 I Io. 3, 2 12 cf. Act. 1, 3. 9 et Act. 2, 1 sqq. <lb/>
            19 cf. Luc. 5, 6sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 maeror <hi rend="italic">GP:</hi> memor <hi rend="italic">V</hi> 8 propterea] <hi rend="italic">add. P\'</hi> 10 ipsa) <lb/>
            ipBa <hi rend="italic">V (m. let 2)</hi> 11 pertine.t (n <hi rend="italic">ras.) P</hi> 13 diuina <hi rend="italic">V:</hi> ad diuina <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 14 contuenda <hi rend="italic">GP:</hi> et contuenda <hi rend="italic">V</hi> 15 quinquagenario <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 19 gaudii et caritatis <hi rend="italic">V:</hi> gaudii et securitatis <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            X <lb/>
            20 ante] ane (t <hi rend="italic">add. m</hi>. 2) <hi rend="italic">V</hi> 21 coeperant <hi rend="italic">Y</hi> ut (u <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr. <lb/>
            m. 2) P</hi> 23 deiteram <hi rend="italic">GP</hi> 24 habet <hi rend="italic">GV:</hi> habet .... (enim <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) P</hi> 25 bonorum malorumque <hi rend="italic">V:</hi> malorum bonorumque <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            significetur <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="891"/>
            exisse significat. post resurrectionem uero, cum uellet ecclesiam <lb/>
            futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti <lb/>
            futuri sunt, iussit mitti retia in dextram partem, et capti <lb/>
            sunt ingentes pisces CLIII mirantibus discipulis, quod, cum <lb/>
            magni essent, retia non sunt disrupta. horum magnitudo <lb n="5"/>
            magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus uero <lb/>
            ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione <lb/>
            perfectam, quam diximus quinquagenario numero <lb/>
            commendari. quia enim non opus erit tunc corporalibus adiumentis <lb/>
            et animo continebitur fides atque sapientia — quia animo <lb n="10"/>
            ternarium numerum tributum diximus — quinquaginta ducimus <lb/>
            ter: fiunt CL. cui numero trinitas additur, quia omnis ista perfectio <lb/>
            in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata est; <lb/>
            ita fiunt CLIII, qui numerus piscium ad dextram partem captorum <lb/>
            inuenitur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="304" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXXVIIII. DE EO QVOD DICIT APOSTOLVS: INVICEM ONERA VESTRA PORTATE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. </title></ab><p rend="script">Quia ueteris testamenti custodia timorem habebat, non  <lb/>
            potuit apertius significari noui testamenti donum esse caritatem <lb n="20"/>
            quam hoc loco, ubi apostolus dicit: inuicem onera uestra <lb/>
            portate, et sic adimplebitis legem Christi. hanc enim <lb/>
            legem Christi dicere intellegitur, qua ipse dominus praecipit, <lb/>
            ut nos inuicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti <lb/>
            pondus constituens, ut diceret: in hoc cognoscitur, quoniam <lb n="25"/>
            discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis. <lb/>
            huius autem dilectionis officium est: inuicem onera uestra <lb/>
            portate. sed hoc officium non est sempiternum; perducet

<note type="footnote"> 3 cf. Io. 21, 6 et 11 17 (21. 27) Gal. 6, 2 25 Io. 13, 35 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sancti futuri <hi rend="italic">G\'P:</hi> sanctificaturi <hi rend="italic">Gl</hi> futuri (om. sancti) <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            3 retia <hi rend="italic">GP:</hi> retiam <hi rend="italic">Y</hi> dexteram <hi rend="italic">GP</hi> 5 magni <hi rend="italic">V:</hi> tam magni <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 8 perfectam <hi rend="italic">G: perfecta PY</hi> 12 fiunt <hi rend="italic">Y:</hi> et fiunt <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            16 <hi rend="italic">cap</hi>. CCXCnil <hi rend="italic">P</hi> CCXCVI <hi rend="italic">Gv</hi> 18 LXXXIIII quest P <lb/>
            27 onera (h <hi rend="italic">ras.) P</hi> 28 portate <hi rend="italic">GlPV:</hi> portare <hi rend="italic">G*</hi> sempiternum <lb/>
            <hi rend="italic">GP:</hi> serpentium <hi rend="italic">MV</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="892"/>
            sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera I <lb/>
            nostra, quae inuicem portare iubeamur. nunc uero, cum in hac I <lb/>
            uita, id est in hac uia sumus, onera nostra portemus, ut ad <lb/>
            eam uitam, quae caret omni onere, perueniamus. sicut enim <lb/>
            de ceruis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum <lb n="5"/>
            fretum ad insulas transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, <lb/>
            ut onera capitum suorum, quae gestant in cornibus, superinuicem <lb/>
            portent, ita ut posterior super anteriorem ceruice proiecta <lb/>
            caput collocet, et quia necesse est unum esse, qui ceteros <lb/>
            praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, uicibus<lb n="10"/>
            dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit <lb/>
            post omnes redeat et ei succedat cuius ferebat caput, <lb/>
            cum ipse praeiret: ita inuicem onera sua portantes fretum <lb/>
            transeunt, donec ueniant ad terrae stabilitatem. istam ceruorum <lb/>
            naturam fortasse intenderit Salomon, cum ait: ceruus<lb n="15"/>
            amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquatur <lb/>
            tecum. nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris <lb/>
            amici portatio. 
</p><p>Nec tamen inuicem portaremus onera nostra, si unum tempus <lb/>
            esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut <lb n="20"/>
            unum infirmitatis genus; sed diuersa tempora et diuersa genera <lb/>
            infirmitatis faciunt, ut onera nostra inuicem portare ualeamus. <lb/>
            uerbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu aduersus eum <lb/>
            non irasceris, ut rursum eo tempore, quo te ira praeoccupauerit,, <lb/>
            ille te lenitate et tranquillitate supportet. hoc exemplum ad <lb n="25"/>
            id pertinet, cum diuersa sunt onera portantium onera sua, <lb/>
            quamuis ipsa non sit infirmitas; in ambobus enim ab inuicem <lb/>
            ira portatur. ad diuersum autem infirmitatis genus aliud exemplum <lb/>
            uidendum est; ueluti si quis in se loquacitatem uicerit

<note type="footnote"> 5 cf. Plin. n. h. 8, 82, 114 15 Prou. 5, 19 </note>

<note type="footnote"> 5 studiose P 6 insulas <hi rend="italic">P\'V:</hi> insulam P1 pascuorum GI <lb/>
            <hi rend="italic">PV:</hi> pascuarum G* 7 capitum <hi rend="italic">GP:</hi> papitum <hi rend="italic">V</hi> 8 ceruicem <lb/>
            <hi rend="italic">GlPl</hi> 9 esse <hi rend="italic">V:</hi> necesBe <hi rend="italic">(eras.) P</hi> 15 intenderit <hi rend="italic">GIPV:</hi> intenderat <lb/>
            <hi rend="italic">G\'</hi> 20 Bustinet <hi rend="italic">P</hi> 23 aduersum P 25 te lenitate <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> de lenitate P 26 sunt onera <hi rend="italic">P\'V:</hi> onera sint <hi rend="italic">G</hi> ant <hi rend="italic">(om</hi>. onera) P1 <lb/>
            snnt tempora <hi rend="italic">a</hi> portantium] <hi rend="italic">om</hi>. P1 28 autem <hi rend="italic">GP:</hi> enim <hi rend="italic">V</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="893"/>
            et pertinaciam nondum uicerit, alius uero adhuc loquax, sed <lb/>
            iam pertinax non sit, debet ille huius loquacitatem et iste illius <lb/>
            pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, caritate <lb/>
            portare. par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, <lb/>
            tolerare se inuicem non ualent, cum aduersum se intenditur. <lb n="5"/>
            nam aduersus aliquem tertium et duo irati sibi conueniunt et se <lb/>
            tolerant, quamquam nec tolerare se inuicem (dicendi sunt, sed <lb/>
            potius se inuicem) consolari. sicut et tristes de re una magis <lb/>
            se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset <lb/>
            et alius gauderet; si autem aduersum se tristes sint, prorsus <lb n="10"/>
            se tolerare non possunt. et ideo in huius modi affectionibus <lb/>
            suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua uis per <lb/>
            te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad <lb/>
            aequalitatem miseriae ualeat, quemadmodum se inclinat qui <lb/>
            manum iacenti porrigit. non enim se proicit, ut ambo iaceant, <lb n="15"/>
            sed incuruat tamen, ut iacentem erigat. 
</p><p>Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera <lb/>
            aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus, quanta <lb/>
            pro nobis pertulerit dominus. hinc enim admonens ait apostolus: <lb/>
            hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, <lb n="20"/>
            qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus <lb/>
            est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit <lb/>
            formam serui accipiens, in similitudine homi- <lb/>
            Dum factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit <lb/>
            semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, <lb n="25"/>
            mortem autem crucis. superius autem dixerat: non quae <lb/>
            sua sunt unusquisque intendentes, sed quae aliorum. <lb/>
            huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita <lb/>
            sequitur: hoc sentite in uobis quod et in Christo <lb/>
            Iesu, ad hoc dumtaxat, ut, quemadmodum ille in eo quod <lb n="30"/>
            uerbum caro factum est et habitauit in nobis, et sine

<note type="footnote"> 20 Philipp. 2, 5 sqq. 26 Philipp. 2, 4 31 cf. Io. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 7 dicendi sunt-innieem <hi rend="italic">o: om. GPV</hi> 12 suscipienda <hi rend="italic">GP: <lb/>
            wscipiendas V 16 tamen PVi tantum a 17 ulla GP: illa V</hi> <lb/>
            23 Bimilitudine <hi rend="italic">V (cf. 729, 8):</hi> similitudinem <hi rend="italic">GP</hi> 26 superius autem <lb/>
            <hi rend="italic">y:</hi> superiuB enim <hi rend="italic">GP</hi> 27 intendentes <hi rend="italic">GtpV:</hi> intendens <hi rend="italic">G\'I</hi> <lb/>
            31 et sine] sine <hi rend="italic">(eras</hi>. et) <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="894"/>
            peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, <lb/>
            sed nostra, ita et nos libenter ad eius imitationem inuicem <lb/>
            onera nostra portemus. 
</p><p>Huic enim cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille <lb/>
            suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare<lb n="5"/>
            debemus, quod aegritudinem siue animi siue corporis, quam <lb/>
            in homine alio uidemus, etiam nos habere potuimus aut possumus. <lb/>
            hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare <lb/>
            uolumus, quod ab illo nobis uellemus exhiberi, si forte nos in <lb/>
            ea essemus et ipse non esset. ad hoc pertinet quod ipse<lb n="10"/>
            apostolus ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes <lb/>
            lucri facerem. cogitando scilicet in eo uitio etiam se <lb/>
            esse potuisse, unde cupiebat alium liberari, compatiendo potius <lb/>
            id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi <lb/>
            maxime qui mendaciis defendendis, quae negare non possunt, <lb n="15"/>
            alicuius magni exempli patrocinium requirunt. 
</p><p>Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem, qui non I <lb/>
            possit habere aliquod bonum, quod tu nondum habes, etiam si: <lb/>
            lateat, in quo sine dubio possit esse superior. quae cogitatio ad I <lb/>
            contundendam et edomandam superbiam ualet, ne arbitreris, quoniam <lb n="20"/>
            tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla <lb/>
            habere, quae lateant, et fortasse maioris ponderis bona, quibus <lb/>
            te superat nescientem. non enim falli nos aut adulatione <lb/>
            potius uti apostolus iubet, cum dicit: nihil per conten- . <lb/>
            tionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate<lb n="25"/>
            mentis alter alterum existimantes superiorem\', <lb/>
            sibi. non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus,\' <lb/>
            sed nos existimare fingamus, sed uere existimemus posse

<note type="footnote"> 11 I Cor. 9, 22 24 Philipp. 2, 3 </note>

<note type="footnote"> 4 enim <hi rend="italic">V: om. GP</hi> cogitatio <hi rend="italic">GP:</hi> cogitio <hi rend="italic">V</hi> 7 alio <hi rend="italic">PF:</hi> <lb/>
            aliquo <hi rend="italic">G</hi> uidemus (e <hi rend="italic">ex i corr. m. 2) P</hi> 13 cupiebat <hi rend="italic">GP:</hi> <lb/>
            cupiebam <hi rend="italic">V</hi> liberare <hi rend="italic">P</hi> compatiendo <hi rend="italic">V:</hi> compatiendo enim <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 15 mendaciis <hi rend="italic">V:</hi> mendaciis suis P 20 contundendam P: <lb/>
            contuendam <hi rend="italic">GV</hi> ne] ne* (c <hi rend="italic">ras.) P</hi> 21 nulla <hi rend="italic">GP:</hi> nullam <lb/>
            <hi rend="italic">V (m. 1 et 2)</hi> 23 adolatione <hi rend="italic">V</hi> 24 uti <hi rend="italic">V:</hi> ut P 27 existi. <lb/>
            memus] exfstimemus <hi rend="italic">V</hi> 28 sed nos-existimemos <hi rend="italic">GP: om. V</hi> <lb/>
            sed nos <hi rend="italic">GlP:</hi> et nos <hi rend="italic">G\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="895"/>
            esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior, etiam si bonum <lb/>
            nostrum, quo illo uidemur superiores esse, non sit occultum. <lb/>
            istae cogitationes deprimentes superbiam et augentes <lb/>
            caritatem faciunt onera fraterna inuicem non solum aequo <lb/>
            animo sed etiam libentissime sustineri. nullo modo enim de <lb n="5"/>
            quoquam homine incognito ferenda sententia est, et nemo <lb/>
            nisi per amicitiam cognoscitur. et ideo amicorum mala firmius <lb/>
            sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent. 
</p><p rend="script">Nullius utique repudianda est amicitia sese ingerentis ad <lb/>
            amicitiam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus <lb n="10"/>
            optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. illum <lb/>
            enim receptum in amicitias possumus dicere, cui omnia nostra <lb/>
            consilia refundere audemus. et si quisquam est, qui se non <lb/>
            audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro <lb/>
            temporali honore aut dignitate reuocatur, descendendum est <lb n="15"/>
            ad eum et offerendum illi quadam comitate et submissione <lb/>
            animi quod per se ipse non audet. sane quamuis rarius, tamen <lb/>
            aliquotiens accidit, ut eius quem uolumus in amicitiam recipere <lb/>
            prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi <lb/>
            et quemadmodum repercussi relinquimus eum et ad bonorum <lb n="20"/>
            eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non peruenimus. <lb/>
            admonet itaque dominus Iesus Christus, qui nos uult effici <lb/>
            imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam <lb/>
            sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis <lb/>
            tolerantiam perducamur. ait enim: non est opus sanis <lb n="25"/>
            medicus, sed aegrotantibus. ideoque si propter Christi <lb/>
            caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat <lb/>
            repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per

<note type="footnote"> 25 Matth. 9, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 esse] om. <hi rend="italic">P</hi> superior <hi rend="italic">G\'PV:</hi> .11 superior <hi rend="italic">G\'</hi> 3 et augentes] <lb/>
            adaugentes P 5 sustinere P enim <hi rend="italic">V:</hi> autem <hi rend="italic">GP <lb/>
            9 utique V: itaque GP ingerentis V:</hi> in gerendis P 11 possit <lb/>
            (i ex e <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> 12 receptam <hi rend="italic">V:</hi> praeceptum P amicitias <lb/>
            <hi rend="italic">V:</hi> amicitiam <hi rend="italic">GP</hi> 13 audemus <hi rend="italic">P\'V:</hi> audeamus <hi rend="italic">G</hi> audiamus <lb/>
            P1 16 comitate <hi rend="italic">GP:</hi> comitata <hi rend="italic">V</hi> summissione <hi rend="italic">V</hi> 18 aliquoties <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 20 quemaramodum <hi rend="italic">V:</hi> quodam modo <hi rend="italic">GP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="896"/>
            uerbum dei, quanto minus eum qui propter nos uideri <lb/>
            potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu <lb/>
            amicitiae non potuimus sustinere et, quod est grauius, <lb/>
            cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam <lb/>
            praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est:<lb n="5"/>
            nolite iudicare, ne iudicemini, et: qua mensura <lb/>
            mensi fueritis, remetietur nobis. saepe autem illa <lb/>
            quae bona sunt prius apparent; in quibus etiam temerarium <lb/>
            beniuolentiae iudicium cauendum est, ne, cum totum bonum <lb/>
            putaueris, ea quae postea mala apparuerint securum et imparatum<lb n="10"/>
            te inueniant et grauius offendant, ut eum quem temere <lb/>
            dilexeras, acerbius oderis. quod nefas est, quia etiam si nulla <lb/>
            eius bona praecederent et haec quae post apparuerant mala <lb/>
            prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum <lb/>
            illo ageres, quibus talia sanari solent; quanto magis, cum ea<lb n="15"/>
            bona praecesserunt, quae tamquam pignera nos debent ad <lb/>
            posteriora toleranda constringere ? 
</p><p>Ipsa est ergo lex Christi, ut inuicem onera nostra portemus. <lb/>
            Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, <lb/>
            etiam quem nondum propter sua bona diligimus. cogitamus<lb n="20"/>
            enim, quia ille quem diligimus, dominus propter eum <lb/>
            mortuus est. quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit, <lb/>
            cum diceret: et peribit infirmus in tua scientia frater, <lb/>
            propter quem Christus mortuus est, ut, si illum infir. <lb/>
            mum propter uitium, quo infirmus est, minus diligimus, illum<lb n="25"/>
            in eo consideremus qui mortuus est propter ipsum. Christum <lb/>
            autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. quapropter <lb/>
            ingenti cura et implorata dei misericordia cogitandum est, <lb/>
            ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus <lb/>
            diligere propter Christum.

<note type="footnote"> 6 Matth. 7, 1 et 2 23 I Cor. 8, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 propter nos <hi rend="italic">GPV:</hi> propterea nobis <hi rend="italic">a</hi> 6 qua F: in qua <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> mensura <hi rend="italic">GxPV:</hi> mensa <hi rend="italic">Gl</hi> 7 remetietur <hi rend="italic">V:</hi> in ea remetietur <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> in ea remetie.tur (n <hi rend="italic">ras.) P</hi> 9 beneuolentiae <hi rend="italic">GP</hi> <lb/>
            12 aceruius <hi rend="italic">V</hi> 13 et <hi rend="italic">o: om. PV</hi> apparuerunt P 16 pignerl <lb/>
            l": pignora <hi rend="italic">GP</hi> 23 et <hi rend="italic">F: om. P</hi> 25 quo <hi rend="italic">a:</hi> quod <hi rend="italic">F</hi> in qao, <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 29 ne <hi rend="italic">PJ":</hi> ne nos <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="897"/>
            
</p></div><div n="305" subtype="section" type="textpart"><ab><title type="sub">CCLXXX. DE HAERESI PELAGIANA. EX LIBRO DE HAERESIBVS AD QVODVVLTDEVM DIACONVM, SVB TITVLO LXXXVIII. </title></ab><p rend="script">Pelagianorum est haeresis hoc tempore omnium recentissima,  <lb/>
             Pelagio monacho exorta. quem magistrum Caelestius sic <lb n="5"/>
            secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur. <lb/>
            hi dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem <lb/>
            filiorum per Iesum Christum in ipsum et qua eruimur de potestate <lb/>
            tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius <lb/>
            transferamur — propter quod ait: nemo uenit ad me, <lb n="10"/>
            nisi fuerit ei datum a patre meo — et qua diffunditur <lb/>
            caritas in cordibus nostris, ut fides per dilectionem operetur, <lb/>
            in tantum inimici sunt, ut sine hac credant posse hominem <lb/>
            facere omnia diuina mandata, cum, si hoc uerum esset, frustra <lb/>
            dominus dixisse uideretur: sine me nihil potestis <lb n="15"/>
            facere. denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil <lb/>
            tribueret adiutorio gratiae dei ad eius mandata facienda, correctioni <lb/>
            eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio <lb/>
            praeponeret, sed infideli calliditate subponeret, dicens ad hoc <lb/>
            eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur <lb n="20"/>
            arbitrium facilius possint implere per gratiam. dicendo utique: <lb/>
            "ut facilius possint t" uoluit credi, etiam si difficilius, tamen <lb/>
            posse homines sine gratia diuina facere iussa diuina. illam uero <lb/>
            gratiam dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse <lb/>
            dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus <lb n="25"/>
            meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum existimantes <lb/>
            ipso adiuuante per suam legem atque doctrinam, ut discamus

<note type="footnote"> 7 cf. Eph. 1, 5 8 cf. Col. 1, 13 10 Io. 6, 65 12 cf. <lb/>
            Rom. 5, 5 cf. Gal. 5, 6 15 Io. 15, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cap. CCLXXX. (I <hi rend="italic">ras.) V:</hi> CCXCV P CCXCVII <hi rend="italic">Gv</hi> 3 sub <lb/>
            <hi rend="italic">MV:</hi> quae est sub P 8 eruimur <hi rend="italic">GMP:</hi> erimur <hi rend="italic">MlVl</hi> erimur <lb/>
            (pi add. <hi rend="italic">m. 2) V*</hi> 13 hac <hi rend="italic">GP:</hi> hoc <hi rend="italic">V</hi> posse hominem credant <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> 17 correctioni <hi rend="italic">V:</hi> correptioni <hi rend="italic">GP</hi> 18 actenua <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            19 supponeret P 26 accepit <hi rend="italic">PlV:</hi> accipit <hi rend="italic">Pl</hi> existimantes <hi rend="italic">GPVi<lb/>
             oitu a</hi> 27 ipso] lib ipso (ab <hi rend="italic">add. m. 2) G</hi> </note>

<note type="footnote"> vmi. </note>

<note type="footnote"> 57 </note> <lb/>
             
<pb n="898"/>
            quae facere et quae sperare debeamus, non autem ad hoc, per <lb/>
            donum spiritus sui ut quae didicerimus esse facienda faciamus. <lb/>
            ac per hoc diuinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia <lb/>
            pellitur, caritatem autem dari negant, qua pie uiuitur, I <lb/>
            ut scilicet, cum sit dei donum scientia, quae sine caritate<lb n="5"/>
            inflat, non sit dei donum ipsa caritas, quae, ut scientia non <lb/>
            inflet, aedificat. destruunt etiam orationes, quas facit ecclesia <lb/>
            siue pro infidelibus et doctrinae dei resistentibus, ut conuertantur <lb/>
            ad eum, sine pro fidelibus, ut augeatur in eis fides <lb/>
            et perseuerent in eo. haec quippe non ab ipso accipere, sed <lb n="10"/>
            a se ipsis homines habere contendunt, gratiam dei, qua libera- I <lb/>
            mur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. quod <lb/>
            quidem Pelagius, in episcopali iudicio Palaestino damnari <lb/>
            metuens, damnare conpulsus est, sed in posterioribus suis <lb/>
            scriptis hoc inuenitur docere. in id etiam progrediuntur, ut <lb n="15"/>
            dicant uitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere <lb/>
            peccatum et ex his ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, <lb/>
            ut sit omnino sine macula et ruga, quasi non sit Christi ecclesia, <lb/>
            quae toto terrarum orbe clamat ad deum: dimitte <lb/>
            nobis debita nostra. paruulos etiam negant secundum <lb n="20"/>
            Adam carnaliter natos contagium mortis prima natiuitate <lb/>
            contrahere. sic enim eos sine ullo peccati originalis uinculo <lb/>
            asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda <lb/>
            natiuitate dimitti, sed eos propterea baptizari, ut regeneratione <lb/>
            adoptati admittantur ad regnum dei, de bono in melius translati, <lb n="25"/>
            non ista regeneratione ab aliquo malo obligationis ueteris <lb/>
            absoluti. nam etiam si non baptizentur, promittunt eis extra <lb/>
            regnum quidem dei, sed tamen aeternam et beatam quandam <lb/>
            uitam suam. ipsum quoque Adam dicunt, etiam si non peccasset, <lb/>
            fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito <lb n="30"/>
            culpae, sed condicione naturae. obiciuntur eis et alia nonnulla,

<note type="footnote"> 6 cf. I Cor. 8, 1 18 cf. Eph. 5, 27 19 Matth. 6, 12 </note>

<note type="footnote"> 7 ctiam F: et P 10 eo <hi rend="italic">(sc</hi>. deo) <hi rend="italic">G\'PV:</hi> ea <hi rend="italic">G\'</hi> 13 palestiDQ <lb/>
            V 16 habere omnino <hi rend="italic">P</hi> 17 his] is <hi rend="italic">P</hi> ecclesiam <hi rend="italic">GP:</hi> ecclesia <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 26 ab <hi rend="italic">GP:</hi> ubi <hi rend="italic">V</hi> 27 baptizantnr P 29 si non peecassetmoriturum <lb/>
            <hi rend="italic">GP: om. MV</hi> peccasse«t (n <hi rend="italic">ras.) P</hi>I </note> <lb/>
             
<pb n="899"/>
            sed ista sunt maxime, quibus intelleguntur etiam illa uel <lb/>
            cuncta uel paene cuncta pendere. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>